IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Inter eos deinde quaeri coeptum qua tutissime ratione emitteretur ab Insula, placuitque in rustico habitu eum esse. Arsidas ex Brutiis uxorem habebat poteratque Messana ad socerum sine suspicione transmittere. Is impositum suo navigio Poliarchum recipiebat in Italiam deferre. Timoclea habere se praeterea dixit, quo vultum fugientis egregia fraude mutaret. "Fuit, inquit, in Panormi finibus latro, non spernendae calliditatis arte diu inultus. Quippe vultus illi triplex, ut de Geryone quaedam anus fabulis memorant." His dictis modico risu cunctata est, quantum in tristissimis rebus decebat. "Aetas homini media erat, rava27 barba & tenuis. Sed in sinu capillitia duo, ex quibus totidem barbae pendebant: haec horridior & in senilem effigiem cana; fusca alia, in primae virilitatis specimen colebatur. Has larvas tanta ars concinnabant, ut nemo ascititiam formam deprehendere, nemo arguere furtivos vultus posset. Igitur modo senex, nunc iunior, interdum dempta persona cernebatur. Sic impune latrocinantem mutabilis forma non suppliciis tantum sed & suspicioni diu eripuit. Nam iuvenili grassatus specie, mox senex occurrebat quaerentibus. Rursusque fallebat iuventutis imagine, si sub canis peccaverat. Pater tunc meus provinciam regebat, qui fatigatus pessimi Chamaeleontis ingenio, tandem captum meritissima cruce fregit. Sed miratus fraudis ingenium ad naturam accedentis, pilos iussit apud se asservari. Si placet, hos producam aptabimusque Poliarcho."
2. Non28 expectavit donec ullus annueret, sed excessit ex specu neque diu morata attulit haec gemina iuventutis & supremae aetatis simulacra. Horum alternum cum imposuissent Poliarcho -- frendenti quod sibi alienis & improbis vultibus ad salutem opus esset -- statim sic alius fuit ut vel Argenidem fallere posset. Opportunissimae fraudi bene precati rogare perseverant, ut ea uti velit. Timoclea quoque idoneas vestes prima nocte delaturam se promisit. Nam debere in iis latebris Poliarchum in ignoto habitu esse, ut si qua illic fortuna tulisset curiosos, in proximos campos sui oris securus fugere posset. Iamque erant discessuri, cum Arsidam Poliarchus sevocat, Archombroto & Timocleae excusans quod cum eo secretus loqueretur, & colloquendi causa erat, quod necessitudinem, quae ipsi cum Argenide erat, amicorum fidissimus sciret. Eum igitur obtestatur ne quam primum ad Argenidem gravetur contendere; se de virginis vice multo gravius quam de sua anxium esse; scire enim suam cladem illi immodice dolituram. Quid vero quod extinctus dicebatur? Tristissimae famae errore ad saeva & ultima consilia posse amantem adigi. Iret Arsidas & maerentem sublevaret, ne illa fleat incolumem. Si dii exitum praestiterunt, in Italico se litore expectaturum eius imperia; aut si iuberet tunc etiam quamlibet periculoso furto ad eam esse iturum. Plura nec dicere tempus sinebat nec Arsidae volebat committere. Qui operam prolixe pollicitus tamen quia iam vespera erat, hortante Timoclea nec dissuadente Poliarcho, in crastinum distulit iter. Sumpta cena redituri ad Poliarchum erant cum vestibus quas matrona promiserat. Is interim allatis a Timoclea cibis perfunctorie vescebatur &, quo illum a praesentium malorum sensu averteret, nonnihil iocatus Arsidas: "Quid doles, vir fortissime, inquit, si te specus, si mutatus habitus ab hostibus teget? Tu unus, tu plurimos fugis. At superos omnes, cum unus insequeretur Typhoeus, fugae non puduit, nec fortasse evasissent nisi Aegyptus animantium turpibus formis paventes condidisset. Audi quanta audacia Nicopompus familiaris tuus in illorum metu versatus divinis vultibus rictus & rostra induxerit." Tradidit deinde librum, in quo erat poësis varii argumenti; iam iamque abiturus hos versus, quos ille legeret, ungue signavit.
3. Iam prope congesti super astra Typhoëa montes29
Extulerat; tremuêre dei, nec saeva Tonantem
Fulmina, nec certae Phoebum iuvêre sagittae.
Non ferro insignis Mavors, non Gorgone Pallas;
Non animi, non ora manent, miserosque reliquit
Sanguis, & in capto pallebant sidera coelo.
Horridus aëria cumulans fastigia bruma,
Exsuperansque Notos, coelo coniungitur Atlas,
Inque solum praebet Superis iter. Astra recumbunt
Verticibus, Libycis haerent vestigia campis.
Ergo per immensos humeros, mentique severam
Caniciem & rivis gelidos manantibus artus
Defluxêre polo Superi. Ne fidite terrae
Caelicolae; dirum peperit vesana Typhoëum.
Qualiter imbelles volucris timor agmine mixto
Exercet cursu damas; cum prima per arva
Sustinuêre fugam, stant omnes impete presso,
Hausturae sonitum, seu quem latratibus30 horrens
Aura feret, seu quem venantia cornua mittent.
Tum subito effusae celerant vestigia, qua dat
Silva locum. Sequitur falsi terroris imago
Longa, nec auditi cessant simulacra pericli.
Haud aliter toto fugiunt vaga numina mundo.
Nil certum miseris. Superant montesque lacusque
Planaque, nec furvis satis est sibi noctis in antris.
Est regio, incertus patriae qua flumina Nilus
Dividit, & septem succedit in aequora rivis.
Si qua fides, illic mortalia corpora primum
Aspexêre diem, retinens cum terra supremi
Aetheris informes animavit Apolline glebas.
Haec furto placuit tellus: hic fessa deorum
Agmina sub Phariae latuêre crepidine ripae.
Huc quoque Silvanos, huc & nemora alta tenentes
Egit cura deas, Panesque auxêre tumultum.
Haud procul, ignarae fati, secura bidentes
Gramina carpebant, queis rustica fistula signum
Lene dabat; placidi suberant magalia septis,
Plenaque ludentes poscebant ubera nati.
Has videt, incerto lustrat dum singula visu
Iuppiter &: "Felix, inquit, pecus. Ergo Tonantem
Fata premunt, nullumque timet grex iste Typhoëm?
Ite procul radii, semperque invisa potestas;
Pax humiles si tanta fovet." Sic dixit & albo
Vellere crispatus dimissos induit artus,
Curvaque celatae sinuavit cornua fronti,
Qua caelum & terras solitus, qua dira movere
Tartara, seu pacem, seu bella indigna iuberet.
Nec mora, mentitis aries balatibus ibat,
Permixtusque gregi, (mirere Typhoëa captum?)
Et fallebat oves. Fraudis laudavit Apollo
Ingenium, & similes sese curvabat in astus,
Sed timuit terras, corvique horrentibus alis
Plausit in alta viam, nec praepetis inscius alae,
Ter superos circum, facili dedit omina gyro.
Proh pudor! Aspiciunt passimque exempla sequuntur
Caelicolae. Variis tecti Memphitica monstris
Arva tenent, metuuntque sibi. Dum spondet inanes
Interea supplex non exauditus ad aras
Vota & frustratis fumant cultoribus ignes.