IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Vespera appetebat & in hortum regium Archombrotus, ut plerumque solebat, intravit. Illic cum solus inter arborum spatia erraret in noctis memoriam incidit qua Timocleae hospitio cum Poliarcho erat usus. Inter cetera subiit animum frontis vocisque mutatio quae illic Poliarchum de Argenide interrogatum confudit. Id enim Archombrotus in amoris indicium cum traxisset, deinde exciderat supervenientium rerum mole, eo facilius quod non amorem mutuum, sed iuvenilem in Poliarcho insaniam esse coniecerat. Tunc vero diligentius omnia revolvebat: bis ad Argenidis nomen Poliarchum obstupuisse; bis de virginis aetate & moribus rogatum respondisse strictim tantum, & ut scires incompositi ad hoc nomen animi esse. In illius rei memoria haerenti succurrit Argenidem, dum Arsidam apud patrem tueretur, inter seria verba & preces totam arsisse. Facinus autem Arsidae ad rem Poliarchi pertinebat. His utrinque pensatis secretae inter illos necessitudinis facta est Archombroto suspicio. Occurrerunt ilicet cogitanti virtutes Poliarchi & quicquid hunc ad spem tantam subvehere potuerat aut sollicitare Argenidem. Certe quod illius genus lateret, aliquid eximium posse subesse. "Neque enim, inquiebat, solus sum, cuius genus aut fortunae ex illa quam subii dissimulationis larva aestimari non debeant."
2. Sed dum Argenidis speciem fortunamque ad animum revocat suum, felicemque hoc amore Poliarchum tacita gratulatione ingeminat, ea ipsa laudare incipit & mirari quae antea intactus aspexerat. Nam quid Argenide venustius esse? Cui unquam ad tantum habitum, tantosque parentes, tot virtutes accessisse? Si non generis praerogativa esset, sed ex Siciliae virginibus delectus haberetur, neminem ante Argenidem ad regnum asciscendam. Sapientiam, modestiam, verba, suo sexui praestare; speciem supra mortalem esse. Post haec ad se redibat Archombrotus, nec indignam tanta spe nobilitatem suam, haud dubium novis ignibus alimentum, reputabat, et id primo non quasi amaturus, sed tantum veluti otiosa nec imparia tamen vota capi inde paulatim & oblectatione iam anxia ad earum rerum imagines teneri, ignarus, si victor & liber esse vellet, fortitudine opus esse in haec ipsa amandi initia. Quantum carior fiebat Argenis, tantum de amicitia decedebat quae illum Poliarcho coniunxerat, primum invidia mox aemulationis malo grassante. Ita aeger & ad animi captivitatem adactus, horto digreditur quem paulo ante felix solutusque intraverat. Accessio mali fuit quod ad solatium in ea tempestate solitudinem quaerens solus cenavit. Nam cum tacitus secretusque non aliud quam amorem audiret, paulatim illis curis se permisit, quae intra paucissimos dies efflictim amantem nondum expertis malis urserunt.
3. Dum haec apud Regem aguntur, non solutiori cura cum suis Lycogenes meditatum facinus adornat. Is ad praecipua oppida non uno praetextu divertens magistratus exhibito convivio hilariores monebat, ne publicam libertatem sinerent prodi: pessimis consiliis infestari Siciliam; meminissent se in regno, non sub tyrannide, esse. Nec in Regem quicquam addebat nisi ita perplexe ut id posset vel Meleandro excusare. Cum his verbis incitatos videbat, quasi familiarius agens imperfectum aliquid inter suspiria vel publice vel praecipuis in aurem loquebatur, ut pia sollicitudine plura timere videretur quam quae auderet evulgare. Inde non pauci in eum ut patriae columen aspicere curaque subtristi Meleandrum fastidire, cum praesertim iactaretur in populo: nunc contemptis popularibus ad publica negotia acciri peregrinos; nunc tributa & portoria augeri; caedes denique imminere a principe superioribus bellis infesto. Praeter has artes, sacrificuli pretio empti haud parum valuêre. Ominibus & auspiciis ementitis omnia in religionem vertebant. Seu publice seu privatim mactata hostia erat, effictis prodigiis spectantes terrebantur: nunc caput deesse iecinori; nunc turbato ordine fibras emicare extra sedem; semperque nova fata instare & meliora praeteritis; nihil autem quod tunc fieret diis placere. Contigerunt praeter has larvas non falsa aut fucata prodigia, quibus affirmabantur proximae clades. Nam & de caelo lapidatum est & alicubi gemini soles micuerant. Sed pauca haec monstra fictis innumeris fidem fecerunt, ut homines omnia temere crederent timerentque. Quem miserorum statum quidam poeta, & ipse publicae insaniae non expers, descripsit.
4. Parcite, Caelicolae. Quid demere vincula rebus
Heu placet & miseras monstris evertere terras?
Nunc caelo informis facies, nunc aëra foedi
Incestant Manes. Livent per inane cometae,
Et nec friget hiems, vector nec floribus halat
Phryxaeus, posuitque suos canes aestifer ignes.
Qualiter ignoto cum sol novus aëre gyrum
Per modo nascentis cunabula duceret orbis,
Expers saepe viae, saepe alti pondere currus
Erravit dubius, totumque immiscuit annum.
Cernis anhelanti quam nigra volumina tollat
Aetna iugo? Cernis quanta vehat aequora mole
Auster & in nostras spumantia degerat oras?
Ceu quondam Ausonio cum dissociata recessit
Litore, frangentes exhorruit Insula nimbos.
Magna quidem portenta deûm; tamen omnia supra
Saevit corde pavor. Vates sibi quisque malorum
Et clades & tela videt, poenasque futuri
Praecipit. O sive haec nobis insania crevit,
Seu superi iussêre nefas; quid longa moramur
Supplicia? Arma, viri! Saevo cadat hostia caelo
Quae meruit. Liceat lustralia mittere tela,
Et satiare deos, & morte reposcere vitam.