IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Inter haec emensi viam erant & os specus Archombroto monstrabat Timoclea, quod non operose reseraretur. Vectes introrsum duo oppositum egressui lapidem tenebant, sic in terram nitentes ut nulla vi quae exterius moveretur quati possent. Sed qui intra specum erant, eos facile obliquatos ab exiguis levabant scrobibus, quibus ita fulciebantur ne ab imposito ostii onere possent recedere. His ergo exemptis saxoque deducto, ubi speluncam Archombrotus aperuit, egressa Timoclea iactavit manu facem, ut cum Poliarcho convenerat, rursusque ignem suppressit, ne ex mora in alios quam quos optabat suspiciosus fulgor incideret. Ille cum non aberrasset a via, stabat ad flumen expectabatque signum, quo dato pervenit ad matronam. Sed quid illius & famuli equis fieret, diu quaestio fuit, donec Gelanorus: "Ite, inquit, ad consilium in speluncam. Dum de equis deliberatis, stabunt religati ad has alnos, quae procul omni via propter flumen consurgunt." Dum illi descendunt, dum adhuc trepidi nihil in rem meditantur, Gelanorus equos revinxerat aderatque ad speluncam. In quam ubi receptus est, lapidem quo viae aditus celabatur reductis fulciunt vectibus, & ad consilum se componunt. Censebat Poliarchus dimittendum esse libertum, qui omnia exploraret: quod sibi facinus obiiceretur; quae haec nova in Rege saevitia; num denique amicorum in extremis fides duraret. "Salubre, inquit Timoclea, consilium, Poliarche, si non scires nihil prius homines a Gelanoro quaesituros quam ubi delitescas. De illius fide non dubito, sed si in hostes inciderit fortasse, per tormenta expriment verum." Indignatus Gelanorus se in salute domini non verberibus, non equuleo frangi posse respondit: habere se praeterea quo eludat inimicos; iturum se attonito maxime similem, & si quis ex ignotis aut suspectis de Poliarcho roget, iam de luce abiisse voce ad fidem composita esse dicturum -- neque rem a vero abhorrere, quandoquidem sub terra secretus a sole recesserat; quaerentibus mortis genus mentiturum ab equo in Himeram flumen casum; quippe fuisse Regis edicto perterritum, ingressumque nocte flumen, neque vadum tenuisse gravem armis & subtrahente se equo fluctibus haustum (& tunc forte commode ad hanc fraudem Himera plus iusto abundabat). "Addam, inquit, nihil fuisse in me opis, cum viderem iratis vorticibus dominum in mare deferri. Hoc commento fama tui interitus spargetur, qua nihil nostris rebus commodius. Nam & inimicos satiabit & ceterorum miserationem inveniet, qui de extincta virtute magnificentius loqui amant. Laxabitur deinde custodia, quae iam portus & navigia asservat; & omissa quaestione, quam audimus in te decretam, non aegre aut latebis aut fugies. Nec aliud mortis genus tutiori mendacio fingemus quam quod nihil ex te reliquerit. Tuum praeterea equum quo temere volet patiar ire, tanquam mors domini hanc fecerit libertatem."
2. Placuit omnibus Gelanori calliditas. Sed adiecit Poliarchus, si incideret in Arsidam, cui inter Siculos maxime fidem habebat, rem ut erat nihil cunctaretur effundere rogaretque suis verbis ne indigna calamitate iacentem adire vereretur, aut si id minus posset, quae saltem ex re essent perferenda concrederet. Consulebat etiam Archombrotus ne perfunctus officio Gelanorus protinus rediret ad specum: nam nec satis posse pultantem exaudiri; & suspicioni locum fore si qui viam in proximo obirent. Sed ad Timocleae fores accedens uteretur in matronae familiares larva eadem qua ceteris imposuisset, patronique tanquam extincti fata expressis prosequeretur gemitibus. Inde secreto Timocleae ope ad Poliarchum esse venturum. Agitavêre praeterea quid supellectili, quid familiae18 Poliarchi faciendum. Instruxerat enim domum19, quae non indecora aut impar regiae amicitiae esset. Sed nec familiaribus fidebat. Unum enim suae gentis habebat Gelanorum. Ceteri erant externi ac plurimum sibi ignoti. Nec multum de bonis laborabat, assuetus in abdito vestium circumferre summi pretii gemmas & et modicum auri, ne fortunae omnia in absentem licerent. Sive igitur tanquam damnati hominis bona ad se traheret Meleander, sive illa mercenarii servique diriperent, iussus est nihil movere Gelanorus, sed tanquam a convulsae domus excidio cervices subtrahere. His praeceptis exornatum dimiserunt. Ipsi Archombroto atque Timocleae iam non diu licebat cum Poliarcho esse. Servuli enim primo mane ad officia surrecturi timebantur, aliquo ludo fortunae tunc potissimum seduli cum minime velles. Hos matronae in Poliarchum studia deprehendere utrique pernicies erat. Rogant itaque ut in solatium virtutem adhibeat, quae nec clades mereri nec, cum immerito accidunt, deiici potest; se quidem quam saepissime liceret ad colloquium redituros. Tum pulvinum in quo recumberet, facesque (plures enim Timoclea intulerat) tradunt, & remenso sub terra itinere in toros referuntur. Poliarcho quae mens fuerit, quantum iracundiae questibusve in illa solitudine indulserit, illinc intellegas quod non plus de vita quam de mortis decore laborabat, sciebatque ex spiritu suo pendere quos supra se habebat eximios.