IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Iratissimus Lycogenes erat destitutam a Dunalbio esse spem suam. Quod tamen ne convivae adverterent, aliquot iocis, quos elegantissimos habebat, rei seriae gravitatem mutavit, adiuvante Eurymede cui apud se tot periculosae philosophiae argumenta iactari non placebat. Maxime de Peranhylaeo & Derefico inter convivas sermo fuit, quorum in Aquilium audaciam Dunalbius modo notaverat. Et hos quidem dissitarum tumultus gentium plerique narrare amabant vel audire.
2. Sed Arsidas inter haec iam provecto convivio facile elapsus ad Argenidem ivit breviterque narravit quam contumax Lycogenes esset in Reges. At illa de temporum iniuria breviter questa codicillos ei tradidit perferendos Poliarcho, quibus sua mandata commiserat. Cumque plurimum navem & iter & secretum & quicquid ad fugientis securitatem erat commendavisset: "Tibi denique, Arsida, inquit, qui tantum hominem suis inimicis subduces, primum praemium dii consciusque virtutis animus persolvet, tum Poliarchus aliquando felicior, & si cetera abfuerint, a me saltem tuae benevolentiae fructum expecta." Ille hilarior Argenidis verbis factus & cum Archombroto deinde quae videbantur locutus prona iam vespera ad Timocleae praedium venit, cui agrestes comperto errore tunc forte pridianos tumultus excusabant. Illa saepius cogitans se in leges peccavisse quam scrutatoribus abfuisse fortunam comiter omnes habebant: si quid in posterum opus esset, animos sibi parans. Arsidas eosdem benigne affatus est, omnibusque dilapsis prima nocte ad Poliarchum descendit. Is mora & aegritudine aeger ut venientem conspexit: "Quid? ait, vobis placet me viventem sepeliri? Eripe me ab hac nocte, Arsida, & vel hostibus permitte. Certum est non diutius ferre hunc situm." Ille gnarus quanti gaudii chartam afferret, nihil ad omnes questus, sed litteras Argenidis profert gemmamque & manum iubet inspicere. Confestim Poliarchus exultatione plenissimus: "Ut valet, Arsida? Ut meminit nostri?" Neque nomen adiecit, nam et Timoclea audiebat loquentes. Sed lino deducto deflexit aliquantum ne legentis affectus vultusque notarentur. Perlecta epistola secretum Arsidam ad se trahere coepit illumque consulere satisne fidere vesti ignotae & ascito capillamento posset sicque ad Argenidem ire; an tutiora sequi praestaret & ad navigium Messanam proficisci. Et hunc statim navigare Arsidae quidem placebat, sed cunctanter obstabat Poliarchus avidus videndi Argenidem, & verecunde pro amore suo pugnans. Quod ubi Arsidas sensit, exoneraturus pudorem amatoris, mutata sententia auctor maxime fuit ad Argenidem eundi. Quid enim facilius quam postera die templum quod omnibus patebat intrare? Argenidem de more staturam ad aras, quibus osculum ponere nec miserrimi supplices vetantur.
3. Obfirmato Poliarcho consilio, Timocleam advocant monentque sub diem Poliarcho eundum ad navem quae in Italiam eum ferat. (Nam ad aulam proficiscendi consilium premebant.) Adiecit Poliarchus nunquam hospitii gratiam apud se vanam fore; vitam & quaecunque per eam homines habent semper illi debiturum. Matrona inter preces atque vota lacrimis manans iam non ut hospiti tantum, sed propemodum tanquam alumno, omnis curae, omnis sollicitudinis affectum impendebant. Multum erat ad amorem beneficium dedisse verebaturque ne iam suum Poliarchum inclementior fortuna exciperet. Et tunc quidem flens acquieturum reliquit.
4. Nocte vero inter vota & metus anxie ducta, rediit in specum cum Arsida attulitque frusta panis mero intincta, & ad Graeci moris ientaculum adegit adhuc de somno fastidientes. Emisit deinde paulo ante auroram cum Gelanoro Poliarchum. Et Gelanorus quidem cum Arsidae ad uxorem litteris Messanam profectus est. Nam Messanae Arsidas habitat, urbem sibi a Meleandro creditam regens. Litterarum sensus erat ut coniunx instructum navigium haberet in portu, quo ipse propediem in Italiam uteretur: sibi necessarium Rhegium viam esse; hominem qui has litteras ferebat diligenter apud se servaret; se Messanae intra quatriduum fore. Postquam ille discessit, iam solus Poliarchus Arsidam sequebatur lente in equo praeeuntem. Pedes erat, vilis amictus, & scipione non necessario utebatur; manibus quoque, ne candore proderentur, diluta fuligine in sufflavum colorem mutatis.