IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Quamquam ea probabantur Archombroto, tamen Arsidam in hos prolixius sermones delapsum dolebat, libentius ab eo accepturus quibus moribus Siculi viverent & quae studia maxime vigerent in regia. Nam & memor a Poliarcho praecipua nomina audisse, quae tunc suis virtutibus aut vitiis insignia essent, de illorum nonnullis ardebat percunctari. Cum igitur Ibburranem Arsidas nominavisset, occasione arrepta: "Quis autem ille vir, inquit, & quae illum virtutes vobis commendant?" Tum Arsidas: "Ille quidem in Lydia natus est, ait, & sola amicitia nobis iunctus, quam Meleandri humanitas curiose sancivit. Ceterum dignus quem omnium gentium vota optent in civem. Ex vetusta nobilitate Lydorum est, & inter negotia eductus laetum animum rebusque maturum disciplinis ac solertia implevit. Cumque accederet opulentiae vis, omnes honestatura dignitates, coepit iuvenis fungi muneribus quae sunt in deorum cultu eximia. Paulo tardius tamen quam speraverant amici ad purpuram venit, quam multorum opinio illi cum lanugine destinaverat. Sed ad gloriam fuit prius dignitatem mereri quam habere. Inde tribunalia, legationes, provincias obivit. Ne quaere quo genio: par illi ubique aequitatis & clementiae fama. Et quamquam splendido cultu atque in egentes profuso patrimonium vexabat, ea fuit integritas, ut non modo a peculatu abesset nec venderet iudicia (a quibus vitiis abesse nunc magnum putatur), sed nec oblatis Regum muneribus, quae ceteri ambiunt, libertatem donaret. Ille animus simul hilaris & severus, prout in virtutes offendit aut vitia. Musas autem, quia eum amaverunt, adeo in summa fortuna non despicit, ut saepe eas admittat in secretum, referatque deinde amoenissimo ingenio quae illae dixerunt. Itaque ad eum tanquam Apollinem coëunt quos alta & innocens laurus supervexit vilibus mortalitatis curis. Ne quid vero ipsi numina negarent, sanguine proximos iisdem moribus in suavitatem caritatis sic iunxêre, ut & totam familiam templum putes, & non sine praesagio maiores suae stirpis symbolum apes fecisse, ex quibus pro merito atque temporibus nec aculeos nec suavitatem desideres. Ceterum tot hoc triduo apud Lycogenem fuit de pacis conditionibus acturus. Re perfecta hodie a Rege expectatur."
2. Colloquendi suavitas in aliquantum noctis sermones extraxerat. Iamque cena matronae officiis cumulata vocaverat convivas, & illi inter epulas tanquam prosperis rebus (nam Poliarchum fidebant innoxie avehi posse) curas lenire inceperant. Sed adhuc cirumferebatur mulsum, cum rusticorum hominum turba ad aedium fores periculosissima immanitate detonuit. Rogabat ostiarius furiosos iubentesque intromitti, ut paterentur rem dominae nuntiari. At illi fastidioso nutu se cum imperio venire respondent. Simul his fores in terram assulatim arietant irrumpuntque vecordes. Tela quoque, quae singulorum conditio casusve obtulerat, superbe sustulerunt. Nam iusta arma nemini erant. Ubi vero in triclinium intravêre, Timoclea quidem subito metu contabuit. Archombrotus autem & Arsidas se de toro praecipitant, suggestosque a famulis enses impigre stringunt, si peterentur ea rabie non facili aut inulto exitu perituri.
3. Publici vero motus origo haec erat. Mulier ex vicino oppido, eo die in Timocleae domo versata, cum vidisset ignotum suis oculis Gelanorum, percunctata quis esset, audiverat Poliarchi servum esse. Festus Cereri dies erat & ex vicinis mapalibus multi agrestes in oppidulum, quod Phthinthia dicebatur, convenerant. Illuc cum rediisset mulier accessissetque in circulum, otiose compositis temere retulit servum se vidisse Poliarchi. Statim audientium unus: "Quid si, inquit, & ipse Poliarchus clam illic asservatur?" Aderat alius audacibus consiliis praeceps, qui rei tam seriae quaestionem amitti non debere cum supercilio dixit: toti oppido crimen fore, si in eius finibus Poliarchus latuisset. Iamque in multos eadem opinio pervaserat, cum attollente se fama & subinde maiora iactante, iam non quasi rem dubiam aut quaerendam agitantes certo ferebant receptatricem Poliarchi esse Timocleam; illinc ad publicum iudicium esse trahendum. Vana esse quae de eius obitu ante audiverant. Quo indicio id crederent, quem auctorem haberent non curabant sciebantve. Et ni dii obstitissent, non erraverat furiosorum coniectura. Adeo saepe temeritas & fortuna felicius iudicat, quam inter momenta prudentiae incerta laboransve solertia.
