John Barclay
Argenis

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum VII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum VII

1. Eam armillam Poliarcho munus fore idoneum Argenis atque Cleobulus cum Meleandro censuerunt, quippe quo se sua mole non proderet; furto enim rem agi; arma aut equos si mitterentur, conspectum hostium non posse defugere. Praeterea hoc ornamentum in plerisque regionibus non feminarum magis esse quam virorum. Aptissimum itaque quod femina viro donaret. Rex antea, cum illam mercator obtulisset, quia maiores curae instabant, paene vilem habuerat. Apud Eristhenem tamen erat utique Praefectum aerario iussumque inspicere ex artificum fide an in rem principis emptio esset. Tunc vero, ne quisquam miraretur confestim hanc emi, Rex talos poposcit & cum Argenide ludens ac sponte inferior, quasi victoriae praemium armillam statuissent, Eristhenem accersit imperatque quam possit rectissime eam Argenidi conciliare. Eristheni sive sua sedulitas sive fortuna nondum Meleandro propitia iam suspicionem fecerat legationem ad Poliarchum parari. Credidêre a sua coniuge ortum suspicandi initium, quae cum Argenide & Selenissa frequens saepe obliquos de Arsida sermones iniecerat -- callida mulier & ex viri ingenio ornata. Sed postquam Rex armillam tali aerarii tempore emi praecepit, adeo illi aucta suspicio est ut ilico ad Lycogenem scriberet vereri se ne Poliarchi gratia hoc munere repeteretur. Is autem ad omnis flagitii atrocitatem celer, hortante etiam Oloodemo (nam is forte tunc aderat), in hunc maxime sensum rescripsit: nihil consultius quam ut armillam, quandoquidem apud Eristhenem erat, veneno imbuerent. Si eam Poliarchus accepisset, haud dubie lacerto circundaturum & tabem per gestantis calorem in vitalia pervasuram. Sin Rex eam dedisset Argenidi, rem tempore posse sciri. Nam venenum non ad tactum statim nocere. Admonituros autem ipsos praetextu aliquo de peste quae latebat, laturosque ingentis fidei nomen, substituto in crimen mercatore.

2. Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerant tollendis inimicis Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui.13 Dum illuc colonias vehunt conduntque Syracusas, hanc olim turpissimae calliditatis artem quibusdam Siculorum tradiderant. Et Meleander ea peste tentatus hactenus suorum cura evaserat cibum Regis & vestes ambitiosa cura servantium. Tanta autem veneno acerbitas, ut non modo gustatum saeviret sed ex diutino contactu insinuaret virus in cutem quam calor laxavisset. Eristhenes veneficio perpetrando nullum adhibuit sed ipse in dilutum toxicum interiorem armillae partem misit, byssino utique texto mollem, quia iungenda bracchio erat. Cumque crederet vim succorum satis infusam, eam in pyxide defert ad Regem, qui tanti sceleris ignarus omnibusque praeter Argenidem semotis secreto Timonidem monet eam fidem exhibere qua dignus censebatur. Ostendit deinde cui ministerio sit delectus & litteras tradit ad Arsidam sua manu ita scriptas: "Timonidem quem vides, Arsida, ad te misi. Ei sic auscultare te volo ut me loqui existimes. Quicquid dixerit egeritve ratum habebo. Scias tamen, quo celerius cum hospite adveneris, eo te futurum gratiorem. Vale."

3. Tum Argenis ex composito de recessu fluxae vestis pyxidem profert &: "Hanc, inquit, armillam, Timonides, ad Poliarchum defer. Eam meo nomine accipiat. Una illi has litteras dabis alterasque ad Arsidam." Tradit deinde codicillos, non quos Meleandro ostenderat. Frigidos enim nec amicitiae suae cum Poliarcho pares obtulerat patri, & inter obsignandum haud aegre mutaverat, aliis quos ex mutua necessitudine scripserat praeparatis. Quia autem Timonidis in Italiam iter ignorari non poterat, ne augeretur dissimulatione suspicio, spargere apud suos Rege auctore coepit se Italiam Africamque visurum vacationem impetrasse a regia. Iuvenis erat & commodum accidit, quod pridem transmarinae peregrinationis studio ictus aequalibus suis ea vota iactaverat.

