Johannes Ludovicus Praschius
Psyche Cretica

Liber Primus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber Primus

[3] Quo tempore Graecia, a barbaris incolumis et Romani quoque expers iugi, virtutum artiumque exemplis felicissime florebat, princeps quidam Atheniensium, Theophrastus nomine, vix orta luce venatum exiit.1 Praecesserant catuli, Sparta nuper atque Creta missi, et impositae famulorum cervicibus Cumaeae2 plagae. Ipse volucri subsequens equo, crispat manu venabulum interque comites maiestate non minus oris quam corporis mole eminet et, quam[4]vis senio provectior, gaudet nemorum viriditati robustam inferre canitiem. Quo magis fidem inveniebat, quod a Nestore genus ducere maternum ferebatur.

Ut oram silvae attigit, vetustate iuxta ac poetarum carminibus sacrae, inter primas fruticum tenebras (tamquam adventum eius expectasset fortuna) prospicit inusitatae magnitudinis cervum, et capitis honore et specie corporis ad miraculum usque excellentem. Aureolis enim notis, veluti stellis, pectus armosque sparserat, et cornua, quasi Dryadum ioco, intextum pingebat sertum. Exarsit ilico herois animus incredibili potiundi amore, nec oblitus est Dianae vota facere, si tantam spem [5] non fefellisset. Simul admonito calcaribus equo (Tigrin3 appellabat) omni virium contentione per aequa, per iniqua rapitur; nec casibus terretur, qui non semel equo implicitum volutaverant, quo minus aversam praedam ac profundo saltui se immergentem strenue urgeret. At canum sagax turba (quod pro monstro ducebat heros) in hoc virtutis ostendendae campo nihil agere. Erecta tantum collo, oculis herum sequebatur. Simulacra, non canes venatores, diceres. Neque alia ceterorum comitum segnitia; nihil quippe, quod venari possent, visu percipiebant.

Hoc acrius ille sectatur feram, ita fugientem ut opacarum arbo[6]rum interventu nunc subtraheretur aspectui, nunc redderetur, pulchriorque identidem appareret. Iacebat in medio silvae viridissima planities, quae in atrum desinebat specus, impendente petra, unde gemini fontes loquace argento praecipitant. Utrimque arbores, modicis aequisque intervallis, videbantur in obliquum procurrere et assurgere paulatim et in cuneum differri. Ex quo admissos quasi in infinitum oculos laetissima subibat imago. Arte omnia perfecta crederes, in magnifici theatri speciem. Huc elapsus cervus recto cursu petit antrum mediisque tenebris immiscetur.

Nimium quantum eo viso laetabatur heros ut certissimâ victo[7]riâ. Nec quicquam superesse ratus nisi ut irretitam suapte amentia feram aut labori immolaret suo aut, servare si posset, Dianae pasceret, corusco telo advolat. Sociis quoque approperandi signum dederat, cum repente miro spectaculo exanimatus haesit. Nam cervus quidem nusquam; ceterum vibrari primo sicam, in speluncae nocte fulgentem; mox propius advectus puellam videt, omnibus emendatiorem formis quas umquam oculis subiecerat. Id enim memorari posse putabat de tam illustri specie. Nec ambigebat cerni semideam (quando Nymphis sacrum erat illud antrum) nisi hominem convicisset iuncta venustati miseria. [8] Applicata namque solo, uberrimas lacrimas, quae et gemmae videri poterant, supino vultu effundebat. Cui iuvenis ore truci imminens genuque fultus stricto ferro intentabat mortem. Ac perierat sine controversia ni velox advena saevissimo clamore vim cohibuisset. Omissa igitur muliere et specu, fugae se ocius mandat iuvenis, rupisque et veprium obiectu iram equitis eludit.

Virgo autem, nondum satis mente compositâ, quamvis sicarium amovisset timor (adeo ingentis mali species ipsis oculis inhaerebat) principis demum affatu erigitur. Tum ex acri contemplatione in cultum adstantis demissa, plenas egit gratias virtuti, [9] cui etiam non imploratae, nedum meritae, rem omnium pretiosissimam deberet: alios (ut ipsam docuerint pericula) vix notis et consanguineis adesse; illi ad auxilium maturandum suffecisse humanitatem; quod validissima alterius saevitia perdi iam coeperit, valentiore illius clementia restitui; illum sibi auctorem lucis, illum alterum parentem; neque erraturam si numen vocarit eum, in quo praeter beneficam fortitudinem altiora divinitatis vestigia ac lineamenta quaedam caeli notaret; petere adeo veniam quod non citius Iovi suo Conservatori digne occurrisset, salutemque suam porro ei commendare.

