Johannes Ludovicus Praschius
Psyche Cretica

Liber secundus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber secundus

Principi, Atticae elegantiae comitatisque servantissimo, id unum curae fuit ut novam hospitam omni officii genere expleret. Et quia norat flammam qua coquebatur virgo prudentius excitari quam sopiri, et deum illum non alio placari igno quam suo, varia perquisivit dulcis morbi alimenta. Itaque dum instruitur prolixe cena, cui familiarium primos volebat interesse (id quoque datum honori Psyches), manum [54] assidentis decore prensavit et ducere rogatam coepit, ostensurus horti sui veneres.

Quem ut primo pede libavit aegra, alacer membris vigor cum admiratione venit; immo stupuerunt iniecti oculi. Nihil enim vulgare, nihil iners copiosissimis deliciis inerat, et tamen miro invento diversam omnia reddebant speciem. Gratias Horis adiutas hanc sibi sedem condidisse caeli satietate putares. Culti parietes picturâ, non expresso tamen et absoluto artificio, peritorum oculos rapiebant. Ab ingressu bina porrigebantur ambulacra, 12 connexis per artem frontibus, quorum alterum densissima obsaeptum viriditate umbram faciebat aestuantibus; alterum la[55]xius et laetius vestitum auream admittebat lucem. Discernebantur etiam appellationibus veteris ac novi, iungebantque implexu latera. Utrimque ostiola inserta ducebant vel in florum vel in arborum locum. Anni tempora hîc indistincta, nam et veris initia pomis et ultima autumni flore exuberant et iisdem laeti sunt hiberni menses. Brumae namque vim ignorant haec Tempe. Quo minus mirum est, quod creditur e viretis Elysiis huc migrasse omnia. Sub ingressu novi ambulacri fons se offert e marmore Pario, Cupidine gemmeo insignis, viva ludens aquula. Cupidinem in delphine frenato sedentem ita fecerat artifex ut saliente circa gemmam [56] aquâ ipse etiam motari tremulo splendore videretur.

De industria huc traxit virginem princeps aspecturam quo gauderet. Ceterum aliud verbis simulans, ut placeret manus sculptoris iterata sciscitatione quaesivit. At illa surda iam et muta conspecto puero tam suaviter erubuit simulque lacrimas demisit ut rosam diceres rore solutam. 13 Non perfunctorie quippe agebant partes suas amor ac laetitia. Postquam adoravit mente sanctissimum sibi numen, hausit cupida aquam et manus perluens: "Aut haec aut nulla, ait, lympha crimen piabit."

Mirum in modum ea scaena delectatus heros non temperavit sibi quin genis purpura suffusis sim[57]plice ioco alluderet. "Credideram, inquit, frigus hîc captari; nunc autem locum video omnibus thermis calidiorem. Nam simul accessisti, virgo, quasi officinam Vulcani intrasses, ita genis incanduisti. I nunc, deum tibi praesentem vel pronum nega, cuius donum hausisti manu, cuius vim toto ore prodidisti." Subrisit illa verecunde et: "Utinam, inquit, semper genis duret hic rubor. Simplex enim est ac plane virgineus et officii testis. Hoc me fucari purpurisso decet. Equidem fateor ut oculos conieci in fontem, arridere mihi per undas puer, et has praebere, tamquam monumentum liquidi ac sinceri amoris sui, visus est. Quam voluptatem tibi debeo. Tu me specta[58]culo huic admovisti. Neque adeo hic fons exstinguit, sed incendit ignem quo caleo quique in pectore meo aeternum illi excubabit."

Dum ita loquitur non sua satis, in salutationem eius Clearista, uxor principis, accurrit, receptisque mutuae benevolentiae signis, puellam abducit in gynaeceum. Ibi praeparatum hospitale donum, vestem carbaseam, ipsius (ut aiebant) Minervae telam ornatumque ex auro et margaritis, laetanti pariter ac miranti explicat, traditque famulas, quae Evantis habitu spoliatam usque ad invidiam dearum comerent. Ac sane exprimi non potest quantum ab hoc cultu decus gratiosissimae Psyches formae accesserit, nam et regia purpura, [59] Amoris (ut mox dicam) munere, ardebat. Ex illo tempore Nympham appellare nemo dubitavit, totamque statim percrebuit domum hanc Amoris sponsam esse.