4. Incaluerat multitudo forumque tumultuaria contione impleverat, pro duce pervicacissimum secutura. Cumque unus inclamaret nihil esse cunctandum, prosiliunt universi & rapta quae quisque potuit arma ferentes effringunt Timocleae limina creduntque in Poliarchum incidisse. Quippe eorum nemini notus, dicebatur esse iuvenis, iusta statura, vultu amoeno, & haec omnia in Archombrotum cadebant, quem & vestis peregrina propiori suspicione damnabat. Nam Poliarcho, homini extero, eam convenire crediderant. His capti indiciis plausum fecerunt, & ni vivum tenere voluissent, ipsa multitudine obrutus alienae invidiae poenas luisset. Cumque vultu & ferro se ad pugnam compararet, tum ille quem ceteri agrestes ducem habebant, propius mensae admotus quae sibi & convivis media erat: "Nunc, inquit, secundo scelestus es, Poliarche; qui antea Regis iracundiam meritus, ferrum etiam in nos stringis publica mandata obeuntes. Pone ocius telum vinculisque te dede. Timocleae eadem poena erit, quae te tamdiu incolumem ausa praestare." Post haec unius verba ceterorum clamor increbuit saevo confusoque impetu festinari iubentium. Archombrotus, quamquam Graece sciebat, tamen in rustica voce nihil aliud perceperat, nisi ad vincula se deposci. Mirari non vacavit aut quid deliquisset rogare in praesenti periculo. Tantum iuvenili fervore elatus decrevit inter eorum caedes mori. Sed Arsidas in Sicilia natus gnarusque sermonis quo rustici utebantur, continuit irruentem &: "Siste manum, Archombrote, siste, inquit. Quid impari nec necessaria pugna frustra inter istos fortitudinem consumis? Ergo te vincent indigni quos superes, & vel mortem vel victoriam maculabis ignobilitate certaminis? Neque in te adornantur hae minae. Poliarchum siquidem quaerunt." In illum deinde conversus, qui subito imperio ferox turbam ducebat, nihil tumultu bene agi admonuit. Cur illa multitudo prius irascebatur quam se vel Regem spretum sciret? Adiecit praeterea blandimenta: nec se scilicet dubitare, quin ex illius cui loquebatur nutu cuncta penderent; se ei placeret saltem brevem quietem imperare, parituros universos. Delinitus rustici animus insuetis sibi honoribus fuit, silentiumque lictori quam duci similior indixit.
5. Desinebat in fremitus saevientium murmur, cum interrogavit Arsidas quae causa tantum vulgus in arma excivisset. Responditque ille antesignanus ad Poliarchum comprehendendum se venisse. Tum vero Arsidas sanctissime deierare non adesse Poliarchum, nec quod sciret luce frui. Componerent animos, pia quidem, sed caeca & praecipiti devotione ad obsequium Regis actos. An neminem inter illos novisse Poliarchum? Frontem, os, oculos hospitis, quem male vinculis destinabant, omnino divertere. Modestissimi agrestium sibilis exceperunt hanc vocem; ceteris iracundia rediit & diripiendum Regis hostem conclamaverunt. Aegre tandem reddita pace, cum Arsidas diu significasset, se iterum velle audiri, in eundem intuens ducem: "Vide, inquit, ne flagitii auctor sis. Hunc externum nefas est violari. Quod si adeo sedet, iniuria immerentis probare vestram fidem, sane in vestram custodiam concedat, ea lege ne manicas, ne compedes detis. Ubi illuxerit, perducatur ad regiam. De causa qui periti sunt cognoscent, neque fugiet poenas si meruit. Timoclea cum custodibus quantum prohibendae fugae sat erit hic servetur, donec constiterit esse nocentem. Tu, qui potes, a cetera in hanc domum violentia abstine oppidanos. Hoc & fidei in Regem & prudentiae erit."
6. Deliberantibus illis iam nec tractabilis Archombrotus Arsidae erat negabatque deditionem sibi placere: an se enim rusticis & furentibus pariturum, aut quae saevae multitudinis fides, in qua, cum fervet, cuilibet impune peccare est? Sed ad genua advoluta Timoclea elatum animum multo gemitu frangebat. Neque perplexa ratione Arsidas disputabat, hanc unam salutis viam esse, ut ad Regem se duci pateretur. Nam cur mori placeret? Aut quod solatium cladis esset incondito tumultu (quod dii nefas averterent) indigne pereunti?
7. His parumper utrimque iactatis, ille aestus ac veluti procellae vis ponere coepit. Nam & Archombrotus monenti Arsidae paruit, & mitigata plebs erat, quod non tantum non contempta, sed & vicisse videbatur. Tum vero prosecuta concordiam efficacissima benignitate Timoclea totos utres iussit in medium proferri prodigique veterrimum vinum, multo quoque epityro agrestes excipiens. Illi se in excubias partiti obtinebant stationes. In Archombroti cubiculo, circa acquiescentis lectum, octo in comportatum stramen iacebant; totidem in limine cellae in quam Timoclea secesserat. Ceteri in triclinio aut vestibulo aedium ducebant pervigilio simillimam noctem; nisi cum temulentis somnus irreperet, quo plerumque iacebant captivis suis faciles, si fallere aut nocere voluissent. Sed si fugisset Archombrotus, id in Timocleae caput erat, omnibus Poliarchum evasisse credituris.