His simili modestia respondens [10] princeps negat titulos divinos suis recte permisceri; se in eo, quod tam effuse laudaretur, ostendisse tantum quid exsequi deberet satelles numinis; numen enim certe inesse huic formae, quae per ipsum defendi caelestissimo indicio voluerit; huius se potius quam communi mortalium legi obsecutum, huius tacitis clamoribus accitum; nec paenitaentiam agere qualiscumque laboris, cum nequaquam eum periisse ex facunda illa virtutis professione intelligat; itaque ultro se obstrictum, et hoc uno deum, quod tanta bona spectet inviolata ac verbo servata caelo reddat.

"Miseram vero deam, refert illa, miseram formam quam comple[11]xu mortis alieni tempestivitas auxilii evellit! Tametsi enim fateor ac prae me fero (quod tu equidem mirabere) dono numinis, cui devota sum, immortalitatem mihi contigisse. Accipi tamen vulnera et metus mortis et pereuntium tormenta possunt. Quae si mortalibus eveniunt, in levi sunt habenda; finem enim cum vita capiunt. At dempto fine ista perpeti (quod in me cadit) an non ipsa morte gravius est? Ab his igitur per te servata, omnes gaudio mortales vinco."

"Ex hoc intelligo, ait Theophrastus, culpae non modicae me affinem esse. Deae enim manifesto succurrere volui &emdash; nisi vero immortalitas humi nascitur. Sed [12] hoc quidem facile donabunt superi, qui me huc imprudentem subornato cervo somniisque perduxerunt. Etenim proxima hac mihi nocte secundum quietem nemorum dea venabulum porrexit. Illud vero ne a me quidem veniam impetrat, quod scelestissimus percussor non solvit poenas, quodque purum sanguinis hoc telum redit. Etsi spero tarditati meae praetermissa Nemesin exsecuturam. Dii namque diis ultionem commodant, nec sinunt quemquam scelus suum lucrifacere. Utcumque sit, ego tuâ non veniâ, sed gratiâ utor. Et quidni me molliter ferres, quae sicarium (magni enim patiuntur magna) tuleris?"

Inter hos sermones famuli prin[13]cipis allapsi, ut virginem produci conspexerunt ea forma cultuque (nebris4 enim auro varia velabat corpus) iam plane saxei et stupore immobiles, speciem praebuerunt clypeum Palladis aspectantium. Et alius quidem aliud inhiabat: hunc tenebat frontis, illum oculorum decor, istum labella aut nares aut enodis coma; nihil non praesigne et fascino quodam efficax. Nullus tamen quid in illa naturali pulchritudine esset miratus potuit eloqui. Nec mirum sane: Zeuxis etiam, qui venustissimis Crotoniatarum lectis virginibus, quod in quaque eximium senserat, mutuari et in unam Helenes miscere effigiem ausus est. Apelles etiam, qui Veneris incoha[14]vit faciem, si in hunc vultum incidisset, penicillum, credo, posuisset et artem. Tentavêre tamen aliqui non de plebe osculum hoc coloribus effingere, sed tum patuit&emdash;quod vix credas&emdash;ab humanae formae scientiâ humanum captum superari. Nam et discordes inter se tabulae et optimae harum lumen illud formae, aegritudine licet ac maerore obductum, vix in parte adumbrarunt. Sanam vero et ridentem qui pingere conaretur, fuit nemo. Ite nunc, humanae mentes, et divina captate secreta. Nempe haec non diva erat, sed homo. Quaerebant secum subinde famuli qui parentes talem creavissent, incipiebantque tunc aspernari amicas veteres. [15]

Laxata deinde paulisper admiratione, oculos in se mutuo leni cum risu flectunt; verbis etiam commendantes feram, quam propitia fortuna venanti hero obtulisset. Nonnulli de consilio domini subitoque itinere ac digressu improbius suspicati. Sed melior pars familiae, castitatis memor qua senis optimi coniugium aliorum praeumbrabat caelibatum, non passa est in hoc furtivo iudicio reum fieri.

Admotus continuo virgini iussu principis haud iners equus, utque loco superiore viam secum invaderet ipse hortatus est. Nec curae habuit venationem ea die extendere aut tam nobili praemio invento viliora sudare. Peracta [16] quippe fatorum censebat imperia, quae nihil aliud quam liberari hanc Andromeden Perseiâ manu voluissent. Serviendum scenae conversae ac praesenti bono. Ad hoc, quietis egere femina, necdum respirasse satis a tam magno labore videbatur. Domum ergo suam tesseramque hospitalem (qui mos utinam ne temporum malitiâ exolevisset) haud renuenti obtulit. Statimque tres ex suis delectos incitavit, qui latronis, ut ferae noxiae, vestigia lustrarent et quoquo modo comprehensum ferrent. Etsi de successu indaginis puella parum promittebat: istud enim monstrum, si celeritatem spectes, igneum; si robur, ferreum esse.

