John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum I

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum I

1. Poliarchum ex Sicilia exegisse visa Lycogeni ingens de Meleandro victoria, quippe acer iuvenis maturusque consilio sui genii magnitudine regias partes extulerat, & faciliora factiosis scelera erant hoc extincto vel saltem absente. Mortis enim ipsius opinio diu non constitit, sed sive res suspecta tantum fuit sive a consciis edita, non obscure Arsidas iactabatur illi cum navigio salutem obtulisse. Et haec prima Lycogenis in Regem criminatio, cum per homines subornatos in populum spargeret Meleandro fluxam fidem fuisse & Rege indignam: quippe illius iussu legatos a Poliarcho caesos & reum clam exemptum supplicio; iamque securum in Italia, forte ad paria facinora praestari. Haec modeste Lycogenes & tantum apud eos quibus invisus Meleander. Sed clientes licentius infamiam Regis urgebant. Novis enim motibus materia quaerebatur, nec deerant qui haec tumultuandi initia ad Meleandrum deferrent. Ille consulto in pristinae lenitatis specie perseverabat, ut quae incuriae imago res antea eius afflixerat iam imponeret inimicis. Accendebat eius animum, praeter facinora Lycogenis periculumque fortunarum, virilis in Argenide constantia. Apud quam cum quereretur quod sacrificium destituisset fecissetque suspicioni locum quaesitae rationis qua foedera turbarentur: "Si quid hic, retulit ipsa, peccatum est, iustius erit de numinibus te queri. Stimulos ego nec recusare, Domine, potui nec tenere. Ceterum plures sunt qui mirentur te iniisse pacem, quam me deosque ab ea refugisse. Ignosce libertati quam mihi bonitas tua facit. Forte melius esset inter strenua opera semel perire quam tot iniuriarum patientes regnare precario." Rex indole supra muliebrem erecta permotus diu pensatae severitatis consilium exsequi statuit. Cui rei conducebat, Epeircten sive bello sive fugae aptissimam sedem incolere, in quam pridem quae utrique fortunae conveniebant dissimulata ratione convexerat.

2. Epeircte1 in Panormitanorum finibus mons est aliquot milium ambitum amplexus. Imae radices abscissis praeruptisque rupibus attolluntur. Mox ubi per inaccessas cautes mons in modicum tumorem excrevit, paulatim faciliora latera acclinat, donec ad verticem pervenias haud modica planicie aequatum. In qua & tumulus commode eminet, tanquam a natura productus in arcem. Illud iugum munitionibus Reges firmaverant. Reliquus montis vertex iusto oppido sparsisque praeterea & amoenis aedificiis incolebatur. Quo latere ad mare mons pertinet, capax omnis navigii portus sese inter saxa insinuaverat, laxo aditu, aqua praealta, & propter montis amplexum a procellis secura. Huic portui oppidum tam opportune imminebat, ut iis invitis a quibus obtinebatur nec subire naves possent neque arcta semita teneri, quae a mari ducebat ad iugum. Qua vero interiora insulae mons spectat, duobus duntaxat callibus ascendi tunc poterat, iisque pari modo impeditis. Ingens quoque levamen Epeircten colentibus, quod quacunque intermittunt aedificia, uberrimi pecoribus pastus nascuntur. Et ut hunc situm beneficium deorum putarent, effecerat copia fontium & innoxius aër, in quo nulla veneno infesta animalia vivebant. In limine callis qui surgebat a portu Cereris signum cum spicea corona & serpentum volucri iugo religionem offerebat intrantibus, ne insalutato numine progrederentur vel saxum neglegerent, quod rudibus litteris deam loqui in hunc modum faciebat.

3. Si mihi, qua curvo Nereus vehit aequora cinctu,

Omnis humus fruges atque omnis mitia debet

Iura locus, vetuique fero nemoralia ritu

Pabula Chaoniis miseros decerpere ramis;

His saltem ô cunctae meritis concedite gentes,

Sicanio sim tuta solo. Reverentia nostri

Adsit, & has nullus surgat populator ad oras.

Namque mihi hae sedes, haec fatis dedita tellus,

Haec placet. Exserti tantum ferat arma coloni

Pingue solum, & duro tantum de vomere vulnus.

Haud iniusta precor. Si quis tamen impia contra

Signa feret, meme ille gravem, me sentiet2 hostem.

Ipsa faces, ipsa arma feram, cognataque iunget

Mecum omnis Natura manus. Saturnia proles

De Iove sum mater; fraternos caerula nutus

Unda timet, nigroque gener capit omnia mundo.

4. Meleander multo ante assueverat illuc divertere, quasi pulchritudinem loci secutus, venationum quoque simulato amore, quas vicina regio ferebat. Fidissimi militum in praesidio erant & ne, si coeptis fortuna abfuisset, etiam intercideret fuga, vario praetextu, regiarum triremium partem ad stationem applicuit. Captatis quoque temporibus quicquid olim cumulaverant Reges in eam arcem delatum est: vis magna gemmarum; coraliorum multiplices rami, quos ex vicino mari petierant; exoticam purpuram per aliquot saecula coactam pinguis murex suo fulgori servaverat; vasa aurea atque argentea, quorum pauca recenti artifico nitebant; rudia plura impensius in vetustatis reverentiam colebantur. Signatae pecuniae ingens modus non erat, per liberalitatem principis exhausto aerario, quam denique futuri coniectura minuerat.

