IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Avide Poliarchi orationem Archombrotus exceperat, favensque partibus Meleandri, cum acriter in factiosos dixisset: "Regis autem filia, Poliarche, quam hic latro sibi in praedam destinaverat, inquit, quibus annis sit dicere placet? Equidem inter rara pulchritudinis & morum exempla eam esse saepe in Africa audivi appellarique Argenidem." Ad haec verba oculis Poliarchi modico tremore errantibus, ne valida quidem verba aut intrepida fuerunt, strictimque eam retulit ad annos viginti pervenisse. Nec latuit Archombrotum tam subita in Poliarcho mutatio, ingensque desiderium subiit deprehendendi5 quaenam illa tempestas in eius vultum inundavisset. Igitur ut experimentum caperet an regiae viginis oblata memoria an vero occulta vis rei alterius suggessisset hos motus, nonnulla de Lycogene disputavit deque foederibus, quae tunc publice agitabantur. Et ut omisso frontis horrore, satis Poliarchum constare sibi vidit. Revocato ad Argenidem sermone, de puellae specie & studiis intentius quaesivit. Sed neque ad secundum hoc fulmen ille constantior, paucis se ab trepida narratione expediit. Ab Archombroto deinde rogatus de amicis Meleandri & per quos staret regnum: "Non adeo, inquit, fata despexêre Siciliam ut nulli sint suo gradu & amicitia Regis digni. Inter illos, Archombrote, eminet Cleobulus, consiliorum prudentia eximius, Eurymedes quoque & Arsidas, inclyti bello, nec deteriores ingeniis. Sunt praeterea duo externi de sacerdotum coetu qui purpuram gestant, amicissimi Siciliae, Iburranes atque Dunalbius. Quorum nunc opera maxime Rex est usus, ne indecore cum Lycogene pacisci videretur. Possem & alios referre, quorum fidem in Regem nulla vis tempestatis libavit. Hos facile, ubi in hac Regia aliquamdiu vixeris, fama atque virtutibus ab ceteris ipse secernes."
2. Iam provecta nox erat & quies necessaria fatigatis. Itaque veluti convenisset, loqui ambo desierunt. Necdum tamen curae secretae in illo vigilandi dormiendique confinio anxias mentes reliquerant. Archombrotum ingens imago oberrabat paulo ante auditi discriminis, nec gravius quicquam erat quam ad pacem res spectare. Quando enim versaretur in acie, quo campo, quo telo suum animum & virtutem approbaret Meleandro? Praeterea tacito secum risu volvebat, quod ad pugnas omnemque fortunam tam alacer Poliarchus ad virginis nomen obstupuisset. Huic enim, praeter virtutem & animum, nihil ad tantarum nuptiarum spem a fortuna aut genere datum credebat. "Quod si, inquiebat, Argenidem Rege natam privatus iste amat, quis dubitet omnium discriminum in amando perire memoriam, & magna audere amatores & imis eximi vilitatem cum amantur?" Neque minus Poliarchum arcanis intentum consiliis spes ac terror multiplici cogitatione suspenderant.
3. Tandem in somnum uterque labebatur, cum paulatim discurrentium hominum fremitus tota domo percrebuit. Neque mora, astitêre a Timoclea servi ad hospitum fores, qui eam ad ipsos venire admonerent. Consurgunt attoniti, primo sopore utique graves. Quo discusso cultuque tumultuarie composito, occurrerunt6 Timocleae, quae postquam excusavit, quod hoc noctis fatigatos inquietasset: "Magna, inquit, res est, ô hospites, & eo terribilior, quod per has tenebras quid sit incertum est. Collucent in camporum tumulis publici ignes, quos nefas accendi, nisi regio iussu & cum gerendis rebus celeritatem salus publica imponit."
4. His dictis in aedium culmen utrumque perducit. Plumbum non in acumen fastigii ductum, sed leniter & ad ambulationis voluptatem accumbens, oneraverat tectum. Nec stipatum nebulis erat caelum, aberatque tunc luna, quae saepe incendiorum nitorem procul cerni fulgore suo vetat. Ex hoc ergo solario, suda in nocte, prospectus facilis fuit in ignes, qui undiquaque emicabant ex montibus. Neque diu in ea contemplatione haeserant, cum hominum fremitus coepit audiri ex vicinis domibus oppidoque, quod procul non aberat, per ipsum noctis silentium ad vacuas utique aures horridius allabens. Iubebat hospites diligenter obserari aedium fores, ne qui praedones nocturno tumultu uterentur ad facinus. Sed Timoclea, quicquid hoc esset tam publicis celebratum transmissumque indiciis, aiebat nimis mature cognosci non posse: Phthinthiam in proximo oppidum esse; si placeret hospitibus, per unum ex servulis suis quid illic sentirent homines posse intellegi. Laudato mulieris consilio descenderunt ad fores, servoque emisso imperant explorare consternationis materiam nec cunctanter referre quae audiret.
