John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum VI

1. Haec raptim legebat Archombrotus. Sed gravior de Poliarcho cura a loci contemplatione mentem reduxit. Timoclea percunctantem docebat, quamquam Poliarchus erat externus, neminem fuisse Siculorum propiori amicitiae gradu Regi admotum neque bonos invidisse. "Sed nescio quod hodie fatum, inquit, desaevit in illos qui Regibus fuêre carissimi." "Ita est," retulit Archombrotus; "Hic cometes paucis annis quas aulas non perstrixit?" At Timoclea: "Verum, Archombrote, ceteris omnibus ruinae suae causa vel in se vel in dominis fuit. Istum tantae virtutis, sub moderatissimo Rege, quis casus afflixit? Retulerisne ad exemplum Lydios coniuges,12 qui nuper in gente externa impotentis felicitatis poenas dederunt; hic ad regium limen in suo sanguine fusus, illa ex carcere ad lictoris ferrum educta? Notissima refero, Archombrote. Sed quid ea in scena simile Poliarcho? Nihil illis ad regnum deerat praeter nomen & purpuram. Aspernabantur pares esse gentilibus13, nec qua virtute tantum supercilium tollerent habebant. Teneros quoque annos caeci calcabant illius, qui haec bona & asserere vere poterat & fortiter sustulit in rudimentum potestatis. At Poliarchus non libavit regiam gazam, non praesidiis, non castellis fundabat suas vires. Apparebat denique, instar solis hanc virtutem in transcursu lucere Siciliae. Longe aliter isti Lydi, & (haud absimile fortunae ludibrium) par aliud coniugum ex Phrygia14."

2. "Nempe ille," subiicit Archombrotus, "quos nuper ex regiae penetrali, in qua omnia poterant, veneficii crimen mittebat ad laqueum, nisi princeps adhuc memor amasse, carcerem damnatis munus dedisset." "Ita est," inquit Timoclea. "Scis igitur quam multum peccaverint: ipse quidem tanquam immemor primae sortis & a multis amari dedignatus; illa invidiam non verita abdicati coniugii, quod primum erat nacta; uterque autem aversae Iunoni non litans, ignarusque suum quoque deabus fulmen esse."15

3. "Miraremur haec, matrona," ait Archombrotus, "nisi crebrae humanarum rerum vices paene omnium rerum admirationem sustulissent. Cerne Aquilii aulam, cerne Hippophili. Quid procerum primos iuvit, post exhaustum immensae potentiae cursum, ad purpuratum sacerdotium confugisse tanquam ad aram? Nempe ut pretiosius esset funus expirantis dignitatis. Sed non ideo mehercule plebeiae invidiae unquam accedam, quae in omnes desaevit qui principum illustres sunt, ipsisque Regibus obloqui audet cum homines sibi gratos ceteris anteponunt. Insignis haec est, inquam, in Reges iniuria, velle eas arceri a suavitate amandi & a fide, quam omnes in iis expectamus, qui per nostra beneficia creverunt. Amicum tu aut ego habeamus, in ea lenitate conquiescamus; solis Regibus lex inhumanitatis dicatur, ne quem eximium habeant aut cuius familiaritate delectentur? Quid cum sponte amari se sentiunt? Cum ingenii & affectuum paritate, immo cum fide & beneficiis provocantur ad amandum? Ne tum quidem audebunt illi impetui indulgere, quem natura dulcissimum habet? Certe neque Herculi Philoctetem, neque Achilli Patroclum invidemus; paucique inter Heroes sunt, qui non aliquem praeter ceteros carum in vitae & secretorum consortium admiserint."

4. Hic Timoclea: "Mihi quoque, Archombrote, nunquam placuit tam iniquae obtrectationis audacia, quae quamquam publicae utilitatis larva contegitur, plus insani tumoris tamen habet quam solidae pietatis. Plurimi enim Regibus irascuntur, non quod aliquos gratia sua subvehant, sed quod sibi gradus ille non pateat. Et in gratiosis, quos tam acerbe devovent, haud raro nihil magis quam ipsa felicitas displicet. Certe ut ex domesticis nonnullos seligimus ac velut adoptamus nostras in curas, fidemque eorum familiaritate & muneribus tam pensamus quam sollicitamus in futurum. Ita ni princeps sibi quaesierit eiusmodi vicariam opem iisdemque rationibus aluerit, non sufficiet16 publicis laboribus, non mecastor vel si firmiores nostro17 Atlante cervices incumbentibus negotiis opponat. Nam quod modo referebamus casum eorum, quos diu regiis amicitiis florentes ab suo denique axe fortuna excussit, nihil inde collegeris, nisi interdum fieri posse ut Reges iniuste amicos deserant, aut si indignos amaverint, errore deprehenso praecipites eos agant ex suggestu quem invidiose conscenderant. Sed quod saepe est, fac constantis animi esse Regem feliciterque invenisse quos amet. Videbis intactam utrimque benevolentiam utilissime perennare. Ridebis, optime hospes, quod mulier apud te haec disseram. Verum in aulae tropicis educata frequentissime vidi hoc argumentum inter peritos agitari, quorum sapientiam ipsa quoque experientia saepe probavit. Sed haec clades Poliarchi, quae nos modo sollicitos habet, forsitan praeter omne exemplum est. Nam & Meleander probissimi ingenii Rex est, & iste nec fidem deseruit, nec improbe exultavit in tanta fortuna -- ut in hoc illius discrimine non aliam quam fatorum esse culpam existimem."