Interim princeps, ne suavitate [17] colloquii fraudaretur profectio, curiose perquisivit quod nomen esset virgini, quae origo, quis ille iuvenis parricida, quo casu quove consilio in hunc extera locum tantumque discrimen venisset. "Nam Cretam quidem, ait, te indigenâ gloriari linguâ doces. Reliqua mirari quam divinare promptius est." Ergo illa hunc ad modum dicere ingreditur.

"Non hac primum die, vir caelestis, in has oras ventis veni. Olim hae mihi tacitae sedes placuerunt. Postquam enim Psychen (ita me regii parentes appellari voluere) natalis urbis taedium cepit, eo quod procorum examina, quibus circumfusa Penelopen reddebam, ut hostes aversarer, finitimas pri[18]mum solitudines silvasque patrias pro refugio capessere institui. Nam, ut suo quisque Genio impellitur, me a virorum congressibus tum natura revocabat, tum praegrandis infelicitatis accessio."

In hac mali mentione virgo tam aestuoso repente fletu substitit ut priores lacrimae, quas specus biberat, in contentione frigerent. Pro indigno habuit Theophrastus adversitatem praeteritam sic ut instantem ferri. Quamobrem, ut evelleret animo radices morbi: "Doleo sane, inquit, ô virgo, cum te tam valide turbari video. Nec leve credo incommodum quod e longinquo generosam mentem prosequitur. Si tamen durare eam possis ad exponendam sum[19]mam tragoediae, in rem tuam forsitan id feceris. Solari equidem miseros inter miserias didici."

Verum abnuit hoc puella dicens: "Si tuae voluntati sciret obsequi fortuna mea, perpendendum haberem an explicando in praesens asperrimo dolori sufficerem. Nunc et levamen non capit, et longum dictu est quod patior. Nec tu quidem velis interrumpi coeptorum seriem. Satis proinde habeo hoc loco dicere excidisse me bono, quo Iovis coniugem aequaverim. Quam ignominiam, maerore exaggeratam, consultissimum arbitrabar silvis abdere. Quid enim? Cum sororibus vitam traherem, quae me ambae ut mi[20]norem livido ac mordace fastu proculcabant? Quin, expulsa omni pietate, hostilem in me animum sumpserant. Altera maxime, Sarcis nomine dicta, procorum captiosam societatem palam induebat, aliumque super alium ingerebat mihi, eo nempe consilio ut aut fallax lenocinii pretium ferret, aut obstinatam me non nubere et pristinae cladis admonitam dolore conficeret."

Hic interfatus princeps: "Non miror, hercule, in cassum tibi ostentari taedas. Quem enim sustinet humus dignum forma tua, dignum amore? Sapientia nempe te prohibet cum impare iungi. Interim quod flos iuventae tuae vita caelibe carpitur, quod amoris nec [21] dulcedinem nec fructus nosti, deplorandum existimo. Natura certe nos finxit sociales, et, ut Graii loquimur, syndyasticos." At virgo, gemitum ab imo ducens: "Quoniam urges, inquit, non verebor tibi nudare secretam animi mei plagam. 5 Dignus enim certe meritusque es quîcum remoto, ut sic dixerim, velo, tamquam cum deo, agam. Neque ego infitior amoris nexibus teneri me, quoniam quidem non amare meâ sententiâ est exuere hominem. Viderint qui inimicitiis adeo ac bellis nomen quaerunt, qui Dirarum facibus accincti laeta Amoris sata populant. Magnanimi vulgo appellantur. Ego non humillima, ni fallor, [22] mente tam saevos ignes concipere horreo. Ad amandum factam me credens, in amoris castris subsideo, non ad arbitrium tamen hostium. 6 Dudum habeo quod diligam, quodque (ut superba sim) diligere non me pudeat. Debeo quod dicam; nihil eo venustius, nihil dulcius. Id me possidet totamque permeat; id, quacumque incedo, comitatur; id in solis etiam silvis ferarumque domibus non deserit. Ex eo pendet spiritus meus."

"Licetne scire," subiungit princeps, "deum illum domitoremque pectoris tui? Ardeo iamdudum cognoscendi desiderio."

