John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum XV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XV

1. Ceterum extra illorum curam Arsidas erat, quem neque Poliarchum neque aedium dominum esse constabat. Is communicato cum Timoclea consilio, in cellam ad quietem processit, unde aditus ad Poliarchum ferebat. Inde munitis cubiculi claustris, in subiectam specum descendit, vestes quas Poliarcho mutando matrona paraverat ferens. Is ut solum Arsidam vidit, interrogare non sine praesagio mali coepit cur Archombrotus, cur Timoclea non adesset. Et ille furorem rusticorum periculumque Archombroti narravit ad omnia verba horrenti, donec eum comperit esse incolumem. Tum vero circumposito sibi ornatu quem mittebat Timoclea, multum Arsidam oravit ut ad Argenidem primo mane properaret34, inde ad specum cum virginis mandatis, ubi illa iussisset, fide eadem & diligentia rediturus.

2. Cum haud modicam noctis partem posuissent in illis sermonibus, redit in thalamum Arsidas momentaneam quietem petiturus. Sed marcidae voces & stertentium rauca ebrietas interpellavêre somnum, ut denique abiecta soporis spe, risu irato malediceret ludicris militibus: excitatisque eorum praecipuis ad regiam se ire moneret; ipsi, ubi placeret, cum Archombroto sequerentur. Iter erat duodecim milium, quo strenue confecto aulam intravit, cum vix pauci ex Argenidis familia evigilassent. Illa noctem turbulentis cogitationibus non sine Selenissae horrore exegerat, quae memor furoris pridiani & ad omnem inquieti corporis motum pavens surgebat subinde de strato, & quis miserae status, quis impetus esset anxia contemplatione quaerebat. Adhuc in illis erat officiis, cum Arsidas ministros excitavit rogavitque ad Selenissam intromitti. Rem ipsi ad ancillas detulerunt, & una cui licebat reserato Argenidis thalamo in quo Selenissae stratum erat, adesse Arsidam & matronae colloqui velle dixit. Ipsum diei tempus nondum salutationibus maturum (cum praeterea sciret carum inprimis Arsidam fuisse Poliarcho) facile persuasit de rebus quae tantopere turbabant aliquid nuntiaturum advenisse. Sed si tristia afferebat, nefas erat scire Argenidem. Itaque Arsidam in proximum conclave matrona duci iubet eoque processit, vix satis interiori tunica circumducta, & ubi soli fuerunt, prior sic orsa est: "Scio venire te de Poliarcho dicturum. Age modo; vivimus, Arsida, an cum illo periimus?" Non tulit Arsidas diutius anum ambigere, & vero Poliarchum incolumem esse, ab eo se ad35 Argenidem advenire. Turbata gaudio Selenissa praecipitem Arsidam in Argenidis thalamum trahit. Cumque se apud humilem torum reclinasset in genua, nihil circuitu usa est (neque enim dandi gaudii festinatio sinebat) sed: "Vivit, ô domina, inquit, valetque Poliarchus. Sponsor tuae salutis Arsidas adest." Argenis consumptis lacrimis paene exsanguis & tunc forte cum advenit Selenissa, doloris quoque oblita languerat; cum repentina consolatione icta periculosius celeritate gaudii quam antea dolore oppressa est. Ubi vero respiravit, dicere Arsidam iubens resedit in toro avideque in eum intuita, cum audiret Poliarchum salutem illi dicere, effugisse inimicorum manus, & tutissimo secreto latere, ita exsiliit ut tamen nondum excusso metu subinde cogeret iurare Arsidam vera esse quae afferret. Ille venturum quoque Poliarchum affirmabat, si ipsa iuberet: barba capilloque alieno notos vultus condidisse; vestem quoque indutum quae imae sortis hominem deceret. Nec omisit de rusticorum vi dicere, qui pridianum convivium turbaverant: ut furere, ut mitigari coepissent, ut amoenissimum iuvenem & maxima in Poliarchum fide, pro ipso Poliarcho ducturi essent ad regiam. Haec non semel narrari Argenidi satis erat, quae tandem ire Arsidam ad Meleandrum iubet & de agrestium adventu nuntiare, ne venienti Archombroto quicquam durum indignumve accideret. His curatis ad se redire; interim quid agere, quo ire, Poliarchum praestaret secum agitaturam.

