John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum XVIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XVIII

1. Cum inter vescendum multa hilariter referrentur & occasione mulsi de apibus mentio esset, iuvenis quidam Lycogenis nepos, Anaximander nomine, sive patruo placiturus, a quo sciebat regiam potestatem oppugnari, sive iactaturus philosophiam suam negavit verum esse quod de apibus referunt habere illas Regem; sed hoc vanae & facilis antiquitatis esse commentum, quae & canere cygnos credidit & formidinis opinione leones oneravit qui in gallos cantantes incidissent. Addebat his pleraque similia esse, quae maiorum inexplorata auctoritas pro veris tradidit famae. Ceterum omnia animantia ductu naturae non Regem aut alieni superbiam imperii sed libertatem sequi. Cum haec ille dixisset, mox a convivis coepit vulgare agitari argumentum: ecquod inter homines esset aequissimum imperii genus. Nec dubitavit Anaximander id praeferre quo populus aut vero optimates potiuntur. "Cur enim ex unius hominis libidine omnia pendeant quem, si in vitia deflectit, nullus metus aut pudor cohibeat; qui saevitia, qui exemplo altissima reipublicae vulnera imponat; qui sic denique patria civibusque utatur, tanquam sui unius causa haec omnia natura produxerit? Quanto vero alacrius symbola in aerarium conferuntur a populo, cum illa deinde pecunia sic plurium consilio atque fide collocatur, ut hanc quisque de privatis adhuc suam iure existimet, quam ubi ex unius principis nutu in gratiosos ac saepe indignos improvida & crudeli liberalitate effunditur? Quid quod ad reipublicae usum se plures aptabunt, ingenia excolent, militiam aut eloquentiam studiosius persequentur, denique suis civibus se probabunt, ubi eorum suffragio scient esse parata virtuti praemia, summasque reipublicae dignitates patere merentibus, quam cum illas unius domus ac liminis ambitiosa angustia ita dispensat, ut vix unquam ex merito vel publicae famae iudicio probis viris aut laboriosis contingant? Num praeterea uni Regi tantum solertiae, tantum animi superesse ut possit aequari tot optimatum ingeniis, qui in liberis urbibus ad publica consilia solent acciri? Illos quidem & idonea aetate & claris virtutibus diligi; tum virtutus aemulatione & dedecoris metu utilissima quaeque reipublicae sentire ac facere. Saepe autem obstrepere adulationem Regibus, saepe indolem monitoribus non patere. Ac illorum praeterea mentes, quamvis egregias atque rectas, eo ipso corrumpi quod, utcunque praeclare se gesserint, nihil est sublimius quo in praemium rapiantur, nec si peccent ullum38 tribunal cui reddant rationem."

2. Nihil denique aiebat suavius libertate aut quod magis cum natura conveniat. Hac autem populos frui qui legibus suis vivunt, qui magistratus facere ac premere possunt. Nec vero cum ipse haec dicat se oblitum aut quis ipse sit aut ubi terrarum. Scire se sub Rege esse Siciliam, & id cuique genus imperii carissimum esse debere sub quo est genitus. Verum ut quibus imbecilla valetudo est, corpuscula quidem sua amare ac tueri est necesse. Sed & illis praeterea licet aliorum contemplari felicitatem qui firmiori habitu absunt a morbis. Ita se regiam dignitatem colere, cui erat nascendi conditione obnoxius, & populorum tamen libertatem suspicere, qui sui potentes sunt. Neque praeterea se Meleandro iniuriam facere, cuius virtutibus si similes utique esset ceteri Reges, nihil se Regibus divinius aut regno inter homines utilius crediturum.