"Plane," inquit aegra, "dicis id quod quaeris. Nulli enim mortalium, fatis ita sciscentibus, me addixi. Deus, [23] deus est, qui amores sibi meos vindicat. Noli quaerere quis deus aut qua temeritate caelum ambire, humi genita, sustineam. Adamet quod quisque probat. Meus amor ipse Amor est.

"Quod si quis ponit in arduo placere numini, errat longe nec Amoris sensum callet. Non horret fastu simplicissimus puer rure, ceu ferunt, natus, 7 nec magno vendit oscula sua. Non est aëreus, Tali8 instar, nisi cum homines offendit saxeos aut roboreos. His se asperum crabronem, aliis apem praebet nectare plenam. Scit mitescere, scit amantibus vicem reddere. Diligens artis suae, facile capitur. Odio quoque insequitur sagittas, quae non redeunt, quae [24] spoliant emittentem. Immo prior ipse eas fert, ipso calent, ipsius et sanguine purpurant. 9

"Quippe ne aegre faciat mortalibus, explorat pollice earum aciem et praetemptat vulnera quae daturus est. Ita cum sanguine miscetur nostro, ea tamen lege ut ipsius lege et habitu vivamus. Quod dum ego nescioqua mentis sinisteritate contempsi, in illam misera Charybdin decidi. Abscessit enim pridem, vulnere iniuriae meae laesus; redditaque sideribus siderea facie, non animo quidem, oculis tamen deest meis. Hoc quale sit, tu ipse aestima. Quid enim prodest quod dilecta sum? Dolentius iam fastidior. Venustus est? At mihi non aspectabilis. Dul[25]cis est? At amarum experior. Interim ego constans et dedita castitati et hanc ipsam eius iram laudans non omnem de reditu absentis spem decoxi. Amorem amo, fortasse non amantem, sed tamen qui amaverit. Hic ignis, donum eius, me consumat; hoc elogium feram mortua.

"Quocirca (ut tandem summa colligatur) ne procorum vi astutiaque gradu depellerer quem ceperam, neu labaret fidei meae testimonium, secedere in deserta et umbratili vita pallescere constitui. Nec mora, simulata Bacchi religione thyrsum ululans quassavi, solutam comam ventis tradidi, et pelle cincta evolavi in silvam. Gazas meas omnes ut impedimenta [26] fugae aut illecebram hostium, ipsos adeo amicos volens abdicavi. Tum demum ex opinione mea vivere orsa sum meque liberam sentire, procul turba atque strepitu, seclusis vitiis, quibus magnae civitates pereunt. Denique Labyrintho me emissam putavi. Excepere animum loca sine cultu quidem, pura tamen atque innocentia et ipso suavissima incultu. Cesserunt gradui molliores solito dumi; arriserunt saxa; invitarunt obvia garrulitate rivuli et muscosi fontes; salutarunt avium blandae argutiae. Ferae etiam, ne comitatus deesset, indole positâ me stipantes haud secus quam si Orphei lyra personarem, ad cavernam Soli ignotam deduxerunt. Omnibus [27] hic curis vacua, praeter unam, quae Amori serviebat, pristina huius Tempe me habere credidi, ipsamque hostium superbiam ex hac velut arce despexi.

"Sed ut nullus locus malitiae clausus vel remotus est, ibi quoque fortuna mea me invenit. Erat nobilis grassator, quem ceteris regionibus (puto) desolatis in eadem tesqua10 dies eadem promorat. Cosmi nomen sibi esse gloriabatur. Is ipse, quem tu mascula vi pulsum iuvenem credidisti. Et talem sane forma mentitur, nam et Dite largiente, cuius radice est ortus, a teneris id habet quod non mutat oris speciem, et animus meretricius quaesita arte formae servit. Quippe Sirenum quodam [28] ritu latrocinia agitat. Ceterum annorum serie vivacissimas cornices praeterit.

"Hic cum in ultima solitudine me legentem herbas, famis solatium, advertisset, immemor sui insuetumque per praecordia aestum sentiens, bona tandem fide vultum explicuit. Neque enim adeo induruerat crudele pectus ut amori transitum perimeret. Itaque non vestem, non zonam meam respexit, sed faciem, nec vitam meam appetivit, sed pariter cum sua conservandam duxit. Aggressus statim, blanda mihi nescioquae verba dicere, quibus Adonis Procrustae miscebatur, et genus et mendacem iuventutis suae purpuram, paratas nullo negotio opes, ac mi[29]nistros, vitam denique extollere nemini servientem, mihique primum supplicem. Imputare etiam quod in caput meum nihil moliretur. Quid multa? Thalamum meum diserte expetiit. Nec ingenio dissimiles aiebat convenire, cum uterque nemoribus delectentur et lucis. Exhorrui ego ad tam insolentem comitatem ac revolutam subito sortem meam, meque non rapinae ergo, sed ut integre mihi viverem, hoc secretum optavisse apertius quam pro tempore confirmavi.