5. In triclinium interim turbati succedunt. Suscitatoque foco, cum matrona ipsis media consedisset, interrogant quis ille mos Siculis quaeve omnino nocturnorum ignium utilitas esset. "Nam &, inquit Poliarchus, plus iam anno in Sicilia vixi & nunc primum illos aspicio." At Timoclea: "Num tu vero in cuiusque collis iugo arborem non vidisti in longitudinem mali defixam, cuius apex, in caveae modum, ferro undique per radios praecingente laxatur?" Annuente Poliarcho, "Hae sunt, inquit, publicae arbores ad id ipsum constitutae, ut ad Regis imperium impositis in vertice facibus negotii signum dent, quod illico oporteat per populum procurari. Et hos ignes Angaros7 vocant. Qui primi illos conspiciunt statim & ipsi suorum montium iuga pari fulgore illustrant, & ab his porro admonentur qui longius colunt, donec totam insulam flamma mirabili celeritate percurrerit. Populus interim in armis stat, ad obsequium cui destinatur paratus. Et haud mora a Rege nuntius pervadit in proximam urbem, publiceque quid ille fieri velit enuntiat. Inde cives recentibus equis deferuntur in proxima oppida, a quibus & in alias urbes eadem celeritatis fides exigitur. Ita continuatis officiis Sicilia ad principis nutum paene momento erecta est. Neque temere hos ignes excitamus. Semel antea illos vidi, cum sicarii solum Regem aggressi hoc modo quaererentur. Dii faxint ne nunc causa tristiori & in peractum scelus accensi sint."
6. Adhuc non probabat Poliarchus rationem subridensque: "Expectabam, ô matrona, ut hunc morem ab antiquissima facum religione deduceres, quas in vestrae Aetnae vaporibus orba Ceres accendit. Quid autem in publicum commodum hic tumultus? Aut quid principis interest res suas nocturna trepidatione potius quam diurnis ministeriis agi?" Sed matrona: "Non prorsus, Poliarche, huic instituto utilitas abest, maxime cum hostium classis furtim in Insulam timetur appulsura. Nam qui portubus praesident ista flamma admoniti tum catenas suis claustris obiiciunt, tum in transtris remiges habent, si opus est navigia in pugnam provecturos. Sed & populus sub suis ducibus tribunisque a signis non recedit, ut nec si fefellerit in litore hostis, in imparatam Insulam possit invadere. Est & alius publicorum ignium usus, si quis reus, quem publice intersit ulcisci, vel fugam extra Siciliam adornat, vel in ipsa regione amicorum aut montium fide contegitur. Nam his ignibus semel accensis nefas est ullam ex Sicilia navem solvere, & quisquis sua domo communicaverit reum, hunc eodem crimine poenaque leges censent."
7. Ab his Timocleae sermonibus diverterunt in alios quaerebantque inter se quid potissimum crederent huic consternationi causam dedisse. Poliarchus ultima omnia verebatur: in Lycogene nihil fidum; patere Meleandrum insidiis, tum corruptis suorum ingeniis, tum sui animi magnitudine iustos metus aversante. Dumque vicissim civilis belli incommoda loquuntur, Timoclea hospitibus hos versus porrexit, quos amicitia Regis studioque litterarum notissimus Nicopompus in Lycogenem condiderat, libero furore exsecratus, quod ille & sceptrum Meleandri & Argenidis nuptias concupisset.
8. Quae terris funesta lues! ô foedera mundi!
O sceptra! ô Regum cognata potentia coelo!
Quae tantum insanas volvit dementia gentes!
Scilicet ut vestra sedeant cervice tyranni.
Ah miseri! Iustos amor est evertere fasces.
In dominos saevire iuvat; ius, fasque, piumque
Occidit, & caecam nil purpura tardat Erinnym.
Qualiter irato fudit cum saeva Gigantes
Terra sinu, tumidisque procul monstravit Olympum,
Illi acres subiêre nefas, humilemque per Ossam
Speravêre polos; donec, lucente procella,
Reddidit iniustae fulmen sua corpora matri.
At tu, quem furiae, ceu primum a fronte Cerasten,
Attollunt miseris signum exitiabile terris,
Tu regni turbare decus, tu turpibus ausis
Aggressus sceptrumque patris, gnataeque beata
Connubia. O impar, furiisque Ixionis ardens,
Et tantum amplexus vacuae ludibria nubis!
Quas poenas, vesane, dabis? Quo funere raptus
Horrida Tartarei metues ad verba tyranni?
An cita praecipiti vinctum rota differet orbe?
Vel iecori procumbet avis? Vel fulmine tactum
Aetna capax monstri, rapidos qua plurimus ignes
Egerit Enceladus, crepitantibus hauriet antris?
Sol pater, armentis si pabula grata Pelorus
Educat, alme, tuis, septisque fidelibus ambit:
Tuque Erycis victor, tuque ô Erycina, Ceresque,
Vosque Dii indigenae, quaeque hospita numina rite
Trinacrii casto placamus thure coloni,
Ferte piis vires, nec sit violabile Regum
Numen, ut & tutus vestris honor excubet aris.