IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Iamque maturis apud Lycogenem rebus dicta facinori dies erat, medio vere, ad decimum mensis, qui Thargelion vocabatur.10 Eristhenes haud procul Epeircte praedium habebat & saltum in eo, quem intactae diu ferae impleverant. Is destinata insidiis die illuc cum Argenide Meleandrum ad convivium vocare susceperat. Si procederet fraus, Meleandrum atque Argenidem, tanquam signis tabulisque spectandis in aedium penetralia cum paucis deductos, adorturus emissurusque per posticum celerrime tradendos Lycogeni. Si restitisset Meleander11 aut ad auxilium pertinacius provocasset, eum interimi placuerat; satis esse si potirentur Argenide. Quod si Meleandrum eo die omina aut valetudo intra Epeircten tenuisset, tunc Lycogenes ad eum opprimendum cum subito exercitu adesset. Hunc enim illo die Syracusis esse volebant, & ad eum suae factionis homines, tanquam procerum urbiumque nomine, coire cum tumultu ducemque dicere publicae causae in Regem. Supervenire debebat Oloodemus cum manu ad hoc ipsum ante collecta, rei novitatem suffragio asserturus & viribus. Descitura ab Rege pleraque arbitrabantur, tum prioris belli exemplo, tum praefectorum & magistratuum fraude, quorum multos sibi subvexerant, denique sponte animis ad seditionem spectantibus.
2. In hunc modum institutis utrimque consiliis Lycogenem Meleander & hic illum occupare decreverat. Sed Argenis duplici sollicitudine icta, cum & Poliarcho & regno studeret, eximiae diligentiae erat in iis urgendis quae apud Regem amici censuerant: comparanda Poliarcho erant dona; Arsidas revocandus; & qui haec curaret fidum hominem res poscebat. Nemo extra unum Archombrotum deprehendebat privatas in virgine curas. Sed illum amori assidue saevienti paene iam imparem & in Argenidis pro Poliarcho studia haud vulgari aemulatione quaerentem vix fallebant illa consilia. Super omnia se ipsum accusabat quod reducendi Poliarchi auctor regi fuisset, adeo ut interdum sumeret impetum adeundi secreto Meleandrum & contraria sentiendi. Sed pudore coërcitus simulque reveritus Argenidis iram tam pervicaci concilio abstinuit. Accidit forte ut ad Meleandrum iret super Arsidae reditu cum filia colloquentem. Et tunc quidem ab recenti beneficio commendati apud Regem Poliarchi gratior Argenidi erat. Ergo ut suae causae patronum hilariter intuita eum quoque solito familiarius salutavit, ignarumque cur hae ad se blanditiae essent ita affecit ut subita confusus laetitia, ubi primum licuit, ad colligendas vires in cubiculum rediret.
3. Illic nimio nec securo gaudio multum animi incertus ita denique sibi locutus est: "Te autem esse felicem? Te amori litavisse? Quid enim? Non frontem virginis vidisti? Non oculos? Cum venisti, non tota exsiliit? Infelix! Nimis inepte meam spem indulgeo. Numquam dii tanta praemia tam faciles concedunt. Vulgares nuptias nulla tempestas, nulli casus illustrant. Eximiis vero amoribus fortuna intercedit ut ipso labore sint pretiosi quaerentibus. O fallar, nec illa salutatione, illo Argenidis vultu, quo tantopere mihi nunc placeo, exitum ipsa portenderit! Hei mihi! Quod vix cogitare sustineo num haec benevolentiae signa Poliarchum petebant, & ideo blandior fuit quod eum apud Regem sententia mea iuvi? An orantis species fuit qua patrocinium rursus meum pro illo deposceret? Non est tanti, non per Argenidem, ullus amor. Nec volo Argenidis in me benevolentiam debere Poliarcho nec mihi Poliarchum debebit Argenis. Egone alienae felicitatis minister in meam cladem pugnabo? Ego vilis abiectique animi paene ad servilia officia amabor, & Argenidem alteri tradam? Erras tamen, Archombrote, si vi agendum putas. Precibus, patientia, obsequio impetrabilis amor est. Servire an imperare Argenidi paras? Aut quam haec inverecunda esset oratio: 'Nolo ut ames Poliarchum.' Vix austerus aliquis pater sic iuberet. Quae ametur indigna est vel praestantissimum amabit. Virtute, gloria, fama in Poliarchum certandum est. Et tua quoque interest hîc eum revocari. Semper enim de absentibus tenerius & quadam miseratione sentimus. Praesens autem ut placere Argenidi poterit sic aut rixa aut fastidio esse ingratus. Explorabis cur ametur, aggredierisque eadem virtute virgini te probare. Quicquid aget, affectu12 superabis, & si cetera feliciter non cedent, ferro deiicietur. Facilis erit ad iurgia pugnamque occasio. Ut sit vero fortissimus, tamen fortior amor est qui meam manum reget. Interim dum de reditu ipsius agimus, facilis ad colloquium erit Argenis; me audire, mihi credere assuescet. Saepe autem, ubi adolevit benevolentia, longe ad alias causas valet quam propter quas esse incepit."
