IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Gelanorus postquam domini equum admota virgula libertatis admonitum avertit in cursus & ipse in suum conscendit, destinatum iter ingressus est. Cumque fere ad silvam pervenisset, in qua pridie Poliarchus pugnaverat, tres lecticas ferri vidit multosque in equis comitari; post hos peditum examen procedere. Quae haec pompa duceretur scire libuit. Propinquanti liquebat lecticas esse funebres hominesque pullatos. Territus ferali auspicio rogavit ab extremi agminis uno, cuius exsequiae ducerentur. Ille ad corpora legatorum iri respondit, quos pridie Poliarchus contra ius gentium cecidisset. Cohorruit Gelanorus, & quae hae fraudes quodve piaculum esset secum ipse volutans, quo certiora cognosceret, ivit cum illo agmine donec hominis cadaver, quem in limine silvae Poliarchus fugientem peremerat, inter ferales luctus vidit attolli in lecticam. Tunc satis constitit grassatores qui in Poliarchum inciderant a Lycogene ad Meleandrum fuisse legatos. Sed cur praecipitata ultio erat? Cur dies non dicta Poliarcho? Ergo legati latrocinarentur impune? Et Rex in hostes quam in suos pronior esset? Danda fortitudinis praemia fuisse victori & legatis in scelere occisis crucem quoque pro funere.
2. Haec confusa & tumida pietate volventem tanta ira incesserat, ut iam aegre aut colorem obtineret aut vocem. Satius visum a spectaculo recedere, cui furiose indignari inceperat. Igitur devotis hostibus, qua ad Regem propior cursus erat concitat equum. Penetranti ad alteram silvae oram iam sole provecto, visi complures per viam procedere. Nam & militaris haec erat, & tunc regiis in propinquo castris frequens. Inter ceteros occurrit Timonides, non obscurus ex Meleandri familia, qui & de Poliarchi vice anxius ad hoc ipsum errabat ut quid eo esset factum acciperet. Is posteaquam Gelanorum agnovit: "O te, inquit, opportunum! Ubi autem in tanto tumultu Poliarchus?" At ille promissae artis memor, deiectos oculos in Timonidem vix attollens, Poliarchum vixisse respondit. Tum vero in Timonide pietas atque amor potior fuit praesentium rerum metu. Vaticinanti similis stetit, deinde singultibus in haec verba laxatis, "O infelicem cum Meleandro Siciliam!" vertit habenas. Visa res non mediocris solatii Gelanoro, fictam domini mortem adeo veros nec occultos gemitus invenire. Neque multum Timonides processerat, cum ad illum iterum redit &: "Quod, inquit, viri maximi fatum fuit, Gelanore? Quam subito aut a quibus oppressus est?" "Cum edictum in se Regis metueret, retulit Gelanorus, ausus est per tenebras vadum in Himera explorare. Sed imbribus tumens flumen conantem diripuit &, quantum in siderum fulgore conieci, in proximum mare devolvit." Rursus exclamavit Timonides & nuntiaturus maximam cladem illico viam ad Regem instituit. Sic furenti non procul Arsidas occurrit, cui uni Poliarchus furtiva consilia a Gelanore credi voluerat. Hunc Timonides raptim implet funesti nuntii horrore, petentique ubi esset Gelanorus ostendit venientem. Simul his ipse quidem, ut coeperat, versus regia castra stimulat equum. Arsidas vero ad Gelanorum pergens salutemque obiter ferens de patrono protinus quaerit. Sed ille esse arcana quae afferret respondit, quibus publicum satis aptum non esset: declinaret a via Arsidas; se cum nemo observaret secuturum. Paruit monenti Arsidas, cui iam non parvam spem insinuaverat, nihil dum Gelanorum de Poliarchi obitu questum esse.
