IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Cum deinde de violentia agrestium inter iocos sermo esset, Rex ipse coniecit, praeter vultum & aetatem Archombroti, peregrinum quoque cultum errori suffecisse; visumque inexpertis hominibus, quia Poliarchus erat externus, eum uti externa veste solere. "Atqui, refert Archombrotus, non committam amplius patrii habitus vitio plecti. Addam tunicae pallium & transibo in mores eorum quibus hic imbuendum animum trado." Tum Rex: "Immo expecta donec magis placeamus & consuetudo insolentiam nostri cultus apud te mitigarit. Nunc quidem tibi novi videmur. Places tibi plenus veteri consuetudine, necdum ex animo imagine populi tui deleta. Sed postquam impleverit mentem noster aspectus, miraberis te diversum & ferre non poteris. Equidem memini & cum iuvenis transirem in Africam, risisse me dispares a nobis amictus. Cumque deinde illos usu probassem redissemque in Siciliam, non minori aspernatum fastidio patrias vestes, donec has rursus mihi patientia vivendi conciliavit. Adeo nihil est iniustius quam damnare quae ipsi non facimus aut vidimus, si praesertim totae gentes in illa consenserint. Cum enim ipso tempore iis placemur, apparet non vito suo, sed ignoratione nostra displicuisse primum visa. Et praeterea cogitandum est congruentes suis sedibus amictus atque mores singulas gentes habere, quod & tibi insinuabit genius regionis, si illum iustae morae experientia conceperis. Nihil te ergo praeter virtutem aut vitium magnopere moveat in tua gente vel extera. Velim tamen tuos ad mores atque usus, mi hospes, hic omnia tibi procedere."
2. Dum haec loquitur Meleander & senili ambitione philosophatur, interim Arsidas haud aegre ad Argenidem delapsus est laudavitque Archombrotum, qui primo cum Rege congressus Poliarchi mentionem cum honore intulerat. Sed cum avidissime a virgine & alumna haec hospitis audiretur constantia, subitus per thalamum rumor fuit, correptum Poliarchum in vinculis esse & ad regem deduci. Nec territa Argenis, scilicet rata de Archombroto imprudentibus esse sermonem, sustulit cum aliquo risu vultum & errorem deponerent iussit: qui ad Regem erat adductus, alium a Poliarcho esse. Excepit sermonem virginum una dixitque longe aliud quam quod ipsa crederet iam afferri: scire omnes externum iuvenem, quem rustici homines producerant, non esse Poliarchum; iam vero certiori rumore constare Poliarchum e specu in qua mutatis vestibus latebat ab aliis agrestibus erutum trahi ad Regem; qui id nuntiarent praemissos ad aulam pervenisse. Hoc fulmine attonita Argenis tamen vix horridius quam aut Arsidas aut Selenissa contremuit. Et Selenissa quidem silentium tenebat. Sed Arsidas ad aurem Argenidis demissus: "Vicit, inquit, nostras artes Fortunae malignitas. Actum est, Domina, nisi palam audebis Poliarchum defendere. Postquam specum audivi cultusque mutatos, non dubio quin vera calamitas nuntietur." Et illa velut ultimis & lacessentibus malis robustior facta: "Cum, inquit, referretur de obitu Poliarchi, Arsida, res non minus solatio videbatur quam spe carere. Solis luctibus tantos luctus prosequi tunc licebat. Nunc cum vivere possit & periturus timeatur, nunquam digna poena defungar, nisi vel diligentia mea vivat vel ego in illius malis consumar. Ibo ad patrem. Silentium pro crimine esset. Sciat tandem quid debeat Poliarcho. Solatio erit, si nos perditos dii volunt, nihil omisisse virtutis ad ruinam eluctandam." Selenissa audaci consilio perterrita verebatur Regis iram si, quae tam diu ipsa siluerat, Argenide profitente cognosceret. Sed nec dissuadendi locus nec ratio erat. Omnia fortunae credi oportuit. Iam enim ad Meleandrum Argenis corripuerat gradum, paucaeque ex comitatu primum, ut in re improvisa, mox & ipsa secuta est.
3. Rex tunc forte erat in hortis, & ipse de Poliarcho sollicitus, quem constans fama erat esse in vinculis. Miserrimus senex & nunquam quietus a fortuna -- quid diceret faceretve? Omnia adversa, omnia in novos dolores composita. Prope biduum erat, ex quo tanquam mortuum sic apud se defleverat, ut perfunctus videretur officio & culpam abluisse. Nunc de integro quaestionem fata reduxerant, malletne peccare in iuvenem an coëuntem Siciliae pacem intutissima aequitate rescindere. Iamque qui acerbius oderant Poliarchum frequentes convenerant dicebantque, eo iuvene vivo, nihil in Sicilia firmum fore. Aderat Archombrotus, Regisque vix minus quam Poliarchi misertus expectabat, donec erumpentibus hominum studiis posset amicos Poliarchi dignoscere. Paulo ante advenerat Ibburranes, & cum Dunalbio paris dignitatis antistite qui tunc erat in aula cogitabat de patrocinio Poliarchi. Cum certatim decedentibus cunctis subita Argenis ad Regem procedit, ita dolorem adgubernante prudentia ne, priusquam res posceret, suam causam vellet orare. Securitatem faciebat destinatus, nisi vinceret, interitus; oculisque in hostes Poliarchi circumlatis, acrius ipsa aemulatione accensa est. Nemo illic mediocriter Poliarcho vel infestus vel propitius erat.