John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum XX

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum XX

1. Pervenerunt in urbem, cum recluso iam Palladis fano deae copiam fecisset aedituus, necdum frequens populus commodiora ad spectandum occupavisset. Poliarchus quam licebat proxime resedit ab ara. Arsidas ad Argenidem ivit docuitque quam religiosus cultor in templo illam maneret. Obstupuit virgo simul periculo Poliarchi & oblatae laetitiae sensu perculsa, signisque diligenter quaesitis quibus mutatum agnosceret: "Res, inquit, periculi plena erit, Arsida, si Rege atque Lycogene mox ad templum ituris Poliarchus vestium furto duntaxat & capillorum celabitur. Ex tot viris qui principes circumstabunt, neminem putas sensurum hanc fraudem? Maxime cum mutuis suspicionibus erecti, qui Regi quique Lycogeni student vultus omnes & quicquid insidias tegere potest, solertissima ratione explorent. Venire iuberem huc ad arcem, sed larvam qui in statione sunt milites forte excuterent. Pergam potius ad parentem moneboque ex quo me voluit Palladi ministrare nunquam nundinarum hunc diem imae plebi ad vota negatum. Cum autem sanciendae mox paci ad sacra cum Lycogene succedet, templum stipatoribus & comitibus plenum nec capturum populi turbam nec supplicum vilioribus posse patere. Si igitur placet (ne quid de consuetudine hodie pereat), me statim ad aras processuram ut qui de plebe volent ritu solito lustrentur. Vulgi cultu finito ipsum melius publica sacra procuraturum. Ita metu soluta videbo Poliarchum, commodiusque in incurioso populo nostra consilia latebunt." Probante industriam Arsida & ut maturaret monente, puella ad Regem digreditur. Neque is minus sententiam laudavit idonea fraude deceptus. Et illa accelerata pompa (vixdum enim horam diei secundam religiosi homines Palladi nuntiaverant) inter stipatores ministrasque ad templum producta est.

2. Is autem sacrorum ordo erat ex quo Argenis sacerdotio fungebatur. Siculi nundinas ad fori conventus & mercatum celebrabant. Tunc Regum edicta vulgari, tunc in sontes edicta constitui. Tempus hoc rebus, si quae sacrae, si quae publici ritus, datum. Confluebant in proximas urbes ex vicinis mapalibus atque vicis qui vel rusticis opibus abundabant vel egebant urbanis. Haec dies constituta Palladis sacris erat, quo frequentior populus videret Argenidem. Quae quacunque per Siciliae diversa procederet habebat in comitatu vates & sacerdotum chorum. Maiores hostiae & cetera victimarum genera sequebantur. Cum lucebat nonus dies, si quod Minervae templum in proximo erat, illuc deferebatur simulacrum cui honores haberi consueverant. Sin minus, ex commodissima aede evocabatur qui deus deave habitabat, ut quia duo numina unum templum non capit, suo discessu commendaret Palladi fiduciariam sedem. Fores laurea redimitae lucernis atque vittis. Signum quod ad aram colebatur acre erat & deae sua arma decentis. Strictum supercilium hinc acie oculorum, hinc casside ad mediam frontem producta pulcherrime horrebat. Vultus qui virginis -- sed implacidae -- essent. Hastam ex auro, errantibus per metalli fulgorem radiis, quati a dea saepe vulgus asseruit. Aegidem quoque in parma omnibus coloribus qui serpentum squamas mutant pictor expresserat. Vestigium veluti stantis ad pugnam, laevo pede sic porrecto, ut totum simulacrum nonnihil obliquaret in latus. Serpentis quoque specie Erichthonius erat ad pedes, spiris extremam hastam cingens. Ceterum lectas victimas vittisque & cetero ritu praeterquam mola mactatas producebant ad vestibulum templi, nam intus mitti sanguinem erat nefas. Postquam victimis iam subiecta aqua erat, superveniebat Argenis cultu eximia qui principem & sacerdotem decebat. Miri operis stolam erat induta, quae per intexas imagines assurgens Palladem faciebat de cerebro Iovis nasci & in lite cum Neptuno inventa olea triumphare. Hanc a tergo per multa volumina diffusam, ne vestigia verreret, sex virgines suspendebant. Crines Argenidis religabat purpurea fascia ramis oleae impedita. Ex eadem arbore summo capiti coronam posuerant. Sic ornata & postquam ad victimas accesserat, imposito velo caput operta, concipiebat solemnes sacrificio preces, molaque devota animalia conspergens, muliebri ictu in earum frontem reclinabat argenteam clavam. Vero mox ferro excipiebant victimas praecincti sacerdotes. Iugulisque suffossis fata & deos in extis credebant deprendere. Tum ingressa templum Argenis thuribulo argenteo praeferebat solitos diis vapores, & ad aram admota demptam suo capiti coronam ad armati signi pedes suppliciter collocabat. Thura tunc & odores novo igne refecti; quo dum ex acerra dissipantur, cantu a proximis virginibus orto, quisquis ex populo sciebat hoc carmen modulabatur.

