IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Inter haec ad Regem est relatum intercedere Hyperephaniis cum Lycogene arcana consilia. Verebanturque nonnulli ne eorum usurus viribus propediem a patriis sacris abiret. Forte cum talia iactarentur, Archombrotus cum Ibburrane erat, cui iam aliquo usu, commendatione maxime Regis, coeperat familiaris esse. Ambo in regia porticu spatiabantur novusque in Siculis rebus Archombrotus, cum aliquoties Hyperephanios audisset nominari, rogavit quod discrimen inter illos ceterosque Siciliae incolas esset; cur nomina, cur studia, viresque diversae? Tum Ibburranes docendi iuvenis studio paulum in se seductus sic incepit. "Hyperephaniis ex suae superstitionis genio nomen hoc fecimus.7 Eorum factio regnantibus gravis quodam Usinulca auctore hoc saeculo est exorta. Ille deorum cultu neglecto qualis in Sicilia semper viguit, ausus est novas religiones afferre pacemque sollicitare animorum, qui superbia -- -- vel nimia simplicitate -- -- diripi possent. Quibusdam igitur ambitiosum fuit a sensu maiorum eo duce discedere. Alios eloquentia fefellit cui pietatis species erat intexta. Accessit impetus novitatis, tanto furore excaecans animos, ut barbara Usinulcae commenta invenerint laudatores, non ex vastis & ultimis terris, sed (quod mireris) ex alumnis Siciliae -- -- quamquam nihil portentis deterius quibus suam ille scholam foedavit, ut vel referre me pudeat contumeliosam numinibus vesaniam. Negat ullum mortalium ulli sceleri operam dare, nisi qui illi perpetrando ab adigentibus diis damnatus est. Utcumque vero in vitia pugnes, in te sis innocens, commodus hominibus, in deos liberalis, eiusmodi pietate effici non vult ut amicior diis vivas. Non haec enim omnia esse illam virtutem, quae acceptos immortalibus homines facit, sed illius tantummodo signa virtutis. Praeterea non esse in delictis discrimina, sed in hominibus qui delinquunt: si quidem a diis exosos -- -- vel oleris furto! -- -- mereri quicquid Furiae apud poetas faciunt; ceteros vero non parricidio, non incestu, libare amicitiam qua cum numinibus sunt coniuncti; ita ab uno scelerum ceno hos intactos, illos amisso decore excedere. Velut in aquas si quid anserini generis mergas, inde inviolata siccitate eduxeris, cum ceterae aves, aquis iisdem & minori saepe mora, tenorem & usum pennarum corrumpant. Parco ceteram Usinulcae amentiam memorare.
2. "Nec habuissent haec monstra longi aevi discipulos, nisi incidissent in Regum pueritiam, quibus temporibus ut plurimum turbulentis foeda omnia nec arceri nec corrigi possunt. Auxit hunc morbum factionum atrocitas, & quidem optimates odio eorum qui sub pueris principibus rerum potiebantur, praebuêre se tumultuantibus Hyperephaniis duces. Tum vero luctuosissimo sidere percurrerunt domestica arma Siciliam, & ad Hyperephanios defecerunt quotquot seditionum licentiam amabant; in ipsos ausi Reges signa attollere. Nihil illorum furori relictum est: calcare aras deorum, evertere templa, foedare oppida incendiis, & civili sanguine suam furiis consecrare novitatem. Post tot annos adhuc veluti truncas urbes excisis numinum tholis aspicias in quibus saevierunt. In illis tumultibus tanto divortio a ceteris recessêre Siculis, ut -- -- tanquam aliam patriam aliumque populum facerent -- -- ne ictis quidem foederibus redierint bona fide in communionem reliquae gentis, discordique ingenio acti semper arma aut minentur aut timeant.
