John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum XIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XIII

1. Interim Archombroto & Arsidae in Timocleae hortis nondum insalubris vespera per diversos sermones agebatur, & occasione Poliarchi de iis sermo erat qui indole & virtutibus praestant, quam hae rarae in mortalibus gemmae, quam saepe contemptae ab ingeniis, quae ad servitutem facta liberis tamen ut plurimum imperant. Dum ista loquuntur, abstulit Arsidam cura virtutis & praesentium fastidium rerum, ut cum impetu doceret sine scelere & periculo contumeliose haberi non posse eximios viros, sed & genus inhumanitatis noxiosissimum esse non illos extollere & praemiis sollicitare de publico. "Nunc, inquit, perversam rationem fortuna instituit, ut in multis gentibus prope sit ad egregii animi indicium arceri a regiis aut in illis iacere. Adeo timida aut barbara felicium vitia amant exarmare virtutem, quasi ea potiores futuri sint si egenam aut neglectam superbi calcaverint."

2. Archombrotus seu sapientiam Arsidae eliciebat ad imbuendum animum seu agebat Regum causam, se quidem, quod ad Poliarchi casum erat, abominari dixit tam protervam fortunae licentiam. Ceterum, nihil mirum, tot curis totque sumptibus Reges exhaustos praeterire aliquando non vulgaria ingenia. Nam nec compendio fore, si egregios viros oporteret oneri ceteris esse, & naturae omnes dotes publico auro signari. "Saepe etiam illas mentes quas tantopere miramur inutiles Regibus nasci, nec aptari ad negotiorum usum. Ut quidam fructus sunt ad videndi voluptatem, quos si velis ad gustum transferre, famem ingrato aut noxio succo fallant."

3. Cunctabatur Arsidas respondere, contentus levi risu aspernari hanc defensionem pessimi fati, donec constitit ex Archombroti vultu (nam in eum erat intentus) velle se refutari. "Curas autem obiicis Regum? inquit, quasi non praecipua esse debeat, secum viros habere, quos non adeo crebros aetas haec protulit, ut damnes nescio cuius lucernam in frequenti foro unum saltem quaerentis.31 At sumptum respublica non ferret. O sollicitae prudentiae mentes! Ergo parce aucupium procurari, stabula tanquam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis non fervere, aut non reparari iactura si de venaticis canibus unum aper perculerit. Haec, inquam, non ad usum aut voluptatem principum magis quam in specimen maiestatis omitti nefas ducunt. Tantum auri profundi, tot vilissimos homines de aerario vivere placet. Sed demum est grave haberi magnorum animorum delectum. Hic parsimonia in memoriam redit; hic aerarium deficit, immo hercule bona mens, Archombrote. Fac enim ipsum Regem non amare eorum consortia. Num in thesauris sola reponimus, quae ingenerato affectu grata sunt nobis, & non praeterea quae pretio suo merent? Sed nec anguste habitant Reges ut, si eiusmodi virorum colloquia fastidiunt aut verentur, non possint tanquam absentem & reconditam penum habere. Nec de multitudine queraris, Archombrote. Quamlibet curioso delectu, tamen paucos efficias."

4. "Quosnam ergo, subiicit Archombrotus, in illam refers classem?" Tum ille: "Si latius & extra Poliarchi hunc casum rem totam expendimus, isthinc primum ex eminentioribus disciplinis aut artificiis nulla exegerim. Domitandis alius equis, alius pugilatu sit nobilis. Pingendo aut canendo sibi nomen hi fecerint. Ille aedium moliendarum celebretur peritia aut derivandis in simulacra fontium aquis. Vel si qua ars alia suo aut saeculi genio valet, statim emantur, etiam quanti se ipsos indicarint, si vilius forte non poterit. Ipsa stipendiorum magnificentia commedabit artificem & gloriam possidentis. Sed nobiles volo &, ut monui, quales paucos invenias. Iam quae altiora sunt, belli & pacis artes, quid cessamus licitari? Id est homines fortitudine aut litteris notos. Neque meram temeritatem in armis Musasve vulgares ad haec praemia arcesso. Sed illos quidem duces, qui militarem impetum ratione compositum habent aut fortuna propitium, eosque praecipue quos fama amavit, bellicis utique rebus vera momenta vanissimo numine saepissime addens. Eruditorum vero praecipui adeo eminent, ut nisi imperitos non lateant rarae hae faces, & saepe in orbe suis Musis pauciores. Quidam in illis publicae prudentiae sunt apti, sed quia hoc deorum beneficio uti nescit respublica, privatis in curis consenescentes non usu, non negotiis laevigantur. Ceteri qui solis libris nati sunt quid tamen apud praesentes & posteros valeant, cum ex ira vel favore dividunt mortalibus famam, cum suos amatores praeiudiciis sectisque imbuunt, si quis nescire vult dignus est malo omine experiri.

5. "Ita sumus comparati, Archombrote, ut quemque aliquod studium trahat. In illa autem re quam probamus aut colimus, eos qui excellunt miramur. Finge ergo artificiis, litteris, armisque praecipuos (nam ea ferme sunt quae mortalium animos tangunt) velut in uno caelo stellas, convenisse ad principum ullum. Quis deinde toto orbe de regia illa sermo? Quis eam ignorabit? Aut quia illic habet suum deum, cum horrore tanquam sacrarium non colet? Principi ipsi quanta operis merces ut excedet mortalium sortem? Ut vivus & sospes multo certius quam per odores & aquilam erumpentem ex funere se sentiet consecratum? Triumphabit in omnium plausu. Haec fercula, haec opima gentium spolia erunt, quorum ad se veluti flores insertum collegerit."

