IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Ceterum dum profectio a castris ornatur, iam effusa in populo fama Poliarchi cladem vulgaverat Magellamque pervenerat. Forte in thalamo sedebat Argenis, cultumque non quem tranquillis rebus haberet, regia virgine tamen dignum, inter puellas adornabat. Selenissa alumna Argenidi erat secretorum omnium conscia, & tunc illius comam fingebat, cum una ancillarum ex atrio, in quod forte processerat, redit nuntiatque Poliarchum obiisse. Fefellerat primo Argenidis aures, cui tunc intentior de nocturnis ignibus & Poliarchi inimicis cum Selenissa sermo. Et ad Selenissam quidem allapsa ancillae vox ingenti tumultu animum omniaque praecordia concussit. Tum vero furtivis nutibus oculisque silentium subinde iubentibus, monebat ministras ut premerent vocem; sed iam susurrantium garrulitas sedem impleverat, subitoque horrore Argenis attonita, nec dum certa quid ancillae loquerentur, rogavit quosnam casus aut clades inter se mussarent. Selenissa responsum intercepit excidisse de ministrae manibus speculum, quod die natali Argenidis Meleander dederat; illud nunc dominae iracundiam reveritas queri. Sed non persuasit iam sponte metuenti. Ergo de sede Argenis exsiliit proximamque puellarum manu prehendens & in eam ardentibus intuens oculis: "Si iam, inquit, mentiri audebis, scias te hodie ultimo in conspectu meo esse. Dic vero numquid triste de Rege allatum est?" Abominata illa dirum de Meleandro omen & tanquam adhibitura solatium: "Immo, inquit, ô Domina, omnia quae oportet de Rege audimus. Victor & valens, ut nosti, expectatur. In tantae felicitatis mixturam parva clades est extinctus Poliarchus." Non alias fortius suas partes quam tunc in Argenide obiit pudor. Strenue revocavit abeuntem spiritum, eodemque momento & constituit & distulit mori. Ac ne ullam suspicionem mulieribus quae astabant reliqueret: "Regem, inquit, diis curae esse non dubito, qui civilibus motibus secundum ius exitum dabunt." De Poliarcho loqui pertimuit ne in ipso nomine haereret, iam paene collectis gemitibus victa. Cumque diutius coactae frontis scenam non ferret, in arcanam penitus cellam sola se penetrat tanquam subiti negotii causa. Iamque fores obserabat, ne quis superveniret suprema meditanti. Sed non fefellit illa rabies Selenissam. In vestigiis itaque Argenidis haerens (& alumnae hoc licebat) redeuntem in claustra ianuam sustinuit manu, specieque obsequii dominam in illo secreto secuta est.
2. Tum demum obseratis foribus liberior in luctum Argenis & lacrimas solvit & direptum manu cultum laniatis crinibus proiecit in terram. Lectulus ex ebore erat, quem humilem purpureis tapetibus ad diurnam quietem auxerant. In illum tota corporis mole procubuit. Neque Selenissa loquebatur, sed tacita expectabat donec sponte primus turbo lacrimarum concederet. Sed ut vidit nunc mitissimis ferventem gemitibus, nexisque manuum articulis lacertos oculosque invidiose tollentem in caelum, nunc saevius intra se & errantibus luminibus obloquentem, longiorem denique stylum, qui ad varios usus desinebat in acumen, aptantem in iugulum, nihil cunctata in frementem insiluit, & brachium iam paene sceleratum tremulis manibus tenens laborat dignos questus in furiosam expedire, nam spississimis singulibus luctus obstabat. Diu par miserabile in hoc statu perseveravit, ut utraque invalida manu esset, & nec illa ferro uteretur, nec ista eriperet, ambae immobiles & in alterna tantum ora defixae. Argenis praecipue in humerum cervicem reclinaverat. Ore quoque incuriose hianti Selenissam intuita: "Nihil, inquit, nihil agis, Selenissa. Utcunque obstiteris, mori licebit. Hactenus recte monstrasti constantem, memorem, piam esse. Quid illa praecepta iam alia pietate pervertis? Mihi quidem tibique solatium erit, quod inviolato pudore in tumulum succedam. Putasne me superstitem Poliarcho esse posse? Ille me intactam a Lycogene praestitit. Reddam nunc vitam, & hoc ipsum est pudore, quem servavit, & merito suo minus. Ego, si nescis, Selenissa, Poliarchum occidi. Crimen non expiabo nisi sanguine abluerim. Quid illi cum Sicilia, nisi propter Argenidem, fuit?" In haec verba dolore confusa spiritum quoque amiserat. Elabitur manu ferrum & ipsa in Selenissam, tunc quoque male fortem, incubuit.
3. At illa non de Argenidis modo sed & de sua vice sollicita omnem medicinam adhibebat parum exaudienti, nunc alterno dolore aggemens & cito expiraturos luctus credens, si liberrime solverentur, nunc in alumnae supercilium rediens. Patris etiam admonebat, quem tumultibus publicis fractum, si ipsa moreretur, extremo vulnere sauciaret. Esse hanc enim veluti purpureum & fatalem patris crinem, quem si evelleret instar Scyllae Minoem amantis, duplicato parricidio gnatam & patrem in eadem exitia esse tracturam. An praeterea avidae famae & sponte iniquae persuaderi posse credebat, tam violento amori21 pudicitiam superfuisse? Sed haec frustra apud surdas tunc aures iactabantur. Tunc vero in furentem & ipsa saevire audacius: nolle se tam foedum exitum spectare; nisi vivere promitteret, se ad auxilium proclamaturam. Iam ad fores videbatur precessura, cum Argenis laciniam vestis ducens iterum in amplexus revocat &: "O mater, inquit, cur a tantis doloribus vetas abire? An Poliarchum, si defuncta prior essem, fuisse victurum existimas? Non fallis, Selenissa. Ab cunis ad id quod aetatis meae est, quid velis, quid commendes intellexi. Quod iam fieri prohibes, cum mea manu patravero, ipsa potissimum laudabis. Si quid e mortuis superest, amat me etiamnum Poliarchus. Ibo felix ad sponsum, & sine invidia castissimas miscebimus umbras. Ad extremum, si extinctis sensibus toti in tumulos condimur, hoc cum vita malum effugiam (horreo loqui) ne interfectorem Poliarchi venerari necesse sit. Scis cuius imperio ignes hesterni micuerint. An dubites illinc fortissimo viro fuisse exitium? Sed pater est. Impietas erit parentem aversari. Sic igitur inter Poliarchum & patrem partiemur affectus, ut deposita vita, quod mihi utriusque beneficium est, neutri possim irasci vel favere."
4. Contra Selenissa dedecus caedis urgebat ad quam amor impulisset. Tandemque veluti melioribus fatis admonita: "Quid nos autem Poliarchum tanquam proclamatum deflemus? Famaeque tam saepe ludenti certissimo dolore iam credimus? Nescis in fabulis errorem Pyrami vulgari? Ut discamus periculosum esse ex primis indiciis furiose decernere? Quid scis an in paria fata nunc voces Poliarchum quibus ille suam Thisben imprudens damnavit? Poliarchum audimus occidisse. At quam multa fingere rumor solet? Quis cadaver inspexit? Quis maculatum sanguine ensem? Forsitan nunc securus & despectis hostibus laetus, si cecideris, per tuum vulnus animum efflabit. Mitte qui certiora renuntient, & saltem in hoc vive, ne eum, si vivus est, perdas." Tristi risu diducta Argenis cervicem movit &: "Quam, inquit, vana spe extremos luctus differs? Hoc commento nec tibi, ô mater, nec mihi persuades. Sed hoc dabo Poliarcho -- aut verius diis -- ne temere credam hoc facinus esse patratum, ea lege ne, cum certius de clade constiterit, molesta sis vitam & sensus positurae." Hoc principio laeta anus, quae sciret atrocia ex luctu consilia primo impetu pertimiscenda esse, cum autem moram pati inceperunt sua sponte excidere, iurisiurandi arbitrium penes se fecit & per deos deasque, sed praecipue per genium Poliarchi, sacramentum Argenidi praeivit nihil illam toto biduo, quicquid audiret deinde vel sciret, suae vitae nocituram. Annuente virgine & in verba quae Selenissa conceperat iurante, monere anus coepit ut recomponeret comas, ne cuiquam ad tam arcani doloris notitiam indicium esset. Formam, quamquam in Argenide summa erat, tamen magnitudo animi vincebat. Domuit scilicet gemitus momentoque in vultus rediit quos ante dolorem habuerat, nisi quod in oculis rubor tumebat, quem admota gelida temperavit.