3. Vix a secreto Argenidis dimissus Arsidas erat, cum urbem inconditi illi ex agris homines intravêre, medium Archombrotum late stipantes. Et militibus qui in statione erant quid vellent afferrentve rogantibus Poliarchum a se captum, ad Regem adduci retulerunt. Simul his intra moenia recepti ad arcem venêre; a qua obiectis claustris exclusi, cum sciscitaretur Eurymedes qui essent quemve quaererent, eodem errore dixerunt ad Regem se venire tradituros Poliarchum. Hoc audito simul laetus Eurymedes, quod viveret Poliarchus, simulque de amici periculo anxius, petiit sibi Poliarchum monstrari. Illi totis manibus Archombrotum indicaverunt. At Praefectus in ignoto sibi vultu non haerens negavit eum esse quem dicerent. Iamque suspecti erant & arma ponere iubebantur, verente Eurymede ne subornati a Lycogene venirent. Sed in Archombrotum praecipue intuens: "Quae haec autem est fabula, inquit, ô iuvenis, aut cur te Poliarchum esse assimulas?" Tum ille se vero neque unquam simulasse neque sponte hoc perductum comitatu processisse ad Regiam; sibi errorem rusticorum fraudi esse non debere.

4. Dum inter hos sermones sunt, interim aderat Arsidas & imperante Meleandro omnes produxit in atrium. Ibi Cleobulus regiorum consiliorum Praefectus, Regis nomine ita locutus est iam gnaris se errasse, ut principem praestitae fidei memorem abunde promitteret; servarent ad omnia animum atque manus, quae praeterquam diis & Regi nihil debebant. Deinde Archombrotum, ut erat imperatum, duxit ad Regem. Quem ille postquam idoneo gestu cultuque propitiavit, ita exorsus est: "Absit omen, Rex, quod reus tuos oculos primum subeo. Summum votorum fuit ad tuam regiam pervenire. Hoc consilio & patriam reliqui & Siciliam, tanquam terrarum omnium te rectore felicissimam, secutus sum. Ceterum quamquam in conspectum tuum prodire his auctoribus noluissem; non haec tamen sine deorum mente contigisse crediderim. Quantum intellego, Rex, nemo tuis rebus Poliarcho addictior fuit, nemo bellica laude praestantior. Cur non glorier visum esse me dignum, qui eius vicem subirem? Certe ut de fortitudine concedam; ita praestabo ne in te colendo diligentior fuerit. Nec contumax ista de Poliarcho est mentio. Accusatum quidem scio, sed adhuc indemnatam memoriam fas est apud te laudare & tueri. Quod si armis meis & manibus uti placebit, intelleges viliorem mihi vitam imperiis tuis esse."

5. Haec & similia disserente Archombroto, Meleander avidissimo vultu in eum haerebat. Iuventus & species oris, tum luminum vigor neque tristis aut inepta modestia conciliabant dicentem. Utque desiit loqui, Rex primum gratias egit quod ad se divertisset: experturum omnibus officiis nullos sibi cariores quam qui ab externis regionibus virtutem, non debitam natamve Siciliae, ultro afferrent. Simul porrectam dexteram iuveni tradit, quam ille subiecta manu excipiens, quaque licuit pronus osculo pressit. Receptus est deinde in amplexum (nam Rex summa de eo augurabatur), sed de genere & patria postquam rogatus est, nihil aliud retulit quam se natum in Africa. Eoque intentius erecto Meleandri studio, haud quicquam ulterius potuit ab obstinato extorqueri. Saltem cum ambitiosius rogaretur, unde illi cum Poliarcho necessitudo -- gentiles an cognati? An duntaxat eos amicitia iunxisset? -- omnia praeter Timocleae furtum nihil dissimulata oratione exposuit.





34 properaret inde err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664, 1664b, 1673; properaret discedere inde ed. pri.; B. fortasse "properaret" in loco vocabuli "discederet" scripsisse credo, et ambo vocabula in ed. pri. irrepsisse.



35 ab eo se ad err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; ab eo ad se ed. pri. perperam



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License