"Cumulatus ille hac invidia, defensionem coeptavit artis suae: " 'Peccare, inquit, tibi existimor, rapto vivere assuetus. Ea re dissimilis ac dissociabilis invenior. Ego autem [30] non intellego quî magis quod exerceo damnare possis, quam venationem, mulieribus quoque generosis non fastiditam. Utrobique arma et sanguis et praeda. Multos adeo neque ignobiles populos, ut Aetolos, ut Acarnanes, ut Scythas, ut Rutulos, ut Mardos, haec antiquitus captura alit. Et qui verbis eam criminantur, bellis modo non aeternis excusant. Quis latronum tam cruentus umquam et avidus fuit ut aequaret illas caedes, illa spolia, incendia, damna, quae vel una dies per causam iuris gentium infert? Attamen ea perpetrantibus, non dicam matrimonia, sed nec stipendia et praemia desunt, caeloque tandem collocantur. Postremo si tanti refert, ego[31]met quoque magnis regibus milito. Quod hi neutiquam exposcerent, non operam meam et societatem pretio ambirent, si odissent vitae genus. Ut tamen cognoscas, rosa mea, quanti ponderis apud me sis, largior tibi quaestum meum. Satis opulentus fuero, te coniuge.'

"Pulchre iam memineram in cuius manus devenissem. Itaque verba dans Cyclopi, gratias egi fictas, quod mei causa vertere institutum vellet; animum haud silvestrem per hoc cerni; quod ad nuptias pertineat, obstare votum, cuius religione Liberi patris essem facta. Cum instaret nec ulla oratio mea reperiret fugam, meum in antrum, quod non longe esset, egregium sponsum invitavi. Lae[32]tissimus ille hac gratificatione et ardore cupidinis suae persuasus, pleno gradu viam corripit. Sed vix passus quinque aberamus antro, cum in caecum barathrum, quo recta incautum duxeram, mole sua deiectus est. Erat quippe fovea, quae naturae beneficio altissime humo insederat ut, abruptae fossae instar, aditum spelaei praemuniret. Utrimque propter latera montis angusta semita ferebat in antrum. Hanc ego scrobem, adiuvans naturae sollertiam, imposito iunco inductaque viridi fronde et ulva, diligenter texeram ut paene meos quoque visus falleret, ne quis videlicet sive hominum sive bestiarum debilem meam solitudinem impune ob[33]turbaret violaretve. Nec cedebat temere dies, quin aliquid hac arte praedae ante ipsum limen caperem. Eodem igitur dolo nefandi Cosmi iniuriam anteverti.

"Qui, tamquam carcere saeptus, ut nequicquam frendens exitum quaesivit, horribilibus diris atque minis cavum implet. Nec contentus verbis, summa vi iaculatus est fulmineam sicam, ut me in crepidine adstantem timidoque inhiantem risu, mercedis loco transverberaret. Tulissemque pestem, ni reducto celeriter corpore et in fugam averso, immanem belluam sibi reliquissem. Ipsam adeo noctem, Luna duce, trepido cursui insumpsi ne, si forte laqueis se expediret hostis ultionemque quaere[34]ret, facile me consequeretur. In extrema fere insula patet silva nutrita Iovi, densissimis horrida tenebris. Huius penetralia perplexo itinere ut subii, decidi fessa in molle gramen.

"Tum vero duplices in caelum manus sustuli, gratias agens deis qui me ab incesta manu prospero divortio absolverunt, interdumque mecum, quasi cum praesente captivo, fabulabar. " 'En superbe, quo redacta sunt consilia tua, cuius in caput atroces doli reciderunt? Habes iam denique dignam sedem; iaces in thalamo marito. Hunc pollue, ut libet; hîc sacrato pudore, hîc miserorum vitae et opibus insidias tende. Ita nimirum regulum agis.' [35]

"Rursus ex triumpho descendens in miserationem nec fas habens insultare capto: " 'Latronem, inquam, sed eundem hominem, periturum reliqui. O lubricas viventium vias atque sortes! Quid lucri est deos necessitudine attingere? Ditis progeniem hic se tulit. Quid convectae prosunt opes? Interclusus illis tabescit fame. Et quanto modestior aliis latro fuit? Qui quod erat ingenue profitebatur, cum multi eadem factitantes honestis sub nominibus decipiant. Non hic oppidis et templis faces subiecit, non pactorum tabulas promiscuo sanguine obliteravit, non perfidiam infulâ texit. Ignotos laesit, ideoque latro dictus est. Quid illi, qui amicos, qui pro[36]pinquos? Non me porro crudelitate sed amore est insecutus. Ille tamen praeter omnes alios poenas oppetit. Poterat, si non iacto pugione ipse se exarmasset, terram eo perfodere viamque sibi ad lucem aperire. Qui nunc adminicula sua repudians et vivus simul ac sepultus fatis commendatur.'