5. Sic loquente Timoclea, haesit Archombrotus, subito aquae murmure percepto quae in vicino fluebat, rogavitque matronam quis is sonus & an illic perpetuus esset; simul, quantum in lumine facis licebat, humum intuebatur ne temere in fluenta incideret. At Timoclea: "Fons, inquit, est, ingenti vi aquae e vicinis collibus huc illabens fistulisque ad ulteriores campos deductus, qui commodissimo cursu facit ne sitiant qui isthic latuerint." Et haud multum inde progressa magni ambitus lapidem ostendit, qui fontem largo impetu cadentem praecipitabat in subiectos canales per foramina toto fundo distributa. Pulchritudo & copia aquae, tum nativa frigiditas & quicquid in aquis laudamus, eo plus Archombrotum rapuerunt, quod ex Africa veniebat, sicca ut plurimum & fontium destituta solatio. Itaque quamquam ad Poliarchum festinabat, captus iuvenili voluptate manus primum mox & ora fonti admovit, qua placidius manabat, inde etiam plurimum bibit curis & vigilia accensus. Obiurgabat intempestivum potum Timoclea, fontemque impensius miranti: "Hunc specum maiores mei, inquit, non in viae tantum & fugae commoditatem ornaverunt, sed & qua licuit, longiori habitationi voluerunt aptatum, si quem forte diutius latere sua fortuna coëgisset. Cerne hoc spatium quernis tabulis stratum, ligno eodem utrimque latera & fornicem ambiente, ne prorsus insalubris capiendo somno locus sit in nuda liberaque exudantis undique terrae frigiditate." Aspexit Archombrotus illud cubiculum ad semitae dexteram intra effossum speluncae latus declinans, & ipsa loci caligine offensus, quam modicus ignis non satis submovebat, aversatusque indigni domicilii omen non sine suspirio cogitavit quantus vir illi diversorio destinaretur. Liberiore quoque dolore Timoclea ita locum affata est: "Tu igitur hospitem Poliarchum accipies, tu iuvenem fortissimum & omni luce dignum tuis tenebris celabis? Sed bene est si te illius salute nobilitaveris! O Fortunae vim, quae saepissime facit ut ei de suis in nos iniuriis gratias habeamus! Nam & illa peccavit clarissimum virum ad latibula ista cogens, simulque eximie favit, quod his saltem in antris passa est spem salutis illius delitescere."





12 Ancraeus (Francogallice Concino Concini, Marquis d'Ancre) et uxor, amicissimi reginae Francogallicae. Ancraeus a custodibus Ludovici XIII necatus est anno 1617.



13 gentilibus edd. pri. et sec. 1630, 1634, 1664 (i.e. cognatis); gentibus 1659, 1664b, 1673



14 Comes Somersetti (Robertus Carr) et uxor dicuntur anno 1613 venenum Thomae Overbury dedisse, sed veniam a Rege Jacobo acceperunt.



