John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum XVII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XVII

1. Ecce autem dum omnes velut imperato silentio in incertos exitus animum intendunt, Eurymedes suspensis supervenit Heraleontem manu tenens. Hunc lapsae mentis error notissimum aulae effecerat. "Et hic, inquit, nobis est Poliarchus. Hic ab agrestibus de fuga retractus est." Tum Heraleon in genua supplex procubuit, veniam passis manibus petens. Rex iam hilarior ecquid peccavisset rogavit. "Nihil, inquit, nisi quod sum Poliarchus." Omnibus in risum effusis, Rex ab Eurymede petiit haec serio an ioco agerentur. Et Eurymedes: "Cum pro limine arcis starem, illic, ut imperaveras, Poliarchum si traderetur excepturus, video rusticorum magnam turbam Heraleonti circumfusam. Is qui inter illos videbatur potissimus, multum suae fidei imputabat, quod diligenter Poliarchum vinxissent. Erat autem Poliarchus, Heraleon. Suppresso ego risu, quaesivi qua felicitate incidissent in praedam. " 'Qui ex nostris hominibus primi, inquit, hoc mane ad opus exiêre, mirati quod iste per invios campos ageret equum nitereturque in impeditum montem, primum monere errantem, mox sequi suspectum instituerunt. Quippe tanquam omnes vitaret ut in quemque inciderat, avertebat equi vestigia, quem per tot anfractus cum spiritus defecisset, ipse iam pedes, specum in proximo nactus, praeceps in eum se abdidit. Iam ad spectaculum coieramus multi & facto agmine in speluncam concurrimus. Clamantem horrentemque eum educeremus, quis esset curve lateret rogatus ultro se Poliarchum esse professus est. Vestis erat indigna Poliarcho, sed facile credidimus cultu mutato aufugisse. Neque mora, vinximus relunctantem & ad Regem, ut vides, reduximus.' Cum sic rusticus perorasset, laudavi fidissimos homines & ad suos agros demisi. Hunc autem, Rex, tibi en sisto. Quod videbitur, in illius caput constitue."

2. Haec loquente Eurymede etiam tristissimis aliquem risum is casus expresserat. Quippe Heraleontem sciebant affectae mentis vitio eo prolapsum, ut vulgo se esse Poliarchum iactaret. Solus erat qui fabulam ignoraret Archombrotus, quem a proximis sciscitantem quid negotii esset Meleander ad se vocat & de Heraleonte haec memorat. "Quo magis hunc mirere, Archombrote, cetera ad hunc modum non desipit. Rem familiarem sobrie curat, negotiorum meminit; in agendo, in colloquendo non ineptus, nisi ad Poliarchum sermo flectat. Tunc quasi oestro perculsum amentia sua rapit: se Poliarchum vocari; laudes quae illi nomini dantur suas esse & in alium iniquissima ratione transferri. Plus sex menses sunt, ex quo illi mens laborat sub hac larva. Forsitan & accensis in Poliarchum ignibus se quaeri putavit aufugitque perterritus, & imperiti homines, neque vultu, neque insania aestimata, pro eo quem se esse aiebat indignum mulctaverunt. Sed ipsum si lubet audiamus. Dic vero, Poliarche, quae te res adegit ad fugam?" At Heraleon: "Quid te autem, Rex, ut fugere me cogeres? Ex notis ignotisque nemo fuit qui consilium latendi non laudaret. Sub hac veste, quam squalidam mihi imposui, credidi fugam bene texisse. O ut nunquam fuissem Poliarchus!"

3. Avertit se risurus Meleander, qui subita deinde naturae humanae miseratione commotus est, quam praeter fortunae iniurias nec sufficiens tot cladibus corpus adhuc praecipua sui parte tot mala exercerent. Aderat Regis medicus, quem Philippum appellabant. Is parum rogatus intemperiem cerebri fastidiose descripsit, quae velut summam mentis intactam reliqueret, partemque duntaxat compleret amentia, quod Heraleonti accidisse multi stupebant. "Sunt, inquit, in eiusmodi hominibus laxa cerebri claustra suaque tenuitate nimis apta recipiendis imaginibus rerum quas vocamus phantasias. Has in rara illa substantia & sua levitate quocunque impellatur obnoxia semel impressas ideo delere est arduum, quia ut plurimum aliqua suavitate placent & praeterea veluti intingunt animum, non aliter quam per vehementius succedentes diversarum rerum species in alios colores abiturum. Vix est igitur ut illa ingenia unquam vacent. Semper immodice ex irruentium cogitationum impetu aut aegra aut hilaria. Quod si in aliquem potissimum affectum isti homines coeperint inclinare, hunc assiduum habebunt in animo, hunc praesentem mentis oculis dulci studio alent, seu ille superbia erit seu habendi cupiditas aut impatientia ultionis aut quicquid aliud turbidae cupiditates nobis obiiciunt. Ita sponte inclinati, si vis aliqua vehementior in eam partem ingruit, facile perturbantur ut quod diu esse voluerunt tandem esse existiment; nec iam illae in domito & assueto animo imagines rem ut optabilem, sed ut veram & praesentem figurent. Vis autem haec vehemens vel ex crescenti habitu est & in dies gravius premente, vel ex subito impetu, qui ingens & improvisus occurrat impleatque tanquam turbine lacessita ingenia. At cur, inquis, sic mentes affectae in totum eiusmodi tempestate non pereunt? Faciunt vero saepissime. Sed & interdum sola illius rei contemplatio quae in animo nimia fuit peccat. Nam ut membra iam sponte imbecillia haud raro profluentium humorum vim sic in se derivant, ut ex morbo nihil supersit quod sinceras partes afflet, sic iste Heraleon, & si quos non iniucundae amentiae socios habet, consumpto in cupiditatum una ingenii vitio, quo aliquid nimis velle cogebantur, pacatius & propemodum sine praeiudicio res alias intuentur, intellegunt, denique humano more vivunt. Ut plerisque mirum sit, quod aut36 insaniam reliqua prudentia aut hanc illa non perdat."