"In haec ferme pectus amens dissidebat. Illum autem bidui ieiunio siccum et clamoribus lassum, cum iam unguibus cuniculos temptaret, exemerunt requirentes socii, pessimo quidem fato meo. Non enim mitior his factus, more tigridis scilicet amissos catulos vestigantis, omnes valles atque montes sagace cursu fatigavit. Nec dubitavit urbes cum periculo adi[37]re et domorum angulos et eiurata templa excutere. Ad postremum Idaei montis altitudinem anhelo ascensu superans, ut ex illa tamquam specula motus meos observaret, omnem circum insulam curiosis oculis metitur. Hoc quoque frustra labore sumpto praeceps cadere in subiecta aspreta (adeo a femina delusum pudor et ira, amoris insaniae mixta, agitabat) semel iterumque destinavit.

"Unum recolligenti se consilium, haud meo numine, ostendebatur per mulierem quandam magam, ipsi non ignotam, ad latebras meas penetrare. Quae postquam sciscitanti in speculo magico regionem totam cum contermina urbe lucumque et antrum et me sub illo [38] demonstravit, haud tenuit se furiatus quin e vestigio ad perculsam rueret, non mollibus ut ante verbis, sed districtis minis efflagitans stuprum. Non caelum, non Iupiter iam esse videbatur mihi, adeo mentem irritis suspiriis tenuatam magnitudo sceleris confuderat. Nam aperte alterutrum periclitabar amittere, aut pudorem aut lucem. Etsi intra minas se tum furor continebat.

"Ingeniosa res est metus. Omni alio defecta praesidio, nam et telum in pridiana cerva fregeram, ad astutiam, feminarum arma, me recepi et simulatis verbis: " 'Si nocens, inquam, morerer (quia certum est necem quam infamiam pati malle), haberem quod horre[39]scerem. Nunc me omni metu victrix conscientia absolvit. Innoxia, et tua vere, morti occurro. A te, anime mi, perire opto. Nec aut pacti consortii fidem mutavi aut te, ut odio mei fingis, aliquo malo lacessivi. Tuam fidem, Cosme: ego te in insidias, quisquis est qui struxit, impuli? Quae pari errore propemodum ipsa labentem secuta sum; facile ut scires, animum peregrinantem tecum fuisse. Volui, Nymphas testor, volui auxiliares tibi manus ferre, et ut primum ex consternatione me collegi, ad rem muliebria consilia verti. Sed infandis minis tuis exterrita (nihil enim nisi caedes et sanguinem loquebare) et proturbata telo cessi. Ipse, libere ut di[40]cam, fugavisti auxilia tua. Quam proclive mihi fuit caput obnoxium lapidibus obruere aut referre, quam misisti, sicam? Peperci tamen et exilium pro vindicta arripui. Iudicent ergo superi an merita sim tam grave supplicium et num ego nocentior peream, an tu vivas.'

"Flexit barbariem suam his auditis praedo, seu delectavit eum subita stropha seu quia crediderat quod optabat tum pristino amore recalens. Sed labem forsan veritus ex opinione credulitatis: " 'Persuaderes, inquit, nisi hilariorem multo te vidissem captus quam nunc liber. Age, quid attinebat risu commendare exitium meum, si tantopere me ardebas? Nisi forte [41] liberationis meae spe accincta, gaudium praesumpsisti. Saxis tamen non oppressisti miserum, scilicet ut lenta fame inclusum destrueres aut ne eadem tibi tela regererem. Quo apparet, fingere te pro causa conclamata, et vanum imputare beneficium ultroque crimen in me avertere. Sed vide tamen: credam aut ignoscam, si feceris quod poposci.'

"Adversus haec, eâdem qua ingressa eram constantiâ pronuntiavi: " 'Nihil iniquius est prava callidorum interpretatione. Quicquid enim ipsorum bono movet animus, in deterius accipiunt. Parum tamen refert utro quod feci trahas, cum innocentiae meae conscia habeam sidera, tuque post [42] triduum amicam experturus Hymenaeo sis. Unum cogitabis perperam te circa risum meum oculorum argumento confidere, quos tam periculose fallere sensisti. Plus ego certe habui semper quod illacrimarem' (et lacrimabam hoc dicens) 'quam riderem.'