Deerant sollicitae verba queis gratam se probaret hospiti, ad modum pretii donorum, e quibus ostrum maxime totius Persidis opulentiae praeferebat. "Quidni, inquit Theophrastus, laudas donum, non meum, sed Amoris tui?" "Quî Amoris?" ait turbata Cressa. "Quoniam, pergit ille, paucos ante dies, cum forte starem in limine hortuli, celeribus plantis ad me venit pusio, praetendens purpuram quam habes. Et obiter: " 'Cape sodes, inquit, depo[60]situm, quod perferre iam non vacat, optimaque fide asserva. Cum venerit puella missa, ferino horrens tegmine, huic reddes.' Quis hic fuerit mellitus puer, tute tecum exige. Ego certe ubi primum te ferâ indutam conspicatus sum, regressus in memoriam depositi tibi ex lege destinavi."

Cum haec miraretur Psyche et ipso purpurae intuitu accenderetur magis in amorem: "Mihi quoque, subiecit Theophrastus, prodigio similis res visa est. Sed agnovi ex discessu deum, quia non dimotis alterne pedibus, mortalium ritu, ambulabat." Plura hinc de diis colloqui mutuo ardebant, sed accedens ad aurem Theophrasti verna, horam cenae custodire monuit. [61]

Iamque epulum erat initum delectis notabile convivis. Quorum in numero poeta, haud deterrimae notae, non ob id solum accubuerat ut iocis versibusque convivium exhilararet, verum etiam ut decus virginis exciperet consecraretque memoriam. Postquam ergo princeps variis sermonibus reginae sapientiam lacessivit aut supplevit, ut non tam epulari corpora quam animi viderentur, ludum hospitae suggesturus monstrare vatem ut ducem et magistrum sapientiae, eiusque opera laudando percensere adortus est&emdash;gnarus quippe poetarum aures nullo libentius epigrammate fricari. Ille suspirio praemisso: "O felices operum, exclamat, quos [62] aurea ista tulerunt tempora, quibus sordidum non fuit vatem appellari, quibus et poetae et poetarum iudices heroes erant. Tunc et ibant vere et haustibus placebant mellis flumina, quae hodie ut non desunt plane, ita satietate evilescunt. Non equidem labores mei priscis se conferunt aut ambiunt coronam; infra suum tamen pretium poni se indignantur. Idem certe fatum cultos aeque ac rudes numeros iactat. Ars ipsa, qua nihil sanctius, nihil grandius aut amoenius, habet odium. Quamvis enim a Theophrastis, hoc est a paucissimis, probentur Musae, poscantur carmina aureoque donentur plectro, omnes tamen alii has deli[63]cias nauseant. Quotusquisque est in litteratis etiam, qui non dico pendat carmen, sed vel legat vel intellegat? Quis artem, quis laborem docti operis perscrutatur? Etiam cum placuit quod lectum est, non perennis gemmae, sed caduci floris pondus habet, et qui laudant maxime, sic fere laudant ut obtrectari satius sit.

"Quamobrem, fateor, mei me paenitet, suamque Apollini reddere lyram cogito. Prius tamen experiar si emendare saeculi vitium erudito dolo queam. Opus meditor, pedestre quidem, audax tamen ingenii et, si numerum excipias, poetico simillimum, detractis scilicet quae horrorem inferunt Musarum osoribus et ob[64]iectâ novae formae gratiâ. 14 Id si qui legent inescati (spero autem lecturos multos atque devoraturos) eâdem operâ sentient quam iniquo hactenus odio a poetis se averterint, nec committent amplius ut dulces Heliconis fructus sine usu putrescant. Sin adeo Boeoti fuerint ut ne sentiant quidem, inscientes hoc ipso se arguent quod legent et amabunt poetica, ludibriumque in se vertent. Ita vobis iugulabo Centauros; ita dabo."

Insecutus haec poetae verba communis omnium risus, et Theophrastus: "Sapis, mehercules, par veteribus. Quorum aevo debebaris, nisi nostrum quoque ornandum fuisset. Et tu quidem [65] saeculo illustrando sufficis. Ut tamen et alii (quod optas et optare pium est) lumen conferant, quam primum cogitata efficias iubeo. Ac ne gratis hausisse animi tui secreta dicar, meam vicissim mentem aperiam et dolum, quem tendis, dolo instruam.