5. Rex uni Argenidi consilia aperuit: sibi regiae dignitatis ultionem in animo esse; si simul Lycogenes & factiosorum praecipui varia negotiorum specie cogi possent ad regiam (iam enim in diversa secesserant), omnibus se iudices & supplicia daturum; huic rei Epeircten esse idoneam, unde & vicina regio teneretur & in potestate maria essent. "Forsitan, inquit, violenta consilia reliquos frangent, qui meae clementiae fiducia peccant. Sin resurgent saevius bella consiliumque eventus destituet, relinquam ingratissimum solum, tecumque divitias triremibus imponens navigabo in Africam. Neque enim illic desunt qui fugientem excipiant. Et aut ego tantus natu aut tu in annis eiusmodi clade indignis fortunam placabimus. Si ea calamitas incidet, solam Epeircten commendabo Eurymedi; hanc cum delecta manu ad extremum propugnet. Interim nobis, gnata, poenas dabit Sicilia, gravibus inter ipsos coniuratos odiis lacerata. Vulgusque, errore discusso, quid illi sint & quid fuerimus tristissima aestimatione pensabit. Quippe nec in dividendis facinoris praemiis unquam convenient, nec Lycogeni omnes accedent. Multi enim me percelli, non everti, desiderant. Sic inter se commissi pars ad nos respicient, & reditus noster forte illorum beneficium erit, quorum scelere pulsi fugerimus. Tu interim, Argenis, in arcem concede. Vereor enim ne bellum improviso aut accipi aut inferri oporteat. Unum vide ne in tuam familiaritatem ignotae fidei mulieres admittas. Satis est, mea gnata, proditione virorum non laedi."

6. Ad haec Argenis gratulata fortissimum consilium patri & hortata novo bello experiri fortunam, adiecit se hactenus cum fide curasse ne ignoti ingenii mulieribus sua familiaritas pateret. Sed postquam digressi sunt, cogitare acriter coepit a qua muliere timendum Rex monstrasset, quaeve secum omnino viveret ipsi invisa. Statimque consuluit Selenissam, ignara illam esse quae Timocleam Regi suspectam occultissima fraude effecerat. Et tunc quidem callidissima anus, quamquam laeta suas artes procedere, perfidiose apud Argenidem simulavit mirari se quis ad has curas impulisset Meleandrum.

7. Causa autem cur arcanis consiliis Timocleam petiisset haec erat. Argenidem illius officiis in Poliarchum senserat esse captam verebaturque ne iucundissima novitate matrona veteres amicitias anteiret. Ergo invidiae curis gravis ad familiaria in aulis flagitia & odia se convertit. Nihil tamen aperte in Timocleam locuta est. Ars enim & causa perierat, si deprehenderet Argenis fraudis ingenium. Sciebatque praeterea se mulieri graviorem hostem fore si eam odisse non sciretur. Varia itaque ingerebat, quibus consultissimum esse probaret ut Argenis beneficium in eam aut omitteret aut differret. "Visne, inquiebat, scire Timocleam haec praemia esse occultati Poliarchi? Visne secretae inter te & illum fidei pignora in plures emanare? Solertius mecastor feceris, si tanquam tuopte ingenio illi mediocriter favebis ut dari, non referri beneficium credat. Sit vero suae domi. Non careret suspicione illa tuae familiae accessio. Finge enim (quot & superi faxint) nunquam in vulgus periculose emanaturum ab ipsa Poliarchum esse servatum. At quid iste hospes Archombrotus? Scit quantum de eo sit merita & praemia tam subito scilicet a te solvi non sentiet?"

8. His & pluribus sibi verius quam alumnae cavebat Selenissa, rata actum de gratiae quo eminebat fastigio, si praeter se alia esset cui nihil sileretur. Sed tam commode tantoque circuitu peccabat, ut videretur unam Argenidem curare. Assiduum & exitiabile principibus malum, apud quos gratiosi praetextu iuvandi aut monendi satiant invidiam & interdum aemulos laudibus attollunt, ut maligna deinde inserentibus sit pronior fides. Ergo & Selenissa suspiciones secreto ornaverat, quae in Timocleam Regi allapsae sunt: hanc olim favisse Lycogeni & adhuc incertam fide esse; tamen ab incauta Argenide amari. Rursusque apud Argenidem eiusdem matronae laudes & merita miscebat imagine periculi quod in ea subvehenda timendum videatur. Et quoniam partim vera monebat, effectum est ut vix melius ab Argenide Timocleae esset nisi quod interdum, ut solebat, venienti familiarius se praebebat augebatque recedentem aliquot donis, liberalitatis occasione utique semper apte quaesita.





1 Epeircte = vallo instructum vel quod obstat; Graece eirktê = carcer; ex Polybio I.56 (Carthaginenses Eirkten occupant), I. Casaubono interprete, ut videtur ex lectionibus libro utrique communibus.



2 sentiet ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; sentiat ed. pri., 1664



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License