IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. At Meleander dimisso Timonide totus in eo erat ut cum Lycogene Oloodemum ad se pelliceret. Utrumque igitur litteris advocat. Lycogenes nondum maturis ad secedendum rebus parere constituit & aliquot paucos dies esse cum Rege. Sed Oloodemus accepta Regis epistola non prius ad Regiam quam ad Lycogenem contendit. Ibi communicatis consiliis suspectum illud fuit, quod utrumque Meleander accerseret. Si quid atrox parabat, liberius in ambos quam in alterum esse ausurum. Nihil securius quam ut Lycogenes simulatione valetudinis absentiam excusaret, & Oloodemus explorandis consiliis iret ad Regiam. Is ergo a Lycogene profectus, cum intrasset Epeircten, Meleandro protinus salutato ea vespera ad cenam admissus est. Dedit quoque litteras Regi excusationem Lycogenis ferentes: illi enim sonticum morbum esse nec aëris patientem. Rex haud dubius morbum fingi; tamen eadem qua petebatur simulatione non pauca de genere invaletudinis quaesivit. Soluto deinde convivio Cleobulum, Eurymedem, & Archombrotum accersit rogatque quid Lycogene faciendum, qui venire contempsisset, quid etiam Oloodemo & Eristhene, qui pari fiducia qua ille imperium sprevisset adesse nocentes sustinerent. Archombrotus & Eurymedes nihildum movendum putabant, sed Lycogenem adhuc alia fraude tentandum. Illo libero frustra in ceteros fore saevitiam. At Cleobulus: "Ego vero arbitror, inquit, nihil de praeda quam tenemus amittendum. Putatis Lycogenem, nisi concepti sceleris conscius esset, tam vano aegritudinis mendacio Regi fuisse illusurum? Dii dent meliora. Sed quantum coniectura & fidorum hominum nuntiis assequor & mox isti furtim abscedent & nos illum cum armis aspiciemus. Videte quid sentiam. Rex hominem rursus accersat. Tergiversationem non verebor pro defectione accipere. Oloodemus interim & Eristhenem per homines fidos sic servari intererit ne teneri se sentiant. Ubi compertum fuerit non venturum Lycogenem, lege in eos agendum est. Multum Lycogenis viribus decedet, si tantarum opum & clientelarum duces peribunt. Hanc praeterea severitatem in multorum animis reverentia adversus principem timorque supplicii utilissima mutatione sequetur."
2. Visus est optime dixisse Cleobulus. Et ex illa sententia Rex postridie ad Lycogenem scripsit, additoque ad blanditias imperio ad se venire imperavit. Ille magis ac magis suspicionibus plenus non modo non paruit sed & per nuntios monere Oloodemum & Eristhenem coepit ut ab aula recederent: benevolentiam Regis insidiosam esse, ac praeterea aperta iam vi opus, quippe statutum bello tempus appetere. Neuter sprevit coniecturam Lycogenis. Sed neque Cleobuli diligentiam fefellêre, ad quem duo de Eristhenis familia, diu ante pecunia promissisque sollicitati, multa de domini rebus per internuntios saepe retulerant. Illis tunc auctoribus scivit praeparatos sub Epeircten esse equos quibus noctu Eristhenes uteretur. Laetus Rex quod eorum furtiva discessio futura in criminis partem esset imperavit Archombroto ut sub ipso deprehensos facinore vi ad se retraheret. Et ille haud remoratus imperium sedulo quae in rem erant, maxime ex Eurymedis mente, instruxit. Sat constabat cum paucis erupturos, ne tumultus proderet fugam. Non plures itaque Archombrotus decem militibus assumpsit iisque Hispanis, ne linguae commercio aut contagione factionis cum proceribus haererent in quos tunc armabantur. Singuli extra arcem, ut Archombrotus constituit, sine suspicione elapsi sunt. Ipse deinde secutus est, accinctosque paulum a via sub veteri & opportuno tecto continuit, qua necessarius a regia discessuris transitus erat. Diu in statione non haeserat cum Oloodemum atque Eristhenem per lunam agnoscit tribus omnino servis comitatos celeriterque & demissis capitibus euntes. Iis ergo cum sua militum decuria obviam venit &: "Quo te, inquit, Oloodeme? Quo te, Eristhenes? Sontium per Iovem est ista molitio. Cur noctu? Cur simul? Cur inscio Rege abitis? Unde ista circa vos a servis ab amicis solitudo?" Obstupuêre deprehensi. Ille vero correptos & subito malo horrentes reduxit. Tresviris inde permissi sunt, qui noxios servarent in carcere. Fugae erant manifesta vestigia; equi haud procul cum agasonibus parati & urbano sub amictu vestis ad viam expedita.
3. Summa omnium inde turbatio fuit & postera luce cum id renuntiatum Ibburrani & Dunalbio esset (qui tunc forte ad Apollinis templum non procul Panormo profecti ob Antenorium fani antistitem suavissimae consuetudinis virum illuc diutius morabantur) citatis haud mora quadrigis ad Regem revecti sunt. Qui amplexus venientes postquam rem ordine enarravit: "Si me dii amant, inquit, in ambobus his exempla facere volo. Nunquam me saltem isti inultum despexerint. Neque me impiorum contumacia movet sparsis schediis minari audentium. Ecce enim quantae audaciae chartam cubiculariorum unus in limine meo hoc mane offendit." Accepta charta Dunalbius, & Rege ad alios divertente, horum versuum lectione cum Ibburrane inhorruit.
4. Redde viros. Quid saeva paras, & fraude tyrannus
Imbelli haud ullo devictos Marte fatigas?
Hosne duces, haec Sicaniae decora inclyta terrae
Ferre situm & foedo squallentem carcere noctem?
Redde viros. Non Sidoniae reverentia pallae,
Non quae sceptra manu, non quae stant vincula fronte
Obstiterint. Ruimus caeci, & te vindice ferro
Gens excita petit. Cuperent decernere montes,
Teque haurire solum. Sed nostrae debitus irae
Talis eris, qualis sub crimine decolor ipso,
Ignotusque suis, Tyrii16 pro vertice montis
Horruit iratus Pentheus concurrere thyrsos,
Diversamque trahi pectus, vulsosque per artus
Ire animam, & sparsum campis spirare cadaver.
Et tua quod nostris nondum penetralia flammis
In cineres collapsa ruunt, nec crede remissas
Irarum pavitare faces. Sed parcimus illis
Quos, Rex saeve, tenes. Hi sunt tua fata, nec ultra
Quam spirant lux te alma manet. Meleagria non plus
Mater in ambusto servabat stipite natum.17
Hos serva (si cura tui) ceu pignora vitae
Incolumesque velis. Vel si meliora monentem
Di te audire sinunt, genti tam iusta petenti
Redde duces, tantoque exora munere pacem.