15 Aliquot paginae Libri I et Libri II editionis principis (Lutetiae, Buon, 1621) apud impressorem mutatae sunt Barclaio (ut credo) iubente. (Auctor idem fecit dum Satyricon/Euphormio apud impressorem erat; vide Fleming p xxxv.) Textus versionis ultimi supra impressus est; versio originalis infra legi potest. In multis exemplaribus editionis principis erratum impressoris in inferiore parte paginae 48 invenitur, ubi plura vocabula desunt. Mea sententia Barclaius ipse has varias lectiones vel paginas, quas in manibus impressoris advenit post aliquot exemplaria in luce edita, Roma Lutetiam misit paulo ante mortem. Vide Charles Davis, "John Barclay and His Argenis in Spain," Humanistica Lovaniensia 32 (1983) 28-44, qui scriptorem alium, non Barclaium, varias lectiones scripsisse credit. Hic in annotatione est textus quem Barclaius primum scripsit; colloquium inter Archombrotum et Timoclea postea scriptum brevius est-fortasse plura de spelunco addere voluit scriptor:
3a. "Miraremur haec, ô Timoclea," ait Archombrotus, "nisi eiusmodi ludorum consuetudo stuporem mitigavisset. Cerne Aquilii aulam, cerne Hippophili. Quid procerum primos iuvit, post exhaustum immensae potentiae cursum, ad purpuratum sacerdotium confugisse tanquam ad aram? Nempe ut pretiosius funus esset expirantis dignitatis. Sed nihil reliqueris principibus, nisi possint amicitias mutare. Hoc quoque privatis, matrona, concedimus."
"Immo, refert Timoclea, in fortunae illa fuga vix aut principes aut eorum pereuntes amicos absolveris. Nam hi Reges (si verum loqui licet) apud quos semper aliqui nimium possunt, fere mutabili amandi dulcedine feruntur in diversa. Casu amicitias auspicantur, taedio deponunt, & nova familiaritate reficiunt animum in veteris consuetudinis nausea fastidientem. Quidam ex iis, ut in morbis, ex calore in contrarium frigus rapti, finem amoris odium faciunt, intempestivis affectibus semper captivi aut crudeles. Modestiores sunt qui contenti superducere neglectis, sed non violatis prioribus, novos amores, tamen indignatione, ambitu, rixis regiam suam implent. Diutius quidem sed non denique tutius aut fidelius amant, qui ad negotia & subtilitatem curarum caligare se conscii, admovent oneri quem potissimum putant, nec res magis quam seipsos ei tradunt, tristissimo saepe fato; quia vix sapientius eligere qui se regat quam seipsos regere norunt. Ceterum non amare modo hunc solent, sed vereri, suspicere, timere obiurgentem, donec iste oblitus precario se regnare tyrannidem nimis intenderit, aut ipse eodem errore ingenii nescientis libertatem alium mirari inceperit. Ridebis mecastor, optime hospes, quod mulier apud te haec disseram, sed publicae clades hoc toties pervulgarunt argumentum ut noster quoque sexus in eo sapere possit."
4a. Tum vero Archombrotus (ut principibus favebant): "Fateor, inquit, in premendis amicis errare saepe Reges. Verum & illi gratiosi, quoties sua culpa fugam sibi fortunae admovent, serius, si saperent, recessuram?
Quidam ex iis non aestimato domini ingenio causam qua amantur negligunt colere, vel adhuc cruda & recentia domini studia, tanquam nondum praeparati ventriculi robur, importuno usu obruunt. Alios ignoratio satietatis decepit, qui quamquam circumfluentes omnis fortunae muneribus, tamen dominum in novae alicuius amicitiae illecebras declinantem, tanquam iniectis manibus retinent proclamantque ad promissi amoris vindicias. Ita qui de gratiae statione recedere ad magnificum otium poterant rapi malunt quam abire. Quid vesaniam dicam, cum in levia ingenia haec felicitas cadit? Scis quam bene aut Phaëthon curru usus sit aut Icarus pennis. Nec Iovi aut Soli maledicimus per quos illi mulctati sunt."
5a. Hic Timoclea: "Sed utcunque stent illi vel pereant, recidantque in sortem quam modo exuerunt. Vide potius quid ex hac effuse amandi caligine redundet in Reges, quorum sive pernicies sive salus plerumque est publica. Equidem in aulae tropicis educata nihil frequentius accepi peritorum sermonibus, quam ingentis principis esse-et cui purpura oneri non sit-nemini adeo indulgere ut ipse in partes & factionum odia descendat. Nam cum illi qui in immensum regia manu subvecti sunt nimiae potentiae invidia laborent, sicque tegantur a domino ut peti nisi per illius latus non possint. Licentius turbae fiunt; Rex ipse vellicatur & sub alieno nomine eo protervius vapulat, quo illi qui hoc audent patientiorem ad iniurias ex nimii amoris imbecillitate coniiciunt. Sed nihil est ad caecitatis humanae contemplationem flebilius quam cum Reges immensis his donis putant amari, cum potius si quid in illis quos sic extollunt verae amicitiae antea fuit, plerumque imprudens liberalitas extinguat. Quamdiu enim Regum amici sensu fruuntur laetae quidem fortunae sed modicae, & veluti fragiliores hederae arbore egent in quam recumbant, tamdiu Regem incolumem volunt, vel quod ab eo pendeant vel saltem quod ab eius calamitate nihil utilitatis expectent. At postquam validiori trunco suae magnitudini nituntur, sensim ramos expediunt ab arboris nexu qua fulciente iverunt in altum, ut vel ea cadente stare sublimes possint. Suas, inquam, res a principis salute festinant seiungere, quemque illi debent amorem sibi impendunt. Quippe principem sciunt ab amandi furore revocatum posse horrere ad suos errores, & quam condidit potentiam ultro metuere. Denique propemodum esse fatale ut postquam Rex summo illi fastigio quemquam admovit, alteruter ruat. Iam tum ergo ab ipso cavere incipiunt & futurae aemulationis suspicionem praesentibus dolis vindicant, eo commissa negotia flectentes non quo Regis existimatio vel utilitas inclinant, sed unde sibi securitas in fortunam & proditum Regem affulget. Esse tamen interdum virtutem quam haec felicitas non corrumpat, in exemplo est Poliarchus, qui nec fidem deseruit nec improbe exultavit in tanta fortuna, ut in hoc illius discrimine non aliam quam fatorum culpam inveniam." (Capitulum VII sequitur.)



16 sufficiet edd. pri. et sec. 1627, 1630, 1634, 1664; sufficiat 1659, 1664b, 1673



17 fortasse "vestro", quod ad Archombrotum Africanum aptissime legitur.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License