John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum X

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum X

1. Adhuc colligebat animum & in laetius ora fingebat, cum una ancillarum ad fores pultavit monuitque iam Regem in limine arcis esse. Neque mora Argenis, tanquam aliud egisset, redit22 in thalamum etiam porrectiori vultu quam res publicae merebantur; sive quo a suspicione sui luctus abesset sive ut inter simulationis dolorisque certamen, in iustum temperamentum omnia verba, omnes gestus redirent. A praetorianis inde excepta qui non procul excubabant per media regiae atria successit ad portam. Haud procul erat Rex, qui ad genua accedentem ponentemque dexterae osculum sustollens & mox levi manu verberans genas, usquene valuisset rogabat. Maciem simul palloremque incusabat, quibus inter bellorum metus deteriorem formam fecerat. At illa haud licuisse per pietatem respondit patrem & Regem in castra profectum saltem votis curisque non prosequi; sumptaque lugendi materia nonnihil lacrimis, quae frequentissimae instabant, indulsit. Rex eam bono animo esse iubet: annuisse deos votis; restitueret placidis rebus vultum, quem adversae exhauserant. Populus se circum effuderat, non minus quam senectutem Meleandri speciem Argenidis virtutemque reveritus, quae ea arte dispensabat supercilia, oculos, nutum ut & populus humanitate captus acclamationibus exultaret, & ex optimatum frequentia nemo neglectum omissumve se crederet.

2. Salutantium supplicumque concursu Rex obsessus paulisper in atrio haesit, in quo fons erat non plus aquis notabilis quam arte signorum, quae illic hospiti Coccalo aiebant Daedalum polivisse. Aquae in altitudinem redeuntes originis per varias fistulas atque formas micabant. Mox in subiectum alveum recidentes fervebant ipso tumultu labendi, reddebantque colorem mari simillimum. In medio Galatea tanquam in pelago lugebat recens extinctum Acim, qui iacebat in litore &, tanquam inciperet solvi in flumen, duos fontes ore solvebat & vulnere. In confinio aquae contumax Cyclopis imago simul alio saxo imminebat securae Galateae, simul audiebat indignantem his versibus, quibus artifex subiectum marmor inciderat.

3. Durior ô saxo, quo nunc meus occidit Acis,

Asperior silvis &, Polypheme, tuis.

Ausa lues. Deus hoc faciet, quem tu inscie fati,

Quem non mortalem passus es esse virum.

Nam deus Acis erit, vivetque perennibus undis.

Quid facies? Nullas haec timet unda minas.

Iam fons corda tenet; iam fons tenet omnia, qualis

Acis erat, dat nunc candidus auctor aquas.

Cincinnique sui memores labuntur in orbem;

Errat & in tremulis annulus ille vadis.

Quam bona caeruleis periit iam purpura venis!

Nec tamen in gelido sanguine friget amor.

Quo meus Acis abit? Quo vos humerique ?

O quanti numen constat habere novum!

Hei mihi! Ne se hominem plus vulnere senserit esse,

Quam nunc thure dato sentiet esse deum.