4. Cum Archombrotus in hanc sententiam coëgisset reluctantem animum, ad Meleandrum redit. Ibique ad novae indignationis maerorem praesentiori causa deductus est. Persuaserat enim Regi Cleobulus ut quae munera ferrentur Poliarcho tanquam ab Argenide essent: "Ipsa exsors est facinoris, inquit, quod eum e Sicilia expulit. Regni autem secundum te curae ad illam pertinent. Sciet praeterea sub eius precibus tuas latere, & qui fortasse durior nobis esset, certe non litigabit cum virgine."
5. Meleander mirifice probata sententia: "Age, inquit, restat & munus & hominem qui ferat deligere." Timonides strenuus iuvenis erat fideique in Poliarchum notae, quem mox Argenide suggerente huic furtivae legationi Rex destinat. Hoc ita constituto iam quod munus mitteretur inter se pensabant. Forte mercator ex Syria Indicas & Arabicas merces, plerumque inutilem vanis gentibus luxum, advexerat. Inter cetera erat armilla ex serico texto, quod totum varii generis lapilli sic implebant, per suos colores distributi ut aliquot ferarum aut fugam figurarent aut iram, quas hic telis venatores sequebantur, hic excipiebant venabulis. Pretium gemmis & operi ingens, quippe quod talentis quinquaginta indicabatur. Multi Siculorum hanc viderant, plures audierant celebratam non ignobilis poetae opera, quem suo fulgore ad hos versus rapuerat.
6. Dicite, surgenti confinia litora Phoebo,
Quam nitidus vestris hic deus exit aquis?
Cum tingit virides hilari fulgore smaragdos,
Aut facit, ô adamas, te sibi luce parem,
Pallentemve onychem, varium vel iäspida miscet,
Vel cui purpureo nomen ab igne venit,
Caeruleasque notas & flammis implet & auro,
Ceu variat puras comptior Iris aquas.
Hae tamen haud uno cunctae sub litore gemmae
Nascuntur. Nam cui gloria tanta solo?
His nitet immensus Ganges, his flavus Hydaspes;
Est & Erythrai lucida concha sali.
Una omnes armilla tenet, par omnibus una,
Omnis in haec Oriens lucida texta coit.
Di superi! Pretium nitidae formamque coronae!
Quam volet amplecti tanta corona manum?
Ut natat in solidis lux alternata lapillis!
Oraque venantum quam bene gemma facit!
Dives en hic cervus, quem ditia tela fatigant,
Et leo, quem pretio cerne tumere suo.
Lemnius an nondum Telchines naufraga saxa
Artifici gemmas sic posuêre manu?
Digna quidem Iovis haec vibrare armilla lacerto,
Cum quatit imbrifera luce coruscus humum.
Ipsa, licet dives, placata hoc munere Iuno,
Poneret offensi iurgia saeva tori.
At te seu veri seu famae gloria tangit,
O quisquis tanta bracchia dote coles,
Vince animo censum, ne haec optima saxa putentur,
Tuque genus Pyrrhae vilior esse lapis.