"Nec vero aegre tuleris si culpa vestra dixero evenire quod poesis non servat dignitatem suam, idque propter argumentum in quod descendere solet. Divinam quidem iactatis, sed frustra. Nihil enim praeter evanida ac mortalia in carminibus legimus. Non aurea ibi mala sublimibus ramis pendent, sed humilia fraga satiant. Ecquod poema non habet aut lascivos sales aut furorem Bacchi [66] aut inania denique fabularum? E diverso qui sanctiore illa aetate viguerunt, ut Linus, ut Orpheus, ut Musaeus, hymnis in deorum laudes modulandis aureos intendebant nervos. Nihil apud ipsos levitati, nihil perituris amoribus loci, quibus nostrum saeculum evertitur. Quare et illustres eorum animae, vobismet testibus, pratis inerrant Elysiis. Vos contra vereor ne lugentes illas et informes sedes, quibus Procrin et Didonem et Eriphylen15 damnavistis, flebilibus elegis impletum eatis.

"Scio quid velis obloqui. Nullos argumenta sacra lectores adducunt, aversis a religione plerorumque animis. Esto. Quid tum? [67] Pauci legent illa sed iidem optimi. Idne doles quod non inquinantur carmina tua profano attactu? Praeterea deorum laudes diis curae: hi legunt, hi magno aestimant, utcumque etiam ornata, nec referre gratiam omittunt. Nescio an per aures tuas ierit quod fama vulgat: Simonidem Ceum, notissimae lyrae poetam, certi spe pretii inductum esse ut victorem pugilem carmine coronaret. In dulces ergo silvas, Musarum templa, atque in se paululum recessisse, et felicissimo sudore effudisse versus quibus Castoris quoque et Pollucis laudi excursione vel necessaria vel decora, certe poetica sanctaque, indulserit. Mercedi mox solutae partes defuisse duas, quas [68] a numinibus, quae laudavisset poeta, expectare iusserit emptor et carmine indignus et victoria. Neque enim puduisse avarum tam profani salis. Et profecto deos cum remunerandae pietati, tum iniuriae vindicandae invigilasse. Nam cum eadem illa victoria epulo insigniretur, cui et deceptor intererat et deceptus, medio in luxu evocatum a Tyndaridis poetam surrexisse. Et vix egresso, camarae ruina ceteros omnes velut uno communi tumulo sic opertos et confusos iacuisse ut dignosci non possent eruti. Poetam vita donatum sublimemque gloriâ abiisse.

"Nec mirum adeo caelestes non dedignari carmina, loquelam suam. Num enim alia lege ipsos [69] inter se fabulari credis? Mihi equidem dubium non est quicquid in caelo dicatur poema esse, ne sola oracula fundi poetarum lingua putes &emdash; nisi vero perfectissimum orandi genus hominibus concedimus, negamus superis. Vides quantopere lyras deceat divina pandere? Quia tamen eiusmodi carmina profano vulgo non magis sapiunt quam soluto stomacho robustior esca, hanc intendas, licebit, fallaciam. Nominibus priscis immutatis, res expones eo habitu qui maxime oculis blanditur. Suavem credant narrari fabulam fictisque veri imaginibus salubriter decepti, pulchritudini assuescant divinorum operum humanorumque officiorum. Reso[70]lutis mox paulatim ambagibus et cognito errore, se deceptos gaudeant. Sic pueros medicina melle imbuta circumscribit. Amarum enim est quicquid utile, sed amaritiem arte deponit. Conversa temporum ratione et a pristinae simplicitatis Genio devia, philosophandi quoque ratio mutari postulat, sicut vestis non omnibus temporibus eadem convenit. Nec opus fuerit in tali argumento cohaerere cuncta et adamussim respondere. Congruere pleraque satis est. Nisi quid tu aliter sentis."

Egit grates extemporali versu poeta de consilio non proletario, seque et doctiorem ab Archontis epulo et sanctiorem discedere et praecepti tenacem fore affirma[71]vit. Psyche autem hoc colloquium, quasi deorum fuisset, placido arripuit silentio. Ingenti vero sanguinis motu efferbuit, cum deducta mensa priore exponi cerneret tragemata regio apparata luxu, quibus omnibus una erat impressa Amoris effigies. In medio rerum phiala stabat argentea nec levis ponderis, Amorem aureum sustinens, ita positum ut arcum intenderet ori virginis. Ex hoc tamquam fonte non lympha sed merum purpureum quinque saliens venis erumpebat. 16 Tum nympha, principem intuens: "Itane? Amoris, sicut Iovis, plena hîc sunt omnia?" Subrisit ille et: "Si non fastidio est, inquit, haustus hinc vitales pete; ne sanguinem [72] perdat fidus amans, qui totus esse tuus vult." Simulque partem ingeniosissimae dapis obtulit cupienti.