6. "Optabile votum, retulit Archombrotus, si ad illud spem facerent negotiorum turbae & diversa eorum studia qui Regum amici sunt. Etiam illi praestantes de quibus loqueris, non omnes utique sunt venales, multique praeterea eorum, ut oportet optasve, gratiosi in aulis versantur. Ut ceteros quos eiusmodi felicitas praeterit sit aequius de fortuna quam Regibus queri." Tum Arsidas: "Neque posse credidi, Archombrote, huius nostrae contemplationis venustatem ad effectum absoluta felicitate traduci. Sed ut cetera sapientia iuvat, licet in agendis rebus minus exacta sit quam cum sequestri animo concipitur. Sic in hac parte plurimum erit, qua res & fortuna patietur, non neglegere tantae utilitatis compendium. Ut si omnes illi non possint, at plurimi beneficiis cogantur ad regiam. Nam quod Regum palatia summae indolis viris destitui negas, non in totum a te abeo. Sed audi me, Archombrote. Est medius ordo & velut equestris, ingeniorum quidem sagacium & commodorum rebus humanis, non tamen in primam quam celebramus magnitudinem patentium. Eorum hominum, ut sic dicam, maior annona est; neque hos nego ad aulas saepe accedere, & cum provecti sunt, ita splendescere adscititiis radiis dignitatis, ut exactae naturae opera esse credantur, velut obscuriores gemmae interdum ab artificio & circumposito auro lucem accipiunt optimis parem. Sedulum esse, nihil temere loqui, assuescere labori, & imagini32 sapientiae parere, tegere angustiores partes ingenii. Haec neque summum hominem desiderant, & sola interdum sunt quae in laudatis proceribus suspicias: ut vel abesse vitia pro virtute sit; vel non invidiosus prudentiae rivus in Oceani famam se diffundat. Dum exercitationem ac usum quo isti in civilibus rebus pollent, pro natura & magnitudine ingenii plerique accipiunt. Et hos quidem a sua laude non arceo. Magnum est in eam esse fortem productum & praeterea institutione crevisse. Sed non illi sunt, Archombrote, de quibus disceptamus.

7. "Praeter hos ergo (ut aiebas) adhuc scio nonnunquam primae illius summaeque notae ingenia venire ad principes adhiberique negotiis. Quippe & Poliarchus vivebat in regia & te, egregie iuvenis, inter haec naturae ornamenta non dubito numerare. Habet & Meleander Cleobulum, habet Eurymedem. Nihil illis sublimius. Sed non ideo palatia Regum pro iustis aut felicibus habeo, quod de brevi eximiorum virorum numero paucissimos nonnunquam excipiant. Multo plures retuleris aut spretos aut, quod peius est, violatos, ut his questibus meis aequitas sua constet. Culpa autem interdum est Regum, cum moneri non volunt timentve virtutem, interdum illorum qui Regibus adsunt, si natura barbaros fecit aut incuriosos felicitas aut fortuna superbos. Accedit quod procerum multi decedere aliquid sibi credunt, cum quis extra se suosve de regia plenior abit. Sic neglecta virtutis familia, dispensant animum principis -- interdum nescientis! -- per suam clientelam. Longe aliud facturi, si candide dominum amarent -- immo mediusfidius si se ipsos sapienter. Nam quid illustrius quam publico sumptu homines ad ornatum saeculi editos in clientes sibi parare, dubitaturos certe an Regi plus debeant an illis per quos ad haec bona producti sunt? Ridere mehercule soleo illorum caecitatem qui non curant a litteris eam laudem impetrare, quae eorum voluptatibus opibusque superstes sit, & quam nisi avide ambientibus concedi non oportet. Nam ut eruditi non placent qui pretio conducuntur ut extollant immerentes, ita aequissimos puto qui non dignantur suis praeconiis fastidiosam superbamque virtutem, aut denique ignaram quantum sibi litterarum favore praestetur.

8. "Quod si eiusmodi apum mella non placent, saltem non sunt excitandi aculei iniuria vel contemptu. Unus enim sive litterarum sive militiae peritus, quam saepe privatam iniuriam publice ultus est33, quam saepe unus vicit, unus partes inclinavit? Eiusmodi capitibus solent populi plures instar hostiarum mactari. Absit omen. Nec & Sicilia sentiat Poliarchum esse iratum. Ille enim aderat ultro Regi, ut eo offensa sit gravior, quod non modo non quaerere, sed nec ferre potuimus hanc virtutem. Et quidem nescio sanioribus optimatum, ac praecipue advenienti hodie (ut ferunt) Ibburrani, qua se ratione Meleander excuset. Ille enim quia externus est, dignitatis praeterea suae & familiaritatis iure liberius hunc casum audebit apud Regem accusare."





31 id est, Diogenes filius Hicesiae (c. 400-325 A.C.N.), qui condidit Cynicam sectam.



32 imagini sapientiae, parere, tegere... edd. pri. et sec., 1627; imagini sapientiae parere, tegere 1630, 1634, 1664; imagine sapientiae parere, tegere... 1659, 1664b, 1673.



33 est err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; sit ed. pri. perperam



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License