3. "Ita affectis animis quid Regibus putes liberi in eos imperii esse? Urbes, milites, portus, tantumque non totas insederunt provincias, ex quibus cum supercilio consulunt quid iuvari a se Regem aut sperni expediat. Cui si bellis occupato aut inter alia laboranti negotia operam suam promittunt, tanquam digni quibus gratiae habeantur fidem hanc iactant, obliti a bonis civibus tunc eiusmodi sponsionem non exigi, nec fore ut toties eam repeterent, si semel tuta esset. Sed sociorum utique magis quam civium more auxilia praestant, Regisque aut sequuntur aut aversantur consilia. Sic deorum principumque arbitros agunt, quid utrisque ipsi debeant non ex patrio ritu sed ex suis ingeniis metiti. Quantas clades hic morbus minetur Siciliae vel nullo profitente agnoveris. Nam ut pervicacissima sunt odia, quae ex diversarum religionum litibus fervent, iure timendum est ne aliquando Hyperephanii, quod suis consequi viribus non possunt, excidio patriae quaerant, peregrinis gentibus aemulisque non magis ad bellum quam ad praedam & veluti Siciliae possessionem accitis. Quod si ista meliores dii avertent, at iam quanta sunt quae videmus quaeque sentimus? Si filii irascuntur parentibus, si Regi optimates, continuo in hanc sectam, veluti ad certissimae manumissionis genus, fucata professione secedunt, non ignari quod sibi praecipue noceant. Sed tanti est suo errore aemulos macerare. Quid de Vestalibus dicam? Quid de mystis deorum? Ubi illos castitatis suae taedet, impune maledicunt religionibus & incestarum mercede nuptiarum se Hyperephaniis dedunt. His exemplis illaque disserendi & vivendi licentia labefactatur vulgus, ut primum qui dii aut qua ratione colendi sint dubitet, mox rudi aut impio fastu nihil sacrum habeat, nihil de superis certum. Sic numinum rebus indicta est isto facinore calamitas, simulque in publicam pacem serpit, & aegrae Siciliae carpit vires. Quae nunquam in pristinum robur exsurget, nisi prius Hyperephaniis ad saniora adactis vulnus hoc duxerit cicatricem."
4. Tum Archombrotus: "Quid ergo Siculi cessant, ait, una mole obruere incendium? Quidve gravantur iusto ferro hanc tabem noxiosissima contagione serpentem excindere? Equidem vel ego externus manus meas & ferrum ad hoc promitto. Neque me unquam gratioribus victimis operaturum credam, quam si eorum sanguinem diis dabo vel meum adactis vulneribus ipsi libabunt. Haec te Meleandro dicere, Ibburanes, & ad haec bella eum urgere aequum fuit."8
5. Hic Iburranes: "Laudo impetum tuum, inquit, egregio fervore succensum. Sed sunt tamen qui non sine argumento contraria sentiant, quia rerum successu compertum est ut quaedam animalia aluntur veneno, ita hanc sectam invalescere publicis malis interque bella & clades saginari. Alias igitur artes easque mitores quaesivêre, quibus maculam Sicilia eluat, credideruntque Regum prudentia absque ferro & sanguine morbi saevitiem ponere posse. Si quid vero ipse sentiam quaeris: neque cum illis pacem neque bellum simpliciter volo. Nam si quietem possunt pati, non hos puto ullis motibus sollicitandos. Sin in Regem remque publicam seditiosis consiliis sponte insurgent, ferendos non arbitror, sed vi armisque premendam vesaniam superbe furentium. Pia tunc arma, tunc omni laude digna in eos severitas. Totis regni viribus enitendum ne impune auferant abominandi in Reges exempli audaciam. Et eo quidem celerius vindicandum est facinus, quo ipsi ferocius solent grassari in cunctantes nostramque patientiam pro imbecillitate contemptim accipere. Neque enim haec secta ferendo parendove (ut solent meliores disciplinae) quaerit sibi incrementa, sed iurgio, rixa, tumultu