4. Sed Eristheni ad insidias invigilanti pleraque nota & suspecta omnia erant. Hunc igitur ad Poliarchum ire coniiciens, quo verum erueret ita14 fraudem commentus est. In ipsius clientibus iuvenis erat, quia nuper agros reliquerat nondum notus in regia. Callidum autem & ad ea quae praeciperentur impigrum esse cognoverat. Huic imperat abeuntem Timonidem concitato equo persequi; simulare deinde a Rege se missum, qui etiam atque etiam moneret ne in Sicilia cuiquam mortalium indicium faceret de armilla. "Dum loqueris autem, inquit, diligenter audientis vultum observa. Si annuerit aut visus sit dubitare, tanquam mandato satis functus, ab illo protinus abi. Sin quid velis ignarus sit, ut facile deprehendes, qui ipse vocetur tanquam dubius sciscitare. Ubi Timonidem dixerit, pete ignoscat errori; alium nempe te quaerere. Et inde, si potes, sic discede ne sciat quam viam institeris. Sin quia ignotus es, haerebit & qui sis exquiret, ex Selenissae cognatis te simula recens transmissum ad regiam. Nomen quod primum occurrerit15 tibi impone." Ille gnaviter mandata exsecutus nec a solertia nec a fortuna aberravit. Namque Timonides ubi audivit de armilla, quod rem secretissimam sciret, hominem suspectum non habuit. Ire igitur iussit & Regi renuntiare esse omnia in securo; satis sibi haec arcana esse mandata.

5. Sic eluso Timonide cum iam de consilio Regis constaret, Eristhenes omnia confestim perscribit Lycogeni, ne sive Timonidem capi insidiis sive quid aliud vellet tempore excluderetur. Diu incerto Lycogeni, cum Regem iam non segnem sed ex adverso struentem consilia timidius sperneret, tandem novo facinore visum est opus, quo inclinaret in Regem maleficii a se patrati invidiam. Quod igitur nemo unquam putasset, ipsum sollicitare ad foedera Poliarchum eique scribere hoc exemplo instituit.

6. "Lycogenes salutem Poliarcho. Quam tu in amicorum hostiumve delectu erraveris hic dies aperiet. Me tanquam inimicum insectatus, Meleandro utinam non plus aequo tribuisses. Sed omitto praeterita. Nam neque iam te accusari humanum est, neque in eo statu sum ut anxie me excusem. Malo te ex beneficiis meis scire quam verbis uter nostrum in pristinis odiis peccaverit. Meleander ex tuo exilio te infensum & vindicem cum timeret, ad nefarias artes confugit factusque de Rege veneficus armillam infamibus illitam succis, tanquam poenitentiae suae confessionem mercedemque iniuriae, tibi misit. Hanc tu cave gestaveris. Mortem enim circumegeris brachio, non armillam. Mihi quidem ante experimentum fidem esse non curo. Si igitur vel damnatus est servus, vel humaniori consilio iumentum aut canem vis perire, nudae illius cuti hoc munus compone. Nisi intra quatriduum morietur, ego qui vivam indignus sum. Si sapis, illum ipsum pestiferi doni latorem, illum Timonidem coges ut mortem induat quam tibi non inscius porriget. Ego has insidias, quas aegre detexi, te rescire ex me potissimum volui, ne tantae indolis vir tam turpi exitu cadas aut omnino sub invidia mea pereas. Nam quis ex hostibus non te potius iactet a me quam a Meleandro esse sublatum? De cetero, ut voles, gratias ages. Si infestus esse pergis, est quod publice te ulciscar. Arma, consilia, vires in expedito sunt. Deos coeptorum auspices habeo. Sin tibi detecta Meleandri perfidia meliorem mentem dabit volesque coniunctis mecum viribus vindicare iniuriam, spondeo nec te fratris & -- quoniam haec mea aetas est -- nec patris gratiam me vivo desideraturum."

7. Tantae audaciae codicillos expertae fidei servo cum his mandatis dedit, ut dispensato itinere ad Poliarchum perveniret octiduo postquam eodem Timonidem adventasse constaret. Neque rem esse difficilem: Messanae vel Rhegii, in portu aut urbe, tanquam aliud agentem de adventu Timonidis posse habere quaestionem. Haec autem improbae solertiae ratio erat, ut octo toti dies interessent, quibus noxium textum gestare Poliarchus eoque interimi posset. Nam si extincto supervenirent hae litterae, quantae invidiae in Meleandrum forent? Sin forte Poliarchus tamdiu armilla abstinuisset, tum multum Lycogeni debiturum de periculo in posterum monenti, tum in Meleandrum acriter exarsurum, quem tanti indicii fallax scena damnaret. Etiam Regem audebat contumeliose appellare, quia hae litterae Poliarcho reddi vix poterant ante id tempus in quod a coniuratis erat constituta defectio.





13 In hoc loco interpunctio variatur: Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerant tollendis inimicis Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui. dum... ed. pri. (sic sine d maiusculo in "dum"); Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerant tollendis inimicis. Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui, dum... err. ed. pri., 1664; Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerat tollendis inimicis. Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui, dum... ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673. Textum editionis pri. scribo.



14 ita edd. pri. et sec., 1664; in 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673



15 occurrerit edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; occurrit 1659, 1664b, 1673



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License