IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Illic vero non diutius gemitus tenens deflebat fortunas Poliarchi: neque se enim de illius innocentia sed neque de Regis iracundia dubitare; quippe sagacissimum servum nisi fideliter exacta renuntiare non ausum; se quidem suam domum opesque offerre Poliarcho; iis ipse qua posset ad salutem uteretur. "Sed quid, inquit, haec tecta aut tua, Archombrote, societas possit in Regem? Iam aderit miles armatus, iam aedes aut apertae nos prodent aut obrutae in nos ruent. Nam nec sperari potest toti familiae integram fidem fore, nullumque servorum, si hic clam haeseris, Poliarche, nostri furti secreta temeraturum. Scitis quid inter tam subitos metus succurrerit? Latens iter & praeter me hodie nemini notum effoderunt sub terra qui has aedes condidêre. Id triplici errore dissectum totidem ostia habet, quibus in varios campos erumpit. Illic facillime potes tegi, Poliarche, subducique discrimini. Simula modo te atroci rumore perterritum a me abire, ut ambo defungamur periculo, nec aut tu tanquam nocens aut ego receptatrix invidioso tumultu obruamur. Cum vero limine excesseris, continuus arborum ordo, qui a meis foribus ad Himeram est, eo te ducet unde non procul fluminis ripa arcanus in promissam speluncam est aditus. Ego nemine familiarum conscio per domesticas latebras cum face in eandem fluminis viciniam evadam. Exceptum deinde in haec antra ope deorum servabimus, dum tempestas exsaeviat. Hoc secretum Archombrotus ignorare non debuit & ea indole violare non poterit. Libertum quem unum hic habes, id celari magnopere interest, ne timoris taedio aut praemiorum fiducia mutetur."
2. Poliarchus in gratias ad Timocleam effusus id vero consilium in eam noctem probari sibi dixit: neque enim in spelunca haesurum, nisi ut certo intellegat quae hae larvae Siciliam in se agant; exploratae fidei libertum ab ultimorum secretorum notitia arceri non posse; nam & eius ministeria in illa tempestate potissimum exigi; ab Archombroto non petendum ut tantam rem silentio premat; dignum se peiori calamitate fore, si de illius fide auderet dubitare. In haec verba de triclinio excedunt; iustisque mox armis, ceu pugnam capesseret, insignis Poliarchus procedit ad Timocleae fores, illic stupenti familiae & quae haec rerum mutatio esset furtim quaerenti paucis exponit: denuntiatum sibi periculum illis ignibus quos videbant; se igitur fugere, ne aut ab his ipsum prodi necesse sit, aut cum ipso hos perire. Salutavit deinde in speciem longioris discessus Archombrotum atque Timocleam, conscenditque in equum, & liberto vestigiis haerente in praescriptum a muliere iter se coniecit.
3. Periculi immanitas & propemodum pudor stimulatum iuvenem angebat &: "O me vesanum, Gelanore (ita libertum appellabat) quod ulli mortalium potestatem fecerim in hoc caput! Quid attinebat ignotum, nec cultu ad meam sortem idoneo, in hac gente errare? Aut quid fabulae aliud docent, quae Lycaonem ad Iovis hospitis iugulum9 nobis effingunt, quam principes qui insperato exitu luunt quod se externis crediderint, non magis alieno scelere quam sua stultitia violari? Volui patere iniuriis. Bene est; laedor ex merito, Gelanore." Haec ipsa dum loquitur, subit memoriam causa quae eum in Sicilia tenebat. Cuius veneratione illico motus, timuit ne pro tantae spei felicitate, in quam illic vivebat, scelerate doluisset de oblato discrimine. Gelanorus fidissimo metu in domini periculo turbatus censebat debere Poliarchum genus suum & fortunas omissa simulatione detegere. Nam si sibi personam detraheret, si se ad fastigium suum reciperet, sponte excusaturum Meleandrum acerbiora iudicia hostesque veniam petituros. "Nihil sapis," retulit Poliarchus. "Post acceptam iniuriam maxime interest me celari. Dignitatis meae reverentia peius forte accenderet cogitantes posse me laesum dimitti semel tantum, at semper meminisse iniuriae." Nihil referebat Gelanorus, sententiae incertus & astra quaecunque tunc micabat in opem & mentem sibi atque patrono inter silentium compellans.
4. Interim Timoclea munitis foribus familiares iubebat secedere ad quietem: nolle se quicquam nocte turbari; orta luce omnia diligentius exploraturos. Obire deinde singulorum cellas coepit, tanquam domesticis curis intenta, revera ne quis rebus quas furtim agitabat molestus inspector accederet. Ubi acquiescentibus universis tuta res visa, intrat exiguam cum Archombroto cellam, in qua secretum effossae speluncae aditum peritus artifex abdiderat. Stratus erat asseribus locus, quorum inter se orae clavis insertis nectebantur, nisi quod duos ex iis nullum ferrum ceteris commiserat, ut faciles essent si quis hos vellet ab simulata compage revellere. Supra illos oblonga stabat mensa vetabatque calcari ne, quoniam aliis non haerebant, ad perambulantium quaterentur vestigia proderetque secretum. Paucissimos illuc intrare ferebat Timoclea; ipsa raro locum visebat. Tunc vero sublatis asseribus specum aperuit gradusque in imum aedium ducentes. Mox concussi silicis ignem sulphurato excipiens praeparatam facem accendit, viamque auspicatur cum lumine. Sequebatur Archombrotus, sua & mulieris causa nudum ensem manu tenens. Gradus ad viginti erant, per quos subibatur subterranea porticus, quae in longum porrecta abibat denique in varios calles10, ne possesso ab hostibus uno ore obstrui posset fugiendi utilitas. Terra huic operi apta fuerat, quippe adeo spissa ut qua stare illam velles, cetera quae egerebantur nulla ruina sequeretur. Rursusque non difficilis accipiendis fossorum ictibus, quos nec obiectis saxis interpellabat nec cedente arena frustrabatur. Longus ille & arcuato opere continuus fornix, quamquam arva & incumbentem domum ferret, adhuc tot annis vitium non fecerat. In aditu modicum spatium calce liniverant, ut pictura & litteris imbueretur. Sed piger nec solutus siderum luce aër gravi humore imagines corruperat. Adhuc tamen cerneres effigiem arae hominisque imponentis simulata thura in focum, propter cuius verticem eiusmodi versus utcunque legebantur.
5. Di quos sub vacua fas est tellure precari;
Seu Iovis hic regnum est, seu Ditem haec antra verentur,
Seu qui caeruleis incinctum continet Orbem
Fluctibus, hic trifidi11 posuit fundamina sceptri;
Has precor ô fidas domini servate latebras.
Non istam fraudes scelerent, non turpia noctem
Furta, nec attonita radians face tristis Enyo
Terreat, aut dirae vanis stridoribus umbrae.
Sit pacata quies, sint sancta silentia rebus,
Donec casta domus, nec parci grata nepotes
Thura ferent vobis. Hic sontibus incubet horror,
Hic Erebus; placidasque bonis mulcete tenebras.