3. O pars, sed potior, tui parentis,

O Tritonia, nulla cui dearum

Maternas tenerae blanditias tulit;

O virgo studiis nata virilibus,

Sacris ipsa tuis ades.

At vos Sicelidum chorus

Forti plaudite Virgini,

Cantus addite plausibus.

Tu belli decus, axibus severis

Letum, vim, gemitum, arma, fata ducis.

Stat dextra iaculum; Gorgonis asperae

Monstris terribilis laeva, dat hostibus

Facto vivere marmore.

Tu pacis deae, pinguibusque campos

Exornas oleis; & ipsa stamen

Monstras, ipsa colum ducere candidis

Quae te virginibus cumque vocaverint

Casti thuris odoribus.

Tritonis cupit unda te paludis,

Urbs diis hospita te vocabit Argos,

Et Pandioniis qui colit arcibus.

Sed tu Trinacriae pronior Insulae,

Huc vultus melius refer.

Adsis Sicaniae benigna genti,

Servatosque diu tuere Reges.

Nobis, Diva, semel cum bona veneris.

Optamus meritae saepius & novas

Laeti reddere gratias.

At vos Sicelidum chorus

Forti plaudite Virgini,

Cantus addite plausibus.

4. Sequebatur omnium vota, quibus palam incolumitas petebatur principibus. Addebant innoxios caeli haustus nec fallentem agricolas humum. Occultis precibus privata familiae commoda quisque optabat. Tunc vero ad dexterum latus arae, in altiori sede Argenis quiescens vittarum manu ramum tenebat, quem undis lustralibus rorantem modico victimae cruore asperserant, credebantque efficacis esse tutelae, si fronti orique esset impositus. Stabat in armis circa virginem satellitum duplex ordo, ad eam ituris semitam aperiens, quae vix binos capere posset, ne tumultu & imperitorum rixis aut ara aut Argenis pulsaretur. Sic admissi ad illius pedes prolabebantur abibantque breviter ramo tacti. Nulli de plebe exclusi; pluresque Argenis quam Pallas acciebat ad sacrum.

5. Quo igitur die Arsidas Poliarchum adduxit, parata erant sacra in veteri templo, quod Magellani habebant Palladi nuncupatum. Et Argenis maturius, tanquam dimittendo populo priusquam cum Lycogene Meleander adesset, revera ut extra periculum Poliarchum aspiceret, descendit ex arce. Cumque pro foribus templi tactas victimas reliquisset inter decollantium manus & in deae limine thuribulum sumpsisset, iam tunc quidem inquieto animi tumultu completa pervenit ad locum, in quo, Arsida docente, sciebat sedere Poliarchum. Hunc vero postquam vidit in ignobili veste & genis alienis miserabilia in se lumina figentem, adeo ira & pietate accensa est, ut paene sacri ratio amenti excideret. Utcunque tamen perrexit ad aram, ibique in deae signum intuens, interim dum ceteri solemne carmen celebrant, arcanos gemitus effudit. Testabatur caelestium fidem innocentiam suam, candorem, pietatem, tacita exprobratione ingerebat scientibus. Nunc si se adiutam vellent, auxilio esse tempus. Si haec mortalia curant reguntve, cur non virtutibus pretium erat? Cur nec a se nec a Poliarcho violati saeviebant? Scire illos quam non foedo amore, virginique pudendo, in tanto viro haesisset. Si per iura naturae licuisset, optaturam hunc fratrem fuisse. "Adeste saltem fugienti, inquit, & si quid durum in utrumque paratis, illo incolumi omnia in meum caput citate." Ab his precibus quamquam verissimo affectu flagrabat, subito cogitationum aestu aversa est & nunc sui, nunc sponsi miserebatur. Tum in Lycogenem inexpiabilis odii rabies, & quoties occurrebat nec insontem patrem esse, qui tam facilis in Poliarchi annuisset perniciem, ab hac mente refugiens quae periclitabatur pietatem violare redibat ad deos, stupensque & inter mutos dolores attonita plus illos suis malis quam votis exorabat. Fletum tamen in potestate habuit, pudore intempestivos in publico luctus vetante, forte etiam quia erat calamitatis maior moles quam ut iret in lacrimas.