4. "Adderes, subiungit Meleander, vix mortalium ulli pepercisse hoc genus insaniae. Quotusquisque aliquid sibi non fingit periculosius stultiusque quam se esse Poliarchum? Hic deos non esse, hic omnia esse deos, aut nihil voluptate pretiosius, aut inulta numinibus facinora esse. Pauci denique Heraleontem non superant, nisi quod tectius aut magis ad genium vulgi furunt. Eo quoque lacrimis digniores quod excutere dementiam nolunt; iste non potest."

5. Inter haec iacebat supplex Heraleon, ab averso Rege ratus de supplicio suo agi. Nec defuêre qui revocarent Meleandrum ad iucundum spectaculum tam vana metuentis scenamque ornabant. Hi tanquam orarent ut remitteret poenam; alii proclamantes ad vindictam. Sed exhorruit Meleander ad Poliarchi memoriam, crudelis sibi visus si eius nomini, quem periisse ducebat, suum crimen adhuc superbae fabulae contumacia illuderet. Ergo solutum metu abire Heraleontem iussit; causatus sat nugarum rebus seriis obstrepuisse. Nam & nuntiabatur adventare Lycogenes. Quem ipse quo vultu exciperet, quibus verbis affaretur nonnihil cunctatus, tandem in cubiculum secessit manuque ad proximam sellam nixus, coepit ex composito Argenidi loqui. Quippe Lycogenes paucissimis familiarum comitatus, iisque quo fiduciam simularet exermibus, intraverat Magellam, non conscientia sua, sed Regis ingenio & suorum studiis qui circa Regem erant superbe securus. Vehi quoque cursoriis equis voluerat ad longioris pompae sive molestiam declinandam sive intempestivam invidiam. Quidam ex amicis Regiis, interque eos Timonides, a Meleandro iussi tanquam sponte ei obviam ire, ab limine arcis ad conclave in quo Rex erat tumentem deduxêre.

6. Intrat ille haud vulgari vir specie, quam ingens fiducia augebat, visoque cum Arsenide Meleandro in terram de more se demisit. Paulum inde progressus iterata veneratione cunctantes prosequitur. Nec tum quidem Meleander ullo nutu venientem excepit, obliquos in Argenidem vultus tanquam sermonis causa tenens. Sed ut propior Lycogenes intra pauca vestigia fuit, tum Rex subito porrectissima fronte in illum aspiciens, petenti genua dexteram dedit. Addidit expetitum venisse & cetera quae in humanitatis pignus omitti non solent. At vero Lycogenes inter officiosae demissionis verba nihil artis omisit, quo altorum spirituum retinens nec vilis esset Regi, & factiosorum animis, qui multi tunc aderat, fidem faceret adhuc se duce contumaciam belli posse resurgere. Excusavit breviter necessitatem, ut dicebat, armorum, ad quam a salutis suae insidiatoribus esset adductus: se vero nec foedera nec publicam fidem expectaturum fuisse, nisi ab iisdem hostibus apud Regem tutus esset. Meleander non modo abolenda odia retulit sed & odiorum mentionem. Postero die, in fano Palladis, deos testes reconciliationis esse futuros. In varios deinde sermones digressi sunt, utroque potissimum laetitiam & -- quae est pervicacissima ars aularum -- amorem fingente.

7. Eurymedes iubente Meleandro Lycogeni suorumque praecipuis prandium eo die instruxerat. Quosdam praeterea vocaverat meliorum partium optimates, in quibus & Dunalbius fuit, qui quamquam exterae gentis homo nulli Siculorum caritate in Regem cedebat. Erat ille in deorum ministerio praecipuus ex sacerdotibus qui purpura vestiuntur, tantamque dignitatem ornaverat ingentibus animi bonis: strenuus & par negotiis; invenire amicitias & colere optimus; nudis inter sinceros affectibus. In tanta felicitate naturae eminebat eruditionis amoenitas omniumque Musarum consortium, quarum nullam factae illae ad usum & negotia virtutes excluserant. Nec id impune fuit, saepe, ut solet, ulciscente Fortuna in egregio viro virtutis amorem & studium litterarum. Nam & avunculum olim Regem sacrorum habuerat, quem suos pro merito subvecturum tam subito mimo37 febris eripuit, ut triumphales lucernae rogi flammas spectaverint. Ab hac spe deiectus novoque periculo legatus ad exteros missus, paene temporum invidiam subiit, quia gens illa subitis motibus coepit ardere, ut difficillimum esset in turbulenta tempestate aut divisis placere aut ab armatis & ad sua intentis consilia exigere quae sani dedissent. Fortissime tamen ad litus enatavit. Tuncque forte in Sicilia erat cum isthaec agerentur, amicitia & consilio utilissimus Regi. Et in eius amicis eminebat Nicopompus, quem & Eurymedes ad idem provocavit convivium.





36 aut ed. pri., 1664; haud ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1673 fortasse recte



37 in mimis aut aliis fabulis tales catastrophae accidunt.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License