"Vix haec evolveram inter spem metumque aestuans ac tempus trahens, cum anum illam magam, de qua retuli, in ingressu specus aspicimus, salutantem coniuges et meritum latroni suum arroganti gratulatione exprobrantem. Tum in me, quam accenderat iratus pudor, figens oculos: " 'Nae, inquit, speculum nos haud fefellit, quod' (ipsius verba referre liceat) 'figuram huius Ledae reddidit, eoque [43] veni tum ut artis meae gauderem fide, tum ut faciem qua candidiorem non habet Creta propius mirarer. Nec me paenitet longioris itineris, si praesertim Cosmus pactam mercedem non gravabitur exsolvere.'

"Haec cum rugosum ridens effudisset seque solam mecum (latro enim interea nescioquid specu excesserat) animadvertisset: " 'Virgo, ait, tui ecastor me miseret. Atque ideo revera huius molestiam viae cepi ut tam divinam speciem famosissimi praedonis unguibus eriperem. Quapropter, si obsequium spondes, in tuto meis consiliis locabere.'

"Non repuli sane auxilium, quamvis huius Thessalae avaritiâ carmi[44]nibus proditam me agnoscerem. Nec dubium habebam mercedem quaeri, non salutem meam. Sed dissimulata mente utrisque manibus amplecti me significavi munus et praecipere gaudio missionem, bonis modo artibus procederet. Nec ingratam me putare iussi, et expedire ocius, si quid haberet.

"Ubi igitur sensa sua fere omnia in medium proposuit, repente Cosmus irruit cum exserto pugione, ferens vulnera ac mortes. Omnia quippe secreto inter nos colloquio acta sacrilegis auribus exceperat. Etenim spelunca, utraque nostrûm pariter ignorante, mirabili Oreadum ingenio sic erat structa ut per foramen, tubae simile, [45] cunctae assidentium voces effluerent atque ad aures quamlibet procul stantium cum horrore mearent. Ac primam anum adortus specu sauciam exturbavit. Tum eodem ferro praesens exitium indixit mihi, ni foedis eius desideriis actutum me dedissem. Mortem igitur oravi serio et expectavi, id est, peius quiddam morte pro pudicitia subire volui.

"Intercessit anicula, quae citatissimo revoluta cursu, magna locum vociferatione perterruit: adesse iam ultores deos; adventare ecce infestum exercitum. Simul his ad illos versa quos narrabat, subvenirent propere periclitantibus et latronem prehenderent invidiosissima quiritatione proclamavit. [46] Eadem quae paulo ante in latronem ultra aras officiosam se ostenderat! Adeo infideles sunt quae scelere et auro coiverunt amicitiae. Turbatus ergo vehementer Cosmus (ut erat audax idem pavidusque) latibulo prosiluit, et perspecta denuntiationis veritate tantique agminis occursu, in interiora silvae se subito proripuit.

"Negotiatores erant qui ex urbe Gortyna ad mare tendentes obscuraeque anfractibus silvae, quae praebebat transitum, errore per nugas impliciti huc deflexerant. His immixta non dubio caelitum studio enavi, quamquam primo visa cohorte tam insperata artes sagae suspectas habebam Stygiumque timebam exercitum. Et anus [47] quidem in litus usque prosecuta mox cum mercenariis, qui sarcinas oneraque detulerant, revertit. Ego autem usa temporis beneficio et securitati meae longius consulens, mercatoribus me non invitis adscripsi cum eisque tamquam in alium orbem vela feci.

"Omni tandem periculo me defunctam penitusque divisam arbitrabar. Immo stantem in litore amatorem et malignis oculis et truci maestitia insequentem prorsus liquido vexabam risu, nec non gestu ludibunda valedicebam. Suffragatur caeli commoditas et Austrorum fides, qua navigium dexterrime, tamquam si Neptuni manu impulsum fugeret, ad destinatam metam pervolavit. Laeti [48] igitur in terram emicuimus, et sociis Athenas usque penetrantibus, ego instituti memor in hac umbra nemorali consedi.