3. Haec audacter ingerentem Nicopompus non tulit. Vir erat litterarum a puero amans, sed qui solis in libris haerere contempserat. Adolescens reliquerat magistros, ut in Regum ac principum aulis, tanquam in vera & liberali schola, tirocinium poneret publicae lucis. Ita pari ubique Musarum & negotiorum studio crevit, genere quoque ac moribus ad eiusmodi eum vitam ferentibus, & multis principum carus, ac inprimis Meleandro, cuius tunc & ceterorum Regum causam acturus: "Quid faceres, Anaximander, inquit, in populari imperio, qui hic tantam loquendi ac sentiendi libertatem usurpas? Non mehercule tam impune sub populo liceret regnum laudare quam nunc plebis aut procerum potestatem extulisti. Ut vel inde intellegas hic verissimam esse, illic fucatam libertatem. Nam quod ad naturam provocas, quae libertatis amorem animantibus ingenerat, una persuaseris omne genus imperii abdicandum. Neque enim sub republica minus quam sub regno leges sunt magistratusque quibus obtemperes. Quae omnia eodem modo aut conveniunt aut abhorrent a naturae libertate. Si contineri sua sponte intra fines iustitiae posset genus humanum, tunc in pari 39 omnium pietate non supervacua modo sed iniusta essent imperia, quae cives iam sponte aequissimos ad inutilem servitutem adigerent. Sed cum ex vitiis mortalium haec felicitas sperari non possit, ea maximae forma regiminis ad naturam accedit, quae homines vetat extra leges naturae ipsius virtutisque exerrare. Ut non intersit pluresne an pauci imperent, sed in utro regimine sanctius cives agant. Lusisti praeterea in permiscenda populi & optimatum potestate, quae utique diversissima est. Tu vero ad fucum & libertatis pompam populum nominasti; ad utilitatis vero speciem retulisti optimatum solertiam. Atqui si res publicas intellegis in quibus summum populo ius est, quid prudentia illic procerum possit? Cum saepe ad imperitos atque ignavos populi levitas deferat fasces; cum factionibus, invidia, impetu rapiantur vulgi studia, & plerumque fuerit ingens virtutis specimen ab imperita multitudine male mulctari? Sin illuc te refers ubi proceres omnia possunt -- pudet istiusmodi senatui regnum, Anaximander, posthabere & multiplicato numero dominorum augere serviendi vilitatem. Nam pro unico Rege tot heros obtrudis, quot illic homines senatum constituunt. At scilicet maturius inter multos quam Rege ab uno publica expendentur negotia. Quasi prudentum sententiis Reges uti non soleant, & iste quem laudas optimatum senatus saepe tranversus non agatur, dum quisque proprii commodi studio laborat vel amore in suos vel in pares invidia. Sed enim maioribus praemiis excitata iuventutis industria, inquis, ad studia & labores propelletur, florebitque illustribus respublica ingeniis; regna vero tanquam studiis & virtutibus adversa marcebunt. Quae autem respublica? An illa popularis? In qua ad seditiones, ad furorem, ad captandi populi atque fallendi consilia aptare se solent improbae ac factiosae mentes, adulatione, obsequio, suavitate orandi; in qua denique vix est ut eximia ingenia & ambitu accensa nisi ad publicam perniciem emineant? Sub optimatibus vero, quid spei laboriosis illis hominibus, quae amplior sub Rege non pateat? Intra certas (ut nosti) familias atque stirpes includunt hi proceres reipublicae munera atque potentiam, ut generi, non virtuti serventur dignitates, nisi forte quaedam obscurae & quae te a supercilio nobilitatis non eximant. Et haec praeterea munera ad quae licet pervenire, an putas in alios dividi quam in istorum potentum clientelas? Ne felicius quam sub Rege eloquentiam illic aut virtutis alia studia. Sed gratiam, sed amicitias, sed privata obsequia valere existimes. Pone vero tam regnum quam rempublicam principum vitiis tanquam affecta valetudine laborare. Utribi faciliora expectes ad publicam sanitatem remedia? Nimirum & Regem & ipsius vitia mors saltem de medio tollet poteruntque a successoris indole sperari mitora. At labem corrupti senatus non uniuscuiusque mors eluit, sed afflicti semel mores in deteriora semper labuntur, donec publicam salutem suo casu obruerint."

4. Sic disserente Nicopompo timuit Lycogenes invidiam, quod ab suo nepote oppugnaretur ius regium. Nam & hoc inutile suis coeptis facinus erat, qui non delere sed habere sibi regnum cuperet. Aliud commodius visum, quandoquidem ille sermo inciderat: arguere gentium ritum quae uni se stirpi in hereditatem permiserant, ceterasque extollere post singulorum obitum Regum in comitia et suffragia euntes. Et hoc quidem Lycogeni placebat argumentum: tum quod sceptro Meleandri imminens id posse se consequi tumultuaria populi electione sperabat; tum quod illic erat Dunalbius sibi protinus (ut credebat) assensurus, quia in illo Antistitum Collegio summos ad gradus non hereditate, sed suffragiis itur. Sic igitur exorsus turbavit Nicopompum: "Dies abeat, inquit, priusquam, Nicopompe, quae in utramque partem dici possunt enumeres. Nam quotusquisque philosophorum non invenit quae pro Regibus vel republica diceret? Et tecum quidem sentio40 unius imperio rem communem melius geri. Illud magis in perplexo est an adigi populum praestet ad unius familiae servitutem an ius illi relinquere ex omnibus civibus optimum deligendi. Siquidem in ea populi libertate, qui regio sanguine nascuntur, impensius rectis artibus se dederent, certi non ante in sceptra maiorum quam in virtutes venire se posse propter quas illi maiores regnaverunt. Etiam populo gratias quisque Regum haberet, memorque se ab eo subvectum, moderatius uteretur credita potestate. Nunc vero quasi nata mancipia, si subimus imperium, ne respicimur quidem; sin detractamus, pro flagitio habetur. Cum deinde in infantem, in puerum, in imbecillis animi hominem summam rerum fatorum ludibrium transfert, quid hac luctuosa successione acerbius? Non expectat mehercule civium improbitas donec ille Rex adoleverit, sed dum simplex & inutilis aetas superbe despicitur, eae clades publice eveniunt, quas deinde vix multorum felicitas annorum sarciverit. Tunc utique omnes regnant, populum omnes despoliant, ut nec saltem a solis calcatus regibus contumeliae solatium habeat ipsam peccantium dignitatem. Quod si gubernatori navis, utcunque praestanti, filium rudem in successionem non sufficimus, ne quos ille servavit, iste evertat. Nec philosophiae scholam proximus extincto praeceptori, sed sapientia simillimus excipit. Cur regnandi unam hanc artem praeceptorum plenissimam & ex cuius erratis omnium pernicies pendet pueris tradimus, qui si hereditatis iure habent ut regnent, nobis iure eodem ut pereamus relictum est? Huic quidem instituto ignosco, si putamus populos atque urbes gratia Regum ipsorum conditas esse. Perdant enim illi quod suum est ferantque populi illam sortem quam numina dederunt. Sin fatemur hanc tuendis gentibus dignitatem esse repertam, miror maiores non cavisse ne ex illa peior interdum calamitas esset quam quae eius beneficio praevertitur. Sed haec tibi, Dunalbi, relinquo exsequenda. Tu sanctior nobis auctor comprobabis eligendorum principum morem, quem & vos in sacris comitiis iustissimo ritu servatis."

5. Dunalbius in publice obloquendo semper religiosior eo tamen devenerat ut assentiri Lycogeni vel in eum disserere cogeretur. Praeterea omnium oculos & maxime Nicopompi in se videbat esse intentos. Modeste igitur abnuens sibi placere quae Lycogenes attulerat, tandem omnium pertinaci silentio sic eum ad dicendum invitantium, in hanc sententiam locutus est: "Scio, te, Lycogenes, haec philosophandi magis causa dixisse quam quod revera sic sentias. Nisi id forte tuae in nos pietati dedisti ut, quia suffragiis Regem sacrorum renuntiamus, auctor sis eum ritum ubique sanciendi. Sed ne sceptri & sacerdotii iura confundas, vide quam diversa utriusque sit ratio. Nobis quidem cum lex vetustissimae sanctitatis matrimonia abstulerit, quomodo infulas relinquemus liberis nostris quos tollimus nullos? Multa praeterea in sacris sunt quae sacerdotes per se peragere, non mandare aliis debent. Si igitur in pueros hoc munus successionis iure devolverent, quo arae, quo templa, quo divûm illi cultus, qui profanis nec numini initiatis committi non possunt? Ita quoque admonemur non divitiis incumbere aut ceteris mortalium curis, sed pro domo, pro familia, pro posteris caelum habere, neque illa nostra esse sed numinum, quae a nobis duntaxat procurata ad heredem non transeunt. Sed & uni familiae si hae summi sacerdotii infulae donentur, quamdiu putas illam cogitaturam se hanc numinibus magnitudinem debere neque sibi sed diis regnare? Vel Reges ac populos tantae cognationis supercilium esse laturos, qui41 nulli nunc stirpi, ac paene nec homini, sed officii sanctitati se ipsos sine aemulatione aut vilitatis suspicione subiiciunt? At in civilibus imperiis, quae opulentia viribusque consistunt, quae populo quietem praestare & contumaciam frangere impiorum armatis legibus debent, multa sunt quae successionis utilitatem concilient, quorum praecipuum forte est ambitus optimatum exarmandus, ne in regni spem audeant ipsum Regum violare.

