IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Ubi Epeircten perventum est, frequens optimatibus oppidum fuit de Regis salute gratantium, Meleandro tegente quid animi sibi esset & ad omnem hilaritatem se cogente. Erant in primis Lycogeni amici, Oloodemus & Eristhenes, per hunc ad ingentis potentiae gradum subvecti. Nam Eristheni summam3 aerarii Meleander crediderat, certus se has vires hosti conferre, sed ita tempora & quam iniverat simulatio ferebant. Oloodemus quicquid ad Pachynum promontorium iacet regendum acceperat. Hi facinus inter se partiti diversa procurabant, & cum Lycogene Oloodemus corrumpendae Siciliae a regia aberat, Eristhenes muneris sui specie incumbebat Regis consiliis. In his tribus summam hostilium virium esse constabat. Rex quamquam consilii iam certus, tamen quid Cleobulo sententiae esset scire expetiit. Eurymedis quoque consilio plurimum utebatur. Et Archombroti summa gratia erat. His tribus secreto convocatis Meleander Argenidem secum habens ita primum locutus est, ut non ostenderet suum sensum ne praeiudicio illo periret libertas sentire timentium Regi contraria aut se frustra dissuadere credentium. In quo rerum articulo Sicilia esset ostendit: importuniorem illam pacem pristino bello; haec se pridem auguratum Epeircten, in qua tunc arce erant, muniisse; scire se ex paucis capitibus momenta tam atrocis seditionis pendere. Iam rogare quid auctores sibi essent. Nemo in tantis rebus audebat loqui prior, donec in aetatis reverentiam expertaeque prudentiae Rex Cleobulum dicere iussit.
2. Et ille: "Strenue, inquit, agendum est, ô Rex, aut expectandum tanquam velatis capitibus maturum exitium. Mediocris virtus pro vitio tibi erit. Nec aut famam aut deos, si te de istis hostibus ulciscêris, laedere puta. Nam & primus Lycogenes peccavit in foedera, & ipsius supplicio qui te contemnunt vel odêre mutabuntur. Scimus sollicitatas urbes; descriptos milites paene sub signis esse. Quid moraris? An donec nihil amplius in Sicilia sincerum sit? Timesne turbare adhuc praecoces illorum apparatus, aut religiose expectas donec ferrum iubearis recipere? Eristhenem hic habes. Lycogenem & Oloodemum tanquam ad consilium in re subito oblata accerse. Si venient, confestim maiestatis damnatos conficias. Sin abnuent, hos tu vero contumaces, nec dum omnia instructos, iusto celerique bello persequere."
3. His Cleobuli verbis adiecit Eurymedes: spondere se peditum sex milia equitesque quingentos in fide & potestate fore; in praetorianis partim hos esse, partim in Epeirctes praesidio; alios Panormi & in arce Epipolis distributos; tantillam veteranorum manum tironibus posse praestare, quoscunque delegisset Lycogenes; et ubi regia vexilla fulcissent4, haud dubie multo se melioribus partibus applicituros.
4. Inter haec Archombrotus illata armorum mentione hilarior ratusque locum esse aliquid pro Poliarcho audendi: "Ego, inquit, & externus & iuvenis de summa rerum non disputo. Sed si bellum vobis placet, cur auxilia vestra respuitis? Cur ante discrimen frangitis vires? Poliarchum Lycogenis invidia pulsum adhuc hodie nemo est militum qui non optet restutui. Praeterquam quod bellicis artibus valet timendumque est hostibus nomen, scitote illius reditu conspectuque -- tanquam salutis auspicio -- promptiores ad omnia exercitus fore. Equidem quaerendum censeo, excusataque temporum necessitate quae illum hinc abegit, ad novam lauream invitandum."
5. Haec fidenter pro Poliarcho orantem Argenis intuebatur, eo potissimum laeta quod Rex illum avide audiebat. Itaque ne quis tam liquida & prolixa omina turbaret, ipsa adiecit in eadem qua Poliarchus causa Arsidam esse: "Quem omnes ferunt, inquit, in Italia moras trahere, tanquam solum exilii causa vertisset. Nec aliud ipsi crimen quam abvexisse5 Poliarchum. De Arsidae fide, ô Rex, non dubitas, & fortasse de nobis isto6 facinore quam de Poliarcho plus meruit. Quod si tamen deliquit, hunc donari mihi peto, licet, quamdiu Poliarchus in damnatis aut invisis fuerit, non possit absolvi." Argenide in defensionem Arsidae quia cum salute Poliarchi cohaerebat erecta, omnes in virginis gratiam eadem cum ambitu senserunt.
6. Tum Rex: "Diis, inquit, res nostras curae esse vel ideo intellexi, quod mirabili animorum consensu, quae apud me constitueram, eadem ut facerem suasistis. Sit igitur auspicibus diis ratum in Lycogenem bellum, si absque tumultu capi & perduellionum supplicio tolli non poterit. Poliarchum autem & Arsidam pridem meo suffragio absolvi. Restat quaerere qua ratione utrumque reconciliemus domum." Omnibus visum notae fidei aliquem cum muneribus ad Poliarchum mitti debere, eumque orari ut primum coeptae erunt in Lycogenem turbae remigret in Insulam. Sic constitutis rebus consilium Rex dimisit, omnibus quae sciebant senserantve diligenter premere iussis. Sed Argenis de amantium more semper immodice exsultans aut maesta obiecta praeter spem laetitia aperte fruebatur. Ignarusque rei pater: "Accipio, filia, inquit, omen. Ex quo in haec mala incidimus, nunc te primum hilarem & porrectae frontis cerno."