John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum IV

1. Erant in illa lectione, cum nuntiatum est rediisse Timocleae servum. Omnes ergo suspensis animis circumstant intrantem. Nec diutius poterant dubitare, & interrogare trementem non audebant. Neque is ratus quod afferebat coram hospitibus evulgandum, sevocat Timocleam, delatoque indicio cum stupente paulisper muliere & ipse videbatur obriguisse. Tandem Timoclea, ut maxime subitis consiliis mulier valebat, manu prehensum, ne cum cetera colloqueretur familia, in interiorem thalamum rapit, monitisque ut sequerentur hospitibus ostium tremens adducit & iubet palam servum quae audisset nuntiare. At ille: "Vix in oppidum perveneram, inquit, cum plerique occurrerunt, ut in tumultibus solet, nec ipsi quo irent satis certi. In omnium foribus micabat lucerna, divisique in coronas haud modica admiratione marcebant. Cum me ad proximum coetum applicuissem, audio Poliarchum perduellionis reum esse & ad capitale supplicium quaeri; in hanc quaestionem publice ignes accensos. Ego errorem nominis veritus, quod in multos cadere potest, curiose quaesivi quis ille Poliarchus & quo facinore damnaretur. Vox omnium fuit Poliarchum eum esse, qui plus anno in Sicilia hospes, armis & amicitia Regis inclytus fuisset. De crimine neminem eorum satis scire. A rege damnatum, & quidem diligentissime vestigari. Ab hoc coetu digressus ad alium eadem rursus accipio, & cum nemo suo dissensu incertum rumorem faceret, rem satis exploratam nuntiare non distuli."

2. His auditis Archombrotus simulque Timoclea in Poliarchum contemplationem iniiciunt. Pallens ille ac tremens, non ut conscio metu, sed indignatione periculi, nec contumeliam ferente virtute, identidem a servo requirebat an vera & comperta memoraret, & a matrona satisne compos animi esset is servus. Nec setius quam inani somnio praecinctus agebatur. Vocem deinde aliquamdiu tenuit ne in tanto animi tumultu quicquam excideret in Fortunam aut Regem indignum. Sed tanta res domusque incertum an sat fida cunctationem non ferebant. Manum igitur atque oculos attollens in caelum: "Vos, inquit, Dii Siciliae, & quotquot praeterea superi ius fasque inservatis8; Vos Genii, Laresque Meleandri, qui me hospitem excepistis; obtestor ac veneror, ut si quid in Regem remve publicam Siculorum offendi, si ope, manu, consilio violavi fidem hospitii, aut omnino traduci commerui hac publicae quaestionis infamia, tum me inter inimicorum manus atque ludibria quam potest funestissimo exitu conficiatis. Sin omnia contuli ad salutem imperii, inundatque haec in insontem invidiosa calamitas, date, ô Dii, saltem ut Regi populoque purgatus tuto ab Insula excedam, liceatque non foedam aut ignobilem mei memoriam in hac gente . Te vero, matrona, in communionem periculi non voco. Hoc ipso noctis concubio recedam in agros, meae fortunae contagione tuas aedes liberaturus."

3. Fremebat interim Archombrotus, & et adeo unius diei amicitia valuerat, ut extrema omnia Poliarcho polliceretur. Ex vultu impetuque & loquendi ratione utri hoc periculum esset nescires, nisi quod adhuc licentius Archombrotus videbatur irasci. Sed matrona sic, quasi servuli indicio fidem non haberet, dissimulans, alios qui referrent certiora se protinus legaturam dicebat. Subsistere tamen in triclinio servum iubet, hospitesque extra illius conspectum in proximum conclave ad consilium ducit.





8 inservatis edd. pri. et sec. 1627, 1630, 1634; conservatis 1659, 1664, 1664b, 1673 perperam, nam "inservo" est locutio ex Statio: ...Elysias dedit inservare volucres, Th. 194.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License