sua facinora assuevit asserere. Ferro igitur & plusquam aemula ferocitate censeo in eos esse agendum quoties suis iniuriis Regem ac patriam lacessent. At si seditionibus, si rebellio abstinebunt, patienturque mitius se haberi, tunc ego cum illis pacem malim. Iam enim in plures serpit labes quam ut singuli inter reos scribi possint & citari a lictore. Ac praeterea iuventute abundat Sicilia, quam nunc levitas, nunc egestas, nunc ipsa armorum cupido sic versat ut non iure aut pudore aestimato factiosis det nomina & in militiam coeat quantumvis superis mortalibusque aversam. Ita multi, dum armis certatur, accedunt spe praedae ad istos Hyperephanios, qui eos in pace devoverent9, & Reges bello illato plures de novo reos faciunt quam de veteribus extinguunt. Praetera veluti fila per se tenuia ac soluta facile rumpas, at si ea inter se violento implicas nexu, quo fortius premis, eo validius stipantur coeuntque denique in funem cui frangendo nunquam suffeceris, sic isti per se forte neglegentiores suarum partium, ubi intentatos iugulis vident enses, qui coactam (id est, ut existimant, pudendam) poenitentiam extorqueant, interdum furioso & quem aegre exsolveris nexu coniurant.
6. Itaque pace, otio, regni felicitate (si ipsi importunis tumultibus ad arma Regem non cogent) debellandi sunt; quo tempore nihil ex publicis latrociniis habent quod incertis & seditiosis auxiliatoribus largiantur, neque incitati adversantium fervore, plurimum quoque de suo remittunt. Ex ipsorum deinde praecipuis multi ad Regem respiciunt, ex cuius amicitia in illo sereno omnia pendent. Is autem si non tam odio quam contemptu prosequetur eorum disciplinam, efficacius omni bello nobilium animos ad poenitentiam coget. Qui si malo pudore prohibebuntur suam sectam eiurare, saltem liberis suis consulent magistrisque eos tradent per quos erudiantur ex veteri more, vivantque in regia gratiosi. Nam qui caelo, argumentis, veterumque praeceptis unam pertinaciam anteponunt adhaerentque Usinulcae, vincentur -- -- mihi crede -- -- hoc honorum aditu & spe regiorum munerum caute praeclusa, praesertim si non hae poenae legibus publice latis in eos constituantur (nam id ipsum satis iratis esset ad questus coniurationemque & contumacia arma), sed lento quodam usu principisque ingenio, nequaquam in eos dividentis reipublicae munera, quae conferri aliis possunt, neque ferentis ut extra licentiam quam leges faciunt exerrent. Cetera sit in eos mansuetus & interdum familiaribus verbis dignus ipsis videatur cui placeant. Multi enim inter illos, Archombrote, non suo, sed sectae & institutionis vitio peccant. Absque hac essent recta indole paresque maioribus futuri. Hos, cum licet, corrigi mehercule praestat quam everti aut ad insaniora adigi necessitate. Ista vero utcumque lenta remedia paulatim Hyperephaniis nervos exscindent & qui specie altioris sapientiae coaluerunt, tandem segni nec irritata vetustate, philosophia quoque excussa atque contempta, quae exoriens tanti supercilii fuit, non aegre solventur. Sed haec sunt solidioris pacis consilia. Quam ô huic regioni numina restituant nec Hyperephanios patiantur auxilium Lycogeni ferre! Hunc certe, quidquid fama iactetur, ad eorum religiones accessurum non arbitror, nec ut illi factioni commendetur (id est vix Siculorum quadragesimae parti) ceterorum odia contracturum."
7. Cum haec Ibburranes dixisset, Archombrotum ad cenam vocavit monuitque familiariter ut & ipse Hyperephaniis perbenigne uteretur. Nam plus illos (ut res Siciliae erant) corrigi blanditiis exemploque & sobria dissertatione quam professo semperque mutuo fastidio posse.