6. Neque tunc minus aegritudinis aut tumultus in Poliarcho erat. Relinquendae dulcissimae sedes; aufugiendum veluti perduelli. Quam non generi, quam non animo conveniebat haec fortuna! Iam quae oblectamenta fuerant, lacerabant diductum doloribus pectus. Omnes Argenidis virtutes, omnes dotes redibant in mentem; etiam quaecunque exigua esse crediderat, tunc augustiori specie, quia erant amittenda, cogitationem implebant. Inter tot mala nihil molestius visum quam quod Argenidi doloris causa esset. Nec levior metus repugnantem animum lente subibat, ne sacramenta amicitiae inter ipsum & virginem concepta tempore & absentia delerentur, essetque aliquid quod Argenidi carum deberet odisse. Simul in iram versus cogitabat Siciliam armis repetere. Simul Argenidem in patre aut patria laedere verebatur & iracundia dolori confusa, per varios affectus nunc stupebat, nunc errabat.

7. Inter hos animi motus decantata ter carmina publicae voci finem fecerunt, conseditque Argenis non procul ab ara, sacrum ramum venientibus protendens. Selenissa virginumque delectae a tergo sedentis constiterant, Eurymedes atque Erysthenes, longe diversum par, erant ad latera. Ab illis milites ad testitudinem templi porrexerant geminum ordinem definiebantque viam processuris ad virginem. Eurymedes cum in Argenidis vultu crebros motus notavisset, submissus ad aurem rogavit ecquid ipsi male esset. Utitur colloquentis commoditate virgo, ad illum utique vultu converso, quoties nimius dolor exundabat in ora.

8. Vulgo digesto paene ultimus restabat Poliarchus, qui ad lustralem ramum accederet. Et animus & vestigia deerant processuro; vicissimque a frigente & paene inutili puella expectabatur. O amantium insana consilia! Tanquam fugitivum gaudium percepturi ad hanc brevis mutique congressus audaciam devenerant, iamque piget irritati doloris simulque periculi, multo acrius devoturos suam sortem nisi sic dolere licuisset. Demum miser nec iam frustra innixus scipioni promovit ad Argenidem gradus acciditque ad genua & tanquam vota conciperet: "Vale, inquit, castissima sacerdos. Memineris Palladem tuam abire semper tuam44, ô virgo, sed si patieris, non sine patrio fulmine redituram." Intellexit miserrima virgo, nec aliquid ausa referre, tamen maestis oculis in eum breviter fixis efficacius omni voce locuta est. Sed ab illius pedibus abire non sustinebat Poliarchus, sive illum oblivio sui ceperat in tantae calamitatis caligine, sive sentiebat poplites erraturos. Coeperatque vereri Selenissa ne ille intempestiva mora fabulam proderet. Cum Eurymedes hominem ratus ad Argenidis pedes ignara rusticitate consistere, virga quam dextera tenebat grandem ictum procumbentis lateri non sine risu inflixit iussitque abscedere. Poliarchus inter paucos Eurymedi carus erat, & hanc iniuriam non ab odio ullo, sed vestibus suis factam sciebat a nesciente quem caederet. Consurrexitque propere suo quoque iudicio merito castigatus. At non Argenis tam composito animo ictum aspexerat, aegre pudore prohibito ne Eurymedem ab oculis iuberet abire. Mox discedentem Poliarchum qua licuit45 oculis secuta, opportune Arsidam in limine templi videt (ut coniici potuit) viam fugienti praeeuntem. Quippe ille gratulatus suo Regi, quod a bello quies esset, simulaverat necessitatem sibi oblatam traiiciendi in Italiam ad socerum. Impetrata Regis pace, templum Palladis petit cernitque venientem ab ara Poliarchum tum paululum cum eo secedens, monet per infrequentem portam abire ab oppido; viam quae Messanam tendit tenere, donec secundo milliari in dumetis quae occurrunt lateret; se, postquam locutus Argenidi esset, confestim assecuturum.

