IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caput I. Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.5
Caput II. Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.
Caput III. Galliae dotes et ingenium incolarum.
Caput IV. Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.
Caput V. Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.
Caput VI. Italia et Italorum indoles
Caput VII. Hispanorum genius, mores.
Caput VIII. Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.
Caput X. Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori6 minus apta quam tarda et depressa.
Caput XI. De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.
Caput XII. De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.
Caput XIII. Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.
Caput XIV. De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.
Caput XV. De Magistratibus. De causarum Patronis.
Caput XVI. De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum