John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum XI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XI

1. Neque satis placida aut secura Poliarcho nox erat, Timocleae quoque aedibus nova tempestate ferventibus. Cum enim Gelanorus descessisset ab Arsida, recta viam ad Timocleae limen habuerat. Illic apud servulos fictum patroni exitum caute deflevit. Matrona totam scenam ex arte prosecuta coram familiaribus rogabat Gelanorum quonam fato Poliarchus perisset, & ille liberius apud intellegentem mentiebatur. Supervenit etiam Archombrotus, fictisque probe doloribus vocem suam & vultum mutavit. Aderat inter haec Arsidas, quem ut ad hospitium divertere nuntiatum est Timocleae, ipsa ad vestibulum confestim processit. Cumque ille excusaret, quod nimia familiaritatis fiducia ad eius limina de itinere deflexisset, & matrona, id ipsum beneficium vocando, ageret gratias, succedunt intra tecta moxque Archombroto sociantur, quem prior Arsidas coeperat, utpote externum, salutare. Tempus prandii erat, quod Siculi supra ceterorum Graecorum mollitiem curabant. Hoc confecto, cum ad sumendum cibum digrederetur familia, solique cum Timoclea Archombrotus & Arsidas superessent: "Scio, Arsida, inquit illa, te ad pium officium advenisse. Poliarchum, licet in infesta fortuna, quaeris & amas. Ut ex Gelanoro didicisti, apud me est. Quae illum causae perculerint, neque hic quaero & melius apud ipsum a te accipiam." Tum Arsidas: "Dii, inquit, in praesens silentium commodent nostris rebus. Ceterum quod secreti, matrona, nunc agimus, nulla aetas tacebit. Sed in ambiguo tuae domus fortuna est. Si fidem servabit, si hoc grande virtutis depositum, cum tuto licebit, orbi reddet, plusquam Saturni Latium posteris erit. Sin tumuli omen hic habet sub terra Poliarchus, pollutae erunt sedes. Quicquid Dirarum in Sicilia narratur, in his antris, in hoc Ditis adyto, vulgaris infamia inveniet."

2. Parata fax erat. Quam cum accendisset Timoclea, ad Poliarchum ituros praecessit. Neque diu in illis latebris fuerant, cum vident assurgentem ex pulvino & adventantium lumine excitatum. Is posteaquam Arsidam vidit, ceteris obiter salutatis in illius collum invasit. Fidem deinde amici collaudare & subinde rogare an latitantem reumque Poliarchum agnosceret. "Et vides, inquit, hanc matronam? Si hae latebrae mihi pudendae sunt, culpam deprecari non potest. Sin salutare hoc capitis mei furtum, illi me debeo. Coëgit apud se potissimum in hoc turbine esse. Dic autem, Arsida, quo piaculo meruerim esse sacer Siciliae. An Rex de Meleandro Cercyon aut Busiris est factus? Aut vos Siculi habetis Dianae Tauricae signum & hospitis sanguine gravem deam placatis?"

3. Ad haec Arsidas non pauca de Meleandri rebus questus exposuit quantum seditionis instar Regiis castris legati Lycogenis & cum illis purpurati aliquot Regi infidi. Tantis malis victum Regem, cum res in tumultum excederet & Poliarchus fugere ex Insula diceretur, annuisse ut publice ignes fierent. Poliarchus non sine indignatione Arsidam audiebat, crebroque & mutatis vestigiis acer & locuturo similis erat. Cumque ille25 desiisset, tum vero Timocleae manum corripiens: "Te autem, inquit, testor -- nam quamvis praesentissimi dii sunt, tamen nec usquequaque per sua numina fallentes perdunt nec continuo adsunt cum rite invocantur. Te, inquam, Timoclea, testem volo. Adfuisti facinori. Vidisti pugnantem. Num insidias struxi? Num quaesii in quos certarem? Num obvios lacessivi? Incogitantem adorti sunt, & ergo vel sub illis pereundum mihi erat vel, si vicissem, in me armanda Sicilia? Quod vero meditati sceleris argumentum? Unus eram &, infirmissimum pugnae solatium, mulier comitabatur; matronae servuli meusque libertus in pacata, ut credebatur, silva praeiverant, ut nec ad illos certantium sonus pervenerit. Quo autem miserrimum Regem fortuna adegit? A coniuratis & perduellibus missos instar iustorum legatorum venerari; litare suorum sanguine cupiditati hostium; & infra eorum crudelissima vota famam habere?"

4. Plura quae dolor & conscientia admovebat ingerentem vetat Arsidas de fama publica dubitare. Dicere omnes, nisi a Lycogene corruptos, esse in paucis eximiam fortitudinis laudem, unum -- & itineri, non pugnae, paratum -- ex tot grassatorum manibus victorem evasisse. Riderique a militibus foedissime querentes, quod quinque aut plures ab uno oppressi sint. "Sed iam aliud quaerendum, Poliarche. Indigna est, ut se hodie habet, tua virtute Sicilia. Exi parumper. Da Regi ne cogatur aut periculosa suis rebus sanctitate te tueri aut cum flagitio inimicis relinquere. Adhuc in te sic peccavit ut possit excusari. Caedem enim vel lui vel purgari iudicio adeo mos est; ut ipsum Martem ferant, caeso Halirrhothio, in Areopago causam dixisse.26 Quod si securi & legitimi fori spes esset, suaderem, Poliarche, ut ultro tui copiam faceres accusantibus. Neque enim aliud in te decretum, quam ut ad iudices venias; causa autem est quam vel iniquis probes. Sed odium & impietas hostilis non expectaret iudicum urnam. Insidiis aut impetu facinus urgerent. Horreo loqui. Abi modo, Poliarche. Permitte hanc Insulam non in totum esse scelestam." Poliarchus se vero, si liceret, abiturum respondit. Nec quid minus post tot beneficia quam pacatum discessum ingratissimam terram posse praestare. Male merito Regi ideo minus se irasci, quod a fortuna illum plecti ad inimicorum satietatem iam videat.





25 ille err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; om. ille ed. pri.



26 Mars/Ares causa de caeso Halirrhothio in Areopago dicta absolutus est - Apollodorus 3.14, fabula haud pervulgata.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License