Johannes Ludovicus Praschius
Psyche Cretica

Tres sunt fontes e quibus Praschius hoc opus hausit.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Tres sunt fontes e quibus Praschius hoc opus hausit.

1. Historiam Psyches ex fabula notissima Apuleiana, quae "Amor et Psyche" inscribitur, sumpsit, nempe amorem Psyches et dei Amoris/Cupidinis, ventum Zephyrum qui puellam ad palatium Amoris transfert, pravum sororum scelestarum consilium, olei guttam quae deum dormientem vulnerat, peregrinationem Psyches deum Amorem petentem. Ipsa fabula Apuleiana pars tantum est totius operis Metamorphoseon, digressio (ut ita dicam) in qua puellam a praedonibus captam anus consolatur. Eodem modo in opere Praschiano historia amorum poetae Ilpandri (74-81) digressio est. Genus tamen notissimum dicendi, quo usus est Apuleius in opere suo, et voces inusitatissimae, quas amavit Apuleius, rarissime apud Praschium inveniuntur.

2. Totius operis dispositionem sive structuram, necnon plurima verba locutionesque e Vergilio sumpsit Praschius. Ut Aeneis-et operi Apuleiano magnopere dissimilis-fabula nostra in mediis rebus incipit, in primis paginis Psyche e manibus Cosmi a Theophrasto principe erepta. In eodem fabulae loco, ut sub textu annotavimus, multa de venationis apparatu e libro quarto Aeneidis apparent. Multa de verbis e Vergilio mutuatis scripsit Joseph IJsewijn in operibus "Vergilio quomodo..." et "Amour et Psyche..." Fabula plurima Vergilio, multa quoque "Pervigilio Veneris", Ovidio, aliis scriptoribus debet, quod in annotationibus apparebit.

3. Sensus fabulae occultus e religione Christiana maxime intellegitur, quam ob causam fabula allegorice legi potest. Amor est Christus, Psyche est anima humana. Centrum et nucleum fabulae est unio mystica vel connubium spirituale Christi and animae. Ut scripsit Dachs in libello "Leben und Dichtung", in fabula gradus vitae Christianae manifeste apparent, quorum primus est vocatio, ubi Psyche sponsa adhuc inscia vocatur in palatium Amoris, deinde illuminatio, ubi lucernam tenet Psyche supra sponsum dormientem. Post vitam in palatio amissam sequuntur iustificatio, ubi erepta est Psyche e manibus Cosmi (id est Mundi), et sanctificatio, ubi vestem purpuream (id est regalem) a Theophrasto datam induit Psyche, et unio mystica nocte in horto (84-85). Ut supra diximus, fabula Praschiana non directe et modo simplici progreditur, sicut fabula Apuleiana. Iustificatio ante illuminationem, vocatio post sanctificationem disponuntur.

Adumbrationem tantum huius fabulae in hoc loco praeposui. Opere lecto plura invenerit philologus peritior de sensu fabulae allegorico, de locis mutuatis, de doctrina Praschiana.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License