4. Hoc conspectu Argenis cladis admonita, dum Rex cunctaretur in obviis, solitario dolore se pascebat. Erat sibi Galatea; meliorem Acim flebat. Sed quis ille Polyphemus? Quamquam eo destinabat Lycogenem, tamen & culpae paternae invita meminerat. Iam ad interiora aulae processerant, & purpuratis ad corporum officia dilapsis, paene soli familiarium obsequiorum ministri cum Meleandro perstiterant. Laetus Rex hoc secreto & ab his quoque cum Argenide diversus: "Tua, inquit, aetas & sexus, mea gnata, expertem facerent publicorum consiliorum, nisi te disciplina & indoles erexisset ad magna; & praeterea quod utcunque sis femina, tamen in te recumbit fortuna Siciliae & viris imperatura es. Assuesce me vivo illis curis, sine quibus regia dignitas sustineri non potest, & quod potissimum in regnante est, disce silere. Pessimo loco sumus, Argenis, nisi pati iniurias ita possumus ut videamur non sensisse. Nam si pondere quod nunc urget flecti nolumus, fortasse frangemur. Scis a me defecisse Lycogenem; multas urbes in partes abscessisse. Peius nocent qui intra viscera haerent meisque consiliis incubant, verius me captivum quam Regem observantes. Proelium, quo nuper certavimus, videbatur Lycogenem admonuisse quid possem. Victus erat &, nisi favisset nox, ne munitionibus quidem tutus vim meorum tulisset. Tum vero optimatum illorum haud pauci qui apud me erant, quos arbitros consiliorum habueram, diutius sua studia non pressere. Foederibus opus esse clamabant: validam populi partem consensisse Lycogeni; hos servare praestaret, an desperatione incensos in mutuam cladem excire, tantum parricidas dubitare. Iam & ipsum Lycogenem audebant excusare: & hunc quidem proelio victum esse, non bello; sed praeterea, ut funditus perdi posset, non tamen expedire; quo enim oculo Siculos inspecturos qui eorum delicias sustulisset? Acrius pro ultione defuncti, quam pro viventis decore certaturos. Occuparem igitur tempus, dum acie victor pacem civium beneficium meum facere poteram. Non dissimulabo, Argenis. Plus inter has voces timui quam in campo cum Lycogenis signa fulgerent. Prodi dignitatem meam videbam, & timeri poterant graviora si decipi abnuissem. Fecisti, gnata, praecipue, ut regnum retinere quacunque pace mallem quam exheredem te facere obstinata defensione maiestatis. Sed ne leges expectarunt a me Rege atque victore. Tabulas a Lycogene obtulêre, quarum summa haec erat: Meleander Rex Siciliam pleno iure obtineto. Lycogeni apud eum amicitiae gradus esto, qui fuit. Eidem & maris & Syracusani agri praefectura servetur. Erbessum & Heracleam cum praesidiis habeat in fidei pignus. Cavebant praeterea ne liceret meminisse iniuriarum ullove iudicio quidquid per hos tumultus actum est vindicare.

5. "Non erat meae dignitatis, Argenis, conditiones ad paciscendam pacem accipere, sed nec recusare fortunae. Inter utrumque ambiguo; Ibburranes atque Dunalbius egregiam operam dederunt, ne quid praeter maiestatem facere crederer. Nam infulas numinum, quibus ornantur, convenientissimas sciebam, ut veluti ex officio ad concordiam hortarentur armatos; maiorem etiam fidem (quia externi sunt) fore hinc illis instar sequestrorum commeaturis. Panormi tunc erant. Acceptisque codicillis, quos perplexos illis scripsi, facile quid vellem intellexerunt. Ergo nunc ad me, nunc23 ad Lycogenem delati tanquam invitos ad ea coëgerunt quae potissimum cupiebamus. Ita conditionibus sum assensus, quas ferebat Lycogenes, nisi quod intra duas cohortes praesidium esse iussi, quo Erbessum & Heracleam teneret. Idque maxime cavi, ne praesidii specie totas illic habeat legiones in me captato tempore invasuras, neve suspecta sit lenitas mea ad omnia arbitria inimici tam facilis. Haec legatos iubebam nuntiare Lycogeni & si conditio placeret, postero die ad nos redire. Neque mora in his erat, sed ad me adventantes trisis casus afflixit. In Poliarchum inciderunt." Diriguit Argenis ad rei mentionem, & ut perturbatio oris lateret, sponte tam violentam tussim commovit ut qui deinde horror aut rubor suffundi coepisset, facile ad excussos spiritus referretur.

6. Diu expectante Meleandro cum utcunque ipsa cessasset: "Pessimo fato, inquit ille, in legatos Lycogenis Poliarchus invectus est. Dubium consilio an errore. Sed ferro non perpercit & tres ea clade extincti sunt. Duo supererant, qui ex fuga calentes ad me perveniunt. Hi tumultu cuncta complere, lamentari indignum exitum sociorum, ita meam fidem appellare, ut paene criminarentur. Cumque advocatis extemplo proceribus concilium illis dedissem, iam non soli invidiam mihi fecêre. Multi ex meis partes eorum questu acerbissimo implerunt. Summa clamorum fuit oportere Poliarchum dedi ad poenam, ne credi vulgo posset immissus qui mea fide tutos occideret. Nec mitius quam capite inquirendum in tanti exempli facinore. Haec iubentibus propiores quam consulentibus urgebant. Sed obstabat ingens in me meritum Poliarchi, qui proelio mihi victoriam conciliaverat. Et virtus experta suspicioni ignobilis facinoris non patebat. Cleobulo quidem atque Eurymedi ceterisque qui in concilio sani erant incredibile erat id scelus. Reum illi audiendum censebant, facile quae sibi obiiciebantur excusaturum. Igitur missurum me affirmo, qui eum ad dicendam causam accerserent. Fore enim sine exemplo si defensione sublata opprimeretur. Hoc auditu peius hostes accensi sunt: Eripi enim debitae vindictae Poliarchum, si ulcisci differrem; num enim post tantae audaciae nefas, nisi vi & ingratiis rediturum? Immo nisi prohiberetur, excessurum ex Insula & in patria iactaturum quam impune illusisset Siciliae.'

7. "Cum me diutius confusa flagitatione lacesserent, rogavi quid igitur facto opus. Nam abesse Poliarchum & in absentem supplicia frustra constitui. Vox illorum omnium fuit fugam ipsius occupandam; quod perfacile esset, si iuberem nocturnis ignibus provinciae signum dari. Ita enim occlusis portubus tanquam in custodia haesurum, futurumque exemplo peregrinis, scelera, ubicunque possunt fieri, posse quoque vindicari. Credidi, Argenis, e salute Poliarchi ut assentirer quaestioni, ne negata ultione accenderem suo se arbitrio vindicaturos. Nam & ubi incolumis ad iudicium venisset, multa posse occurrere quae eum furentibus eriperent. Prima igitur nocte publici e speculis ignes in Poliarchum fulserunt & mihi in malis solatium fuit, quod militum vulgus aegre eius periculum audivit. Sed speranti meliora primo mane supervenit Timonides maximi luctus auctor nuntiavitque Poliarchum periisse."

8. Non potuit Argenis dolori imperare sed ingenti suspirio victa primumque in genua subsidens, mox tanquam expiratura procubuit. Exclamat Meleander, factoque proximorum concursu inter manus puellarum in torum illata est. Aqua deinde ori perfusa vestibusque laxatis liberior spiritus sudorem compescuit. Percunctabatur Selenissam Meleander, quod aegritudinis genus & num primum filiam urgeret: se quidem, dum ambo colloquuntur, adversae valetudinis signa notasse; inquietos oculos & saepe reprehensos ab errore; sed nec eundem fronti colorem constitisse. Selenissa apte dissimulabat iam biduum esse ex quo illa satis cibum non caperet; hinc se febriculam suspicare; experientia tamen scire hoc linquentis animi frigus in Argenide breve esse, nec gravioris mali indicio suspectum.

9. Dum in his rebus sunt, interim a Lycogene litterae Regi redduntur, quibus significabat ei praesto se futurum, ut in Palladis sacrario (id Rex sanctissimum habebat) iureiurando pax perpetraretur. Se postero die, si Regi videretur, esse venturum. Rex ei renuntiari iubet id magnopere sibi placere; scire se in crastinum expectari. Dimisso nuntio Eurymedem vocat, virum semper animis successuque egregium. Nam et iuvenis semel in Olympia cursu, iterum lucta in Isthmicis, coronaverat patriam oleastro & apio. In paucis deinde Regi carus, & praetorianis Praefectus, semperque arci Rector aut urbi, quamcunque Rex iniisset, & fidem per haec bella incorruptam praestiterat. Huic rex quae videbantur imperavit24: curarentur intentius ea nocte excubiae; cohortes, quae a suspicione perfidiae aberant, in stationibus locarentur; vigilum numerus duplex esset; cavendum ne quid suo adventu moveret Lycogenes; eum enim non tam conciliatae pacis fiducia, quam factionis suae viribus tutum, ad aulam accedere. Postquam mandata haec dedit, quia Argenidi melius erat, in eius triclinio cenavit, illic (ut erat mitissimi animi princeps) maceratum curis animum nonnihil refecturus. Reliquum noctis, quantum per sollicitudinem licebat, somno datum. Sed Argenidem interim dolor per indigna & horrenda consilia ducebat.





22 redit edd. pri. et sec., 1627, 1664; rediit 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



23 nunc 1659, 1664b, 1673; nec ed. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664 quod scripsissem si intellexissem.



24 imperavit err. ed. pri., ed. sec., 1630, 1659, 1634, 1664; imperat ed. pri. fortasse recte nam B. saepe utitur tempore praesenti in talibus periodis: Lib. 2.vii.1; 2.vii.4 (etiam verbum "imperat"); 3.xii.8



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License