9. Interim Meleander ad Argenidem misit qui popularis sacri solemnia iuberet maturari: tempus enim in multum diei procedere; dandum sibi & Lycogeni templum esse. Illa apud se non erat, stimulisque quos credebat constantia sua domitos iam sensim concedebat. Regi tamen renuntiari iussit peracta quae pertinebant ad populum; destinata sacrificia, cum placeret, obire illum posse. Ingens pompa & pro decore Meleandri atque Lycogenis in regiae vestibulo stabat manebatque ad templum prodituros. Ipse Lycogenes in Meleandri thalamo erat specie officii varios, ac plerumque non serios, cum Rege sermones instituens. Ubi maturum fuit, Meleander in regio cultu pallioque purpureo manu tenens insigne maiestatis ad stipatores processit. Proximus antecedebat Lycogenes, cuius latus de Regis imperio tegebat Archombrotus. Ante hos ibant quorum magistratus eminebat aut gratia. Ingens egregiae iuventutis numerus incohaverat pompam. Ne populum quidem satis viatores arcebant spectandi avidum maximeque qua prohibebatur ruentem. Praeter regium assuetumque imperio nomen, ipsa senectus vultusque lenissimi animi index & suo fastigio digna maiestas omnes in Meleandrum converterat. Neque tantum quibus incorrupta in eum fides erat hoc conspectu movebantur, sed etiam ex inimicis illi quos errasse potius diceres quam peccasse; ut is dies haud poenitendus Regi processerit, in quo hos dolor, illos pudor incessit, quod ad haec foedera adigeretur. Ergo Lycogeni Rex iurabit? Ergo ad necessitatem foederum cum cive descendet? Et haec publice, haec tanquam legitima, populum testem habere? Quid amplius externum principem, parem aemulum, iusto bello esse facturum? Quibus autem altior sensus, aut spe vel metu sagacior erat, ulterius cogitationem mittebat: neque vero colendum illum diem, tanquam pacem relaturum; saeviora restare; nec futurum stabile quod coactus Rex cum cive pepigisset. Nam principes, quod a se iniuria extortum est, alia iniuria saepe repetere. Aut itaque Regem, ubi licebit, illius facinoris vindicem fore aut cessantem iri a Lycogene oppressum.

10. Forte senex in aula educatus interroganti sodali quid unquam humanius vidisset Regis vultu, ita respondit ut vox ad Regem perveniret: "Humaniorem dicerem, commilito, nisi sibi crudelis illa humanitate esset." Cum hanc vocem Meleander accepisset a fidissimo homine missam iam antea perturbatus & in eas sermones cogitatione haerens, quos de successione Regum hesterno apud Eurymedem convivio audiverat a Lycogene esse iactatos, sic offendit in saxum quod aliquantulum eminebat, ut in terram manus affligeret. Subitus spectantium clamor terrorem late dedit. Proximi ad sublevandum principem concurrerunt. Qui longius stabant, ipsa ignoratione pavidius concitabantur, donec constitit fortuitum & levem lapsum esse. Ipse excusavit risu casum: multum enim se telluri debere, quae principem venerata cum exsurgere non posset, eum deduxit ad oscula; hanc, ut suam, libenter se amplecti. Triste tamen aut laetum singulis omen fuit, ut quisque Lycogeni vel Regi studebat. Nam quid eo portendi quod stratus Rex ad Lycogenis pedes erat? Quod procubuerat tanquam victima, ipse ad sacrificandum paratus? Quam levi momento, quam subito fuisse eversum?

