John Barclay
Icon Animorum

ICON ANIMORUM Serenissimo et Potentissimo Principi, LUDOVICO XIII, Franciae et Navarrae Regi Christianissimo, Io. Barclaius Felicitatem, Victorias, Triumphos.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

ICON ANIMORUM

Serenissimo et Potentissimo Principi,

LUDOVICO XIII, Franciae et Navarrae Regi Christianissimo, Io. Barclaius1

Felicitatem, Victorias, Triumphos.

Mortalium animos seria contemplatione deprehendi, Ludovice Rex Christianissime, et veluti oculis subiici posse, ille sciebat qui in oraculi modum edidit ut se quisque cognosceret. Sed privatum bonum est ad suae unius mentis notitiam pervenire. Plurimorum autem varios genios impetusque animorum curiosa diligentia posse distinguere, res adeo publicae utilitatis ut nec indignum duxerim munus, quod Tuae Maiestatis adolescentiae traderetur, hanc mentium morumque picturam. In qua ut potui fidelissime Naturae lineamenta secutus sum et aliquot discrimina adumbravi quae in hominum animis eadem Natura constituit, sive terrarum ubi oriuntur spiritu, sive fortunae in quam nascuntur aut perveniunt sorte, sive etiam variarum aetatum discrimine aut illorum affectuum qui paene diversi singulos agunt. Non indulgeo, Rex Serenissime, intempestivae et superbae sapientiae ut his scriptis informare adolescentiam tuam studeam et inter disciplinas, quae iam primam Tuae Maiestatis aetatem feliciter exercent, non rogatae sententiae suffragio audiri. Habes iuventutis tuae rectores, quos Burrhum et Senecam appellarem, nisi quod in Traianum inciderunt. Habes utriusque parentis sacratissimum genium, ô Rex, illumque praeterea qui a Numine est, vobis suae Majestatis vicariis incubantem. His tu optime indolem tuam credes.

Nobis tamen in parendi sortem genitis si templa adornare et coronas licet aris appendere, cur non et pietati videamur operari, cum ipsos ingenii nostri census, velut in sacrum Numinum vestrorum aerarium, ingenua devotione conferimus? At “Quid?” inquies, “Externae gentis homo divertis2 ad peregrini Numinis cultus?” Numquam erit, Rex, ut meo regi domesticus me apud te ducam externum. Tuae enim fortunae magnitudo non in Galliarum adeoque nec terrarum finibus haeret. Transit quoque maria, obtinetque amicitiae iure Britannias, quod persaepe est ipso servorum et civium sacramento validius. Foedus dies saeculoque pudendus qui parricidio supra omnem atrocitatem horribili inclitum tuum patrem orbi ademit, tibi fidem tuorum amicorum approbavit certiori3 experimento quam etiam ipsi vellent. Inter omnes nemo regum principumve serenissimo meo rege aut verius defuncto Henrico ingemuit aut sincerius timuit viventi Ludovico. Neque vero cunctatus est dum cognito rerum eventu posset perfunctoria et secura pietate se iactare. Sed cum adhuc in tanto rerum articulo extrema timerentur, in hanc vocem ad immortale amicitiae exemplum erupit, se tecum communicaturum pericula venturasque in sortem Britannias quamcumque ille turbo tuis Galliis fecisset. Nec deinde rex maximus a suorum verborum sanctitate, affectu annisque tibi pater et antequam velles frater, communione dignitatis. Hac tanta animorum utrimque mixtura et Gallica decet in Britanniis vota fervere et nostra apud vos exaudiri.

Et ea mihi publica ratio (nam privatas tacuerim) nuncupandi Tuae Maiestati donarii. At nunc quidem Iconem Animorum, Rex potentissime, tibi vovi, mox quoque tui animi et maiestatis imaginem posteritati paraturus, cum te ad illa, quae orbis expectat purpura tua digna, maior aetas propulerit, spiransque in oculis atque ingenio tuo maximi patris virtus, qui bello ac pace mirabilis aemulorum invidiam vicit et amicorum fidem, Galliam suam agentibus fatis insanam4 armis fregit. Quid in Caesaris laudibus maius? Suum deinde in victoria animum clementia exarmavit — nec id potuit Alexander. Tu tanti patris heres, tu spes metusque populorum, iam famam implevisti quantamcumque capere tam teneri anni possunt. Dum crescis, dum in vires summis rebus maturas exsurgis, Tuae Maiestati in hereditatis interim partem laus parentis triumphique et ceterae dotes erunt, quibus aeternitatem emit. Sed et haec ipsa, licet patria, aliena esse censebis volesque tuis titulis niti, ubi eosdem poteris per aetatem meruisse. Vale.






1 Io. Barclaius 1614, 1617; “Euphormio” omnes edd. in quibus hoc opus est Euphormionis Satirici Pars IV, et in multis editionibus huius operis separatim editis.



2 devertit 1637, 1674, 1675



3 certiore 1637, 1674, 1675



4 insanam 1614, 1617, 1616, 1623, 1675, 1680; insaniam 1637, 1674



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License