6. "Finge enim in nobilibus & inquietis gentibus, quas cernimus hereditario contineri imperio, hunc quem laudas electionis morem vigere. Quid facturos optimates existimas, nunc quoque vix Regum patientes? Iam haec illis accederet sui fiducia posse se quoque regno potiri; iam despectus in Regem, qui & ex illorum ordine fuisset nec maiores liberos relicturus. Ast ubi fortuna regnandi stirpe in una consenuit, Regum praeteritorum reverentia adeo vivit in posteris, ut vel cunae puerorum in purpuram natorum tacita confessione sortis nostrae nos tangant, nec iis parere indignemur, quos priusquam lucem subeant scimus nasci ut imperent. Nec dubium grandius quiddam insinuari illis ingeniis quae ad regnandum a puero instituuntur, sive natura hoc facit sive disciplinae rectitudo -- aut potius deûm cura. Certe enim consuetudine honorum qui ipsis habentur obstupescit superbiae gustus ac veluti acies; aliturque imperandi fortis illa securitas, quae ut contemni vix potest, ita nec in odium venire42, quia plerumque accedit comis animus & cum optimatibus familiaritas, nulla praeteritae humilitatis verecundia erubescens. Altiora deinde assuescunt cogitare, regnoque tanquam liberorum suorum patrimonio cum fide incumbere. Qui vero suffragiis in hunc verticem rerum humanarum attollitur, nondum primae immemor sortis est, in quam recidere sui heredes possunt. Itaque a publicorum munerum sedulitate propiori cura subducitur, ut filio vel proximo cognatorum eos conciliet quorum est regnum dare, aut familiam saltem tot opibus expleat ne deinde ullus ignoret fuisse ex ea qui regnarit. Sic publica ornamenta, publicae opes quacunque ratione in privatam degeruntur familiam, & quae splendori, quae utilitati communi vota maiorum destinaverant, tristissimo errore in nescio quos lares profunduntur, eosque laborent in lucem vindicare. Nec eiusmodi Reges suis modo peccatis rempublicam laedunt sed & optimatum erroribus, quos perniciosa indulgentia ideo sibi devinciunt, ut purpuram cognatis suis servent aut largiri immodice non vetentur, aut denique ne futurum laedant Regem (nam quis ille de tot optimatibus incertum est), iniurias in decessoris familiam vindicaturum.

7. "Iactes nunc licet electionis prudentiam, quae novas identidem stirpes obtrudit malo publico saginandas. Ipsi Aquilii diverso e genere lecti, quam saepe maiestatis suae vires his proditas curis fregerunt? Inter hos ille, cuius sanctiones aureas dicunt ut filio regnum pararet, quo pretio suffragatores emit? Quo deinde sceptri incommodo, cum solvendo non esset, publica iis vectigalia concessit, quae primum pignoris nomine occupata, mox isti imbecillitate vel errore regnantum in hereditatem verterunt? Multa praeterea sunt, ut scitis, sive opera sive consilia, quae non statim ac concepta sunt reipublicae prosunt, sed expectant maturitatem suam & instar frugiferarum arborum legitimo denique tempore edunt baccas. Ex his longioris spei consiliis plerumque solida regnorum salus consistit. Sperni tamen aut omitti saepissime solent ab Rege qui non patrio, sed comitiorum iure obtinet sceptrum. Quia illis operibus incohandis labor est ut plurimum sumptuosus; eoque suis auctoribus ingratior, quod non viriditatis -- nedum messis -- ea ipsis voluptas ist, quae posteris Regibus olim continget: " 'Qui autem erunt hi Reges? Liberi, amici, familiares mei? Immo forte ex ignotis aut invisis. His ego securitatis, laetitiae, opulentiae, fundamenta stabiliam, magnis curis & iactura aerarii, quod nunc melius in meos effuderim? Fac me velle; at hi ipsi successores forte invidia sua inutile meum munus efficient, & opera in spem longioris utilitatis incohata vel neglegent vel evertent. Quoniam mihi meisque temporibus erit in decus ea instituisse, ipsis autem ut altoribus tantum & sapientiae nostrae custodibus inglorius sumptus accedet.' Haec neque vano timore neque tamen praeter rerumpublicarum perniciem eiusmodi Regum animos solent ab ingentibus coeptis avertere.