11. Dum haec cogitant, iam in aream primi pervenerant in qua hostiae erant redimitae vittis insignibus, praecinctique ministri expectabant, donec Argenis legitimis verbis ad munera deos vocaret. At illa magis magisque supervenienti dolore incitata in secreto templi loco, ceteris paulum iussis abscedere, ita secum loquebatur: "Quid tu autem, calamitosa Argenis? Quid tu, praestantissimo viro malorum omnium causa? Quid vidisti? Aut in quae supplicia duras? Poliarchum abire? Triumphare Lycogenem? Pati hoc potes? ô regia virgo, ô sceptro destinata! Si te principem meministi, cur non Poliarchum hic asseris? Si sponsam, quid ille solus fugit? Ecce autem, restabat ad fata ut pro Fetiali esses tuo parenti atque Lycogeni firmantibus pacem -- pacem, ô dii, quam sanxerunt Poliarchi discrimine! Tu deinde qua fronte, non dicam in Poliarchum inspicies, sed loqueris cum absente, sed audebis meminisse virtutum vultusque atque verba ad animum secreta cogitatione arcessere? At pietas in parentem, at publica regni salus hoc iubet. Quae autem in patrem impietas si inauspicatum scelus refugero? Aut quid mihi cum regno, si mori decrevi? Sed nec timiditate semper regnorum salus constat. Forsitan audacia mea corrigam quae pater mansuetudine peccavit. Sed quid ages? Discrimen nunc appetit obruetque imparatam. En genitor, en Lycogenes adest. Poscor ad sacra. Si sceleratae paci abnuo ministrare, quae verba mihi erunt, quae publice ad patrem argumenta?"

12. Sic dicebat, nec iam maesta sed concepto furore augustior graves oculos huc & illuc ferebat, cum subiêre haec ultima verba abeuntis Poliarchi, meminisset Palladem suam abesse & cum fulmine posse redire. "Certe, inquit, abiit mea Pallas. Quid frustra hic morer? Profanae sunt preces, destitutum numine templum. Nihil consultius quam ut vaticinari me simulem vetarique a dea ultra his sacris incumbere. Sic effugiam facinus huius pacis conciliandae, & ingentibus deinde consiliis liberius vacabo." Cum illud placuisset, ut erat felicissimi ingenii & tunc maxime concitati, coepit orationem parare qualem fatidici habent. Vultus atque oculos, ubi furori indulsisset quem suggerebat discessus Poliarchi, sciebat suo ardore mendacium optime adumbraturos. In his cogitationibus haerentem adiêre, qui monerent eam dicandis victimis expectari; adesse enim Regem & silentium per praeconem imperatum. Hilarior virgo erat, postquam consilium animo sederat cui acquiesceret. Ergo se ituram respondit, animumque simul & gressus ad destinatam fabulam comparavit. Iamque hinc Rex, inde Lycogenes, mediam hostiam habebant. Circumfusi optimates diversissimas mentes sub uno componebant silentio. Populus cuneos undequaque stipaverat, & destinatum sacris ambitum aegre oppositi milites tuebantur. Sed pro monstro fuit Argenis ubi primum a templo egressa, variantibus oculis comisque per horrorem iactatis, sua vestigia turbavit. Furentis species erat, quae motus deorum nondum animo bene conceptos prima aegritudine eluctaretur. Meleander in primis obriguit: qui casus, quae Furiae, quisve deorum filiam sic urgeret? Ea autem aliquanto severius rotatis luminibus orationem exorsa est, non in carmina quidem conditam (nec tam subito licebat), sed tamen ab humana consuetudine in divinos sermones vergentem, ut hanc facile fuerit Nicopompo non multis immutatis in versus sic cogere.