3. Solitudo in convalli proxima erat, quo postquam convenêre, ita prior Gelanorus: "Vivit, ô Arsida, Poliarchus, sed te unum vitae suae conscium cupit. In effossa sub Timocleae aedibus via matronae fide celatus est. Me autem ad te misit, ut doceres quis ventus hanc tempestatem exciverit, & si perculsum non fastidis, ad se quoque perducerem." Arsidas nullum se periculum defugere dixit: duceret modo Gelanorus ad specum; cupidumque Poliarcho coniungeret. "Immo, inquit Gelanorus, arte opus est qua Timocleae familiam capiamus ne resciant illic latere Poliarchum & in sordidorum hominum potestatem summi viri fata perveniant. Prior ibo, subornatisque gemitibus, quod iam apud Timonidem coepi, illius simulatam mortem deflebo. Tu quoque, Arsida, quoscunque conveneris illa fabula utiliter eludes. Fiet Poliarcho vita securior, si credetur extinctus. Medio die ad Timocleae limen pervenies quasi per aestum acquieturus. Nec suspicionem faciet, si in aedibus matronae iam olim tibi notae familiaritatis iure diverteris. Est praeterea quod te moneam: iuvenem illic esse in Siciliam heri advectum; ex Africa, nisi dissimulat, solvit. Speciem &, cum loquentem audiveris, sapientiam laudabis. Fides in Poliarchum summa est, cui vix dieculae commercio iunctus nunc in ultimis adhaeret. Ille tibi aut patrono meo suspectus esse non meruit."
4. His inter se constitutis sparguntur in diversa, et Gelanorus quidem qua compendium ad Timocleam erat. Arsidas, cui diutius vacabat, lento gradu in publicam viam divertit. Sed deceptus Timonides tragoediam late ferebat. Nam in quemque20 de notis inciderit, auctor erat obiisse Poliarchum. Rumor inde in plures & pro hominum sorte diversis affectibus sed ubique ingentibus exceptus. Statuerat eo die Meleander, Hypsa flumine superato, ire Magellam, quo ipso iubente Argenis filia Syracusis advenerat. Iamque pronuntiato discessu colligebat miles vasa, & Rex dum apta itineri hora esset in proximis vallo campis spatiabatur. Medius proceribus erat, haud dubius multos ex illis specie amicitiae atque officii circumstare inimicos, cum ecce in castra Timonides redit nuntiatque amicis quicquid acceperat de Poliarchi fato. Dicto citius atrox fama dimanavit in milites, neque aegre credebatur. Ipsum denique Regem adire Timonides luctuque efferatus ita loqui non timuit: "Multum est, Domine, quod gratulemur Lycogeni. Fato functus est Poliarchus." Ad haec verba haesit Rex incertissima mente perculsus. Amissi iuvenis calamitas & iactura eo magis horrentem agitabat, quod in se tanquam auctorem haec fatorum culpa reciderat. Lacrimae deinde propemodum subibant & triste venturarum rerum auspicium. Sed nec publice dolere tunc securum, cum in eius vultum plerique imminerent ex amicis Lycogenis, frontem, oculos, verba adnotaturi. Obfirmato itaque ore ne aut laetitiae aut doloris ederet signum, pauca de genere interitus quaesivit rediitque in tentorium, certus nemini laetam esse Poliarchi perniciem, nisi qui & ipsum Regem periisse concuperet. Multis militum reverentia Regis obstabat ne coram lamentarentur. Fidissimi procerum vel suspiriis constantiam fallentibus deflebant amissum, vel indignatione maiori, inter mutua colloquia, fatorum temporumque iniuriam non premebant. Illos Rex diligentissima memoria distinguebat a ceteris, tanquam dignos quibus unis se crederet, sed nec sine pudore intuebatur, ratus se ut interfectorem Poliarchi invidiose ab illis designari. Mirum fuit exstitisse qui auderet subito calore effundere hos versus furtimque deponere in vestibulo Praetorii, qua Regem abire oportebat.
5. Flos iuvenum, seu te id Stygiis timet omne sub oris,
Quo pallent alti manes, seu sidere caelum
Auxisti, Siculas non respecturus ad oras.
Da fassis veniam, gravibusque accedere vindex
In miseros ne quaere deis. Satis ausa luemus
Gentibus invisi, memorique in saecula fama
Hoc monstrante nefas. Tene ergo lacessere flammae,
Te potuit ripis haurire furentibus amnis?
O Superi! qui nos ignes undaeve piabunt?
Ipsi amnes, ipsae meruêre piacula flammae.