8. "Minori tamen utcunque Reipublicae incommodo regnare electi Reges possunt quam eligi. Nam in vividis gentibus subtilique exserto ambitu ferventibus, num quieta fore speres comitia? Num largitionum armorumve immunia, ubi multis opibus, genere, animis pares neque cedere invicem poterunt neque omnes regnare? Quid deinde cum in duos candidatos studia dividuntur, amboque in regnum se asserunt, ut nescias uter vitio sit creatus. Quantae hae turbae? Quam saepe longissimo bello cruentae? Ut sileam quod populus Regem facere iure assuetus, saepe quoque eum audet amovere iniuria. Ne vetera nunc curem; cerne Aquilium43. Duo regna totidem comitiis non pridem adeptus, paulo post eorundem hominum poenitentia excidit sceptris. Rite inauguratum negavêre. Ita ferro, cladibus, vastitate terrarum repetendae res fuerunt, hinc in Peranhylaeum alterum ex regnis ambientem, hinc in Dereficum iam alteri incumbentem, qui pro dapibus quas in mensam Aquilii ipsum ferre oportuit fere sustulit & penum & mensam. Haec vero nonne summa discrimina existimes, iisque peiora quibus interdum nostrorum pueritia Regum funesta est? Nam non nego vel regnantum infantiam vel tenue ingenium ineptumque negotiis saepe publicis rebus nocere. (Quid enim sic ad hominum commoda exactum ut undequaque sit utile?) Sed haec ipsa multo mitiori tempestate in nos volvuntur, quam quae procellae ex comitiorum freto exaestuant.

9. "At nec putes optimum quemque aut maxime ad regnandum idoneum per haec comitia venturum ad purpuram. Quam multae sunt factiones! Ut saepe qui stirpe & potentia praecipuus est animi bonis deficitur, tanquam verentibus fatis, ne si summam fortunam ac mentem dent homini, deum faciant ex mortali! Non igitur dignissimus utique erit quem principem comitia dicent, sed aut potentissimus aut felicissimus, quorum utrumque ab arte regnandi abesse multum potest. Ille viribus suis suffragia aut terrebit aut ement. Ille ignavia favorem apud eos inveniet qui sperabunt sub tali principe ipsi regnare. Nam si denique eligentium studia atque vota sic integra fingis, ut in eo quem destinant Regem, solam virtutem respiciant solerterque inveniant; si praeterea candidatorum modestiam & assensum populorum hunc facis, ut praebeant obnoxias cervices sic ad sceptrum provecto; addas innocentiam novi regis inter recentis fortunae blandimenta adeo memorem sui futuram ut nunquam conniveat. Tunc ego ad hanc felicitatem proclamabo: Diisque carissimas gentes credam quibus illa contigerit! Sed haec bona sperari non possunt. Reclamant vitia hominum & toties experimenta in contrarium versa, ut iniuria accusetur nationum sapientia, quae dedidêre se uni stirpi ex qua tranquilliora sint & magis illustria apud se imperia."





38 ullum err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; unum ed. pri. perperam



39 in pari Terentius Tunberg (cp. "in pari omnium assiduitate" 4.xviii.10); impari edd. omnes



40 Et tecum quidem sentio err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664, 1664b; Et quidem tecum sentio ed. pri.; Equidem scribendum?



41 qui add. err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; om. qui ed. pri.



42 quae ut contemni vix potest, ita nec in odium venire err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1673; quae contemni vix potest, sed nec in odium venire ed. pri.



43 i.e. Imperator Romanus saeculi sexti decimi. Dunalbius de electione Imperatorum loquitur et de in Germania motibus civilibus.



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License