13. Cur fugis ô, sedesque tuas, sanctissima, linquis?

En mea Pallas abit. Video currumque volantem,

Aversamque Deam. Proh dira audacia nobis!

Exilio damnata fugit. Quid thurea flammis

Dona feram, caesique greges altaria tinget?

Me mage Diva rape, & volucri per nubila tractu

Siste ferens, queiscunque tibi placet ire sub astris.

Arma tamen quatis arma minax; procul, Aegidis auro

Hasta incussa sonat; redeunt per inane tumultus.

Saevaque proscisso dirum rubet orbita caelo.

Parce istis, ô Diva, minis. Neu vindice ferro

Bella para, patrios neu corripe nubibus ignes.

Heu Furiae! Quo fata cadent? Quid ponere templa

Iuvit, & auratis attollere limina saxis,

Si placet hoc audere nefas, si bella movemus

Caelitibus, numenque suis prohibemus ab aris?

14. Postquam his similia vaticinantis vultu profudit, mutata in eiulatus maxime implevit speciem divino tumultu correptae. Et in illam quidem omnium oculos stupor defixerat. Sed praecipua Meleandri cura erat revolventis quae in oraculi modum edita erant: iussam Palladem exsulare, abeuntem deam minari, denique piaculum esse commissum. Haec quo minus capiebat eo frigidior animum metus incesserat. At Argenis, velut effusa vi spiritus qui intra praecordia ad vaticinium saevierat, omissis infulis quas ademit de capite, supplex accessit ad patrem rogavitque ut sibi abstinere ab iis sacris liceret; pudere enim se furoris inassueti nec conspectum populi tam subito ferre. Haerebat Rex tot ominibus aeger & praeter cetera metuens, ne Lycogeni in suspicionem veniret, quasi haec monstra turbandis foederibus ipse ex composito finxisset. Virgo autem inter silentium patris elapsa, deducentibus eam assuetis custodiae suae militibus, concessit ad regiam. Arsidasque tanquam officii causa secutus, acceptis ad Poliarchum mandatis, statim arce digressus est.

15. Fremitus interim & mox liberius murmur in territa plebe. Alii pacem aiebant praesentissimo numine improbatam; alii ad venturas Siciliae clades referebant prodigium. Pergere quidam ad sacra ministros iubebant & quicquid id erat expiare. Sententiam ferebant promptissime, qui minime consulebantur, sed maxime eminebat vox Fetialem vocantium. Nam ut Siculis Graecos mores sua origo tradiderat, sic vicinia Italiae insinuaverat multos ritus, in quibus & Fetialium tota religio. Igitur Meleander sedaturus pugnantium vota: "Nihil interest, inquit, Palladisne an Iovis auspiciis firmentur, de quibus bona fide inter viros convenit. Ades Fetialis Siculorum & legitimos foederum ritus obi." Fetialis in veste praetexta longum carmen recitavit, quo Dirae in foedifragos continebantur. Caesa inde hostia fuit, cuius exta Rex simul & Lycogenes tenuerunt. Ab hoc sacro intraverunt in templum; aramque & pulvinar tangentes rursus fidem obligarunt numinibus. His peractis se ad regiam pompa convertit. Sed nec plausus populi sequebatur, nec gratulantibus amicis sinceri vultus erant. Rex tamen, ut oportuit, animi dolore fraudato & ad hilaritatis indicia versus, eo die publicum convivium iniit ludosque proximo die inspexit, in quibus poeta soccis egit retulitque facetos de populo iocos. Regia enim & tragica edi illo tempore non placebat. Per multos hosce dies, utriusque amici a Rege & Lycogene moniti non modo abstinuêre rixa, sed & frequentibus mutuisque epulis securitatis & laetitiae larvam auxerunt. Nam & Argenis, quae simulatione morbi iacuerat, in publicum prodiit46 postquam Arsidas litteris significavit se suumque vectorem incolumes Italiam tenuisse.





44 de Pallade tua, quae est Poliarchus ipse, vide ann. 3.



45 qua licuit edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1659, 1664, 1664b; quo libuit 1673



46 prodiit edd. pri. et sec., 1630, 1634, 1664; prodit 1659, 1664b, 1673



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License