"Quaternas Lunas ex sententia compleveram, cum quintâ infelicitas mea quasi postliminio rediit. Namque Cosmus, oraculo Delphico pecunia corrupto (ita Plutus dominatur in omnia), asylum castitatis meae haud perplexo e carmine cognitum superbissimo impetu, quasi caelum expugnasset, irrupit. Fulminata hoc aspectu (quid enim minus vererer?) tantum non animam reliqui, et ad tyranni pedes effusa: " 'Parce, inquam, per supremum mundi regimen obsecro, parce pudori. Scio mortem me esse meritam nec deprecor.' Tantum poteram. [49]

"Ille contra pergens quo infrenus vocabat cupido, ut invictum animi mei robur vidit: " 'Mortem, inquit, quam petis feres. Nec eo secius deinceps inquinatum stupro nudatumque corpus in publicum proiiciam. Vide ergo utrum satius sit uni in occulto cum pretio vitae, an palam omnibus extinctam prostare.'

"Tum vero capta et triumphata mihi visa sum. Diis hominibusque surdis aut remotis, omnem videlicet auxilii spem posui. O flagitium semiferi inauditum! Et iam, proiecto spiculo Cydonio, 11 vim parabat. Ilicet in mentem mihi venit usibus meis accommodare quod hostis iaciens abdicasset. Non diu igitur cunctata, ultimum praesidium, ut a supe[50]ris ostensum, audace manu occupo, totum utique latronem iratissimo transactura vulnere nisi hîc quoque fors animum destituisset. Ille enim Circeis artibus munitus et, quacumque ferires, Indico monili rigidior, nullam corpore chalybis iniuriam ac ne vestigium quidem accipiebat. Fluxit sponte manu telum inutile et fractum&emdash;atque utinam per hoc infelix pectus abiisset! Quo enim nunc me verterem? Quo tandem telo pudicitiae causam agerem? Amoris alas demens exoptavi mihi, sed ille etiam longe a custodia mei blandos oculos removerat.

"In his angustiis constricta moriebar et impendentem iam praesentiebam sicam, cum tu mihi [51] commodum, heros acerrime, tamquam deus e machina, affulsisti. Ex quibus, quam me egregie promeritus sis, ipse aestimaveris. Ego tantis e fluctibus emersa, utrum minores deinceps aerumnas an maiores etiam passura vivam, deûm notio est."

Tali Psyches oratione Theophrasto cum benevolentia erga ipsam, tum in latronem odium mire increvit, nec maledictis caruit detestatio, praemisitque confestim in urbem qui moneret Polemarchum dispertita militari manu pessimo latronum insidias acceleraret, ne paucitatem iuvenum, quos ipse insequi iusserat, artibus suis eluderet. Doluit de cetero relictum esse in antro iacu[52]lum, pignus sceleris, et miratus fortunam puellae, hoc magis credidit quod olim sensit unicuique bonorum, unicuique etiam reipublicae additum esse malum quasi Genium, virtutis cotem.

Ad mulierem exin versus: "Dedisti, inquit, virago, magnum patientiae documentum, etiam cum pati abnuisti. Proinde si satis novi Actaeorum poetarum ingenia, loquentur saecula virtutem tuam. Sed mentem, quaeso, ad spem melioris in posterum fortunae erige, et silvam cum ferali specu ex animo iam hinc dele. Athenae ecce in conspectu sunt, ubi non arbitrio tyrannorum, sed aequis legibus vivitur, nec aegre tutantur pudorem qui volunt. Etiam apud [53] nos Amori tuo arae calent." Per eiusmodi sermonum vices, Sole iam mediam caeli secante lineam, Athenas ingressi sunt.





1 Multa de venationis apparatu ex V. Aen. 4.129ff.



2 optimae plagae sunt Cumanae/Cumaeae; Pl. H.N. 19.10-11



3 Tigris nomen erat navis Etruscae, quae Aeneae auxilio advolabat (V. Aen. 10.166), ut Theophrastus equo Tigride vectus Psychae auxilio advolat. Multas similitudines eiusdem generis explicat Jos. IJsewijn in opere "Vergilio quomodo..." supra in praefatione descripta, e quibus paucas modo in annotationibus posui.



4 Psyche sicut Maenades vivit, quae nebride vestiuntur. Cp. huius operis p. 25 et p. 58 et St. Theb. 2.664, Sil. It. 3.394.



5 plaglam ed. pri.



6 cp. "vixi puellis nuper idoneus; et militavi non sine gloria" Hor. C. 3.26.1



7 cp. "ipse Amor...rure natus dicitur." Per. Ven. 77 et Tibullus 2.1.67-8. Ut



8 Gigas Cretensis; Apol. Argo. 4.1638



9 "purpurant" senso passivo Per. Ven. 17. Multa extraxit Praschius ex Pervigilio Veneris, quod opus edidit typisque imprimendum curavit anno 1666.



10 i.e. in iisdem locis remotioribus. tesqua = loca agrestia



11 V. Ecl. 10.59-60 "Cydonia cornu / Spicula" eodem sensu



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License