"Quidni, ait Psyche, ad has novi generis lautitias, quae vim ambrosiam spirant, me arcessis, cum inusitatis laboribus exhaustam scias. Ibo equidem, quo aperta blandissimi numinis largitas vocat; excipiam ore purpuram, quam suis ipse iaculis excivit et totam deo me proluam. Tu eiusdem qua invitas humanitatis memor vitio mihi non dederis, si dulcedine evicta in ebrietatem declinaverit laetitia. Prosit mihi ad veniam sexus infirmitas." Haec dicentis verba tantus commendabat decor, tam mollis gratia, ut Sirenes illae, quae orbes caeli custodiunt, [73] suaves confundere sonos viderentur. 17

Princeps, qui et ipse attulerat os favis plenum, quo latiorem aperiret disserendi campum, fecit quaestionem edique a singulis in orbem iussit, quid rerum cuique maxime placeret aut quid umquam deamasset. "Nam Psyche quid elegerit audivimus, inquit. Par est igitur a ceteris quoque non dissimulari cui homini vel deo potestatem in se fecerint. Iucundissima, uti reor, hinc emerget casuum varietas." Omnes itaque convivae gravida concusserunt pectora. Et alii quidem parcius pressiusque more Attico officium suum exsecuti sunt, quorum verba non traduntur. Ilpander18 autem (id poetae [74] nomen) laxis habenis in amorum suorum historiam excurrit.

"Sedecim, inquit, expleveram annos cum de sententia patris in Ioniam me tuli, praeclaro Musico daturus operam, Leandro comite. Haud equidem mandatis patriis continebatur, ut puellis etiam vacaremus; 19 vacavimus tamen, ex more perditae iuventutis, quae Veneri et Baccho operari libertatem urbanitatemque appellat. Annum proinde cum essemus Ephesi morati, Leander quidem in Aureliae, virginis Italae, amorem incidit. Hanc munusculis, hanc castis basiis propitiavit, huic approbavit fides suas. Ego autem domi Musis meis cecini.

"Quid non vitatur pravo con[75]sortio? Erat nobis condiscipulus Xenocrates, cui mos ad oenopolam quendam frequenter divertere. Natas hic tollebat duas et praeterea neptem ex sorore. Natarum una, minor aetate, Xenocratem roseis genis fascinaverat. Gratificaturus itaque parenti virginis, quem oenopolam diximus, quo promptius is inveniret lucrum, compotores nos adduxit, haud ignavos sane. Paucis enim diebus cadi20 exanimes defecerunt et materiam praebuere lessûs. 21 Vino interseri ludum placuerat. Una ergo puellarum, ceteris doctior (ut scias ne hoc quidem loco defuisse Castalides), praeibat nobis lepidum versiculum, quem unusquisque nostrûm sua vice repetiit. [76] Alium dehinc versum pari modo cum priore reddendum memorabat, et mox tertium addebat et quartum et deinceps alios, donec totum carmen cumulata exprimeret recitatio. Sicut iactu lapidis in stagno, unus primo exiguus orbis, plures inde ampliores efficiuntur ad novissimum usque qui ceteros omnes colligit. Simil fere ingenio Famam donamus poetae et pictores, cum inscriptione: CRESCIT EUNDO. 22 Itaque necesse erat ingravescere subinde memoriae onus et interdum excidere. Quotiens igitur memoria quis defecisset aut haesisset verbo, ponebat pignus, quod reluere poenâ lex iubebat.

"Mihi itaque pro supplico impe[77]ratum ut osculum pangerem Nysae, nepti patris familiae ex sorore, Naida referenti caerulo habitu. Peregi mandata fideli studio et oscula innumera haud reluctanti dedi. Ex illo misera sibi non constitit; non escam attigit, non potionem, ac ne somni quidem gustum cepit. Ignaris omnibus quae causa mali et nequicquam medicos tundentibus, ultimo fassa est dilectissimae aequalium mei se desiderio languere. Avunculus, ut hoc scivit, plagis expellere temptavit morbum, utque immaturus et pervicax amor absentiâ dissolveretur, alio flentem relegavit. Ego cognito quid esset actum miseratione inflammari, quod exularet meâ causâ, votisque et ge[78]mitu expetii absentem, quam praesentem neglexeram. Verum quid facerem? Multa impediebant, sumptuum maxime inopia, quo minus ad remotam currerem. Et adire epistolis volentem custos Charonte inexorabilior reiecit.

"Excidit igitur Nysa paulatim animo, novisque amoribus locum fecit. Sed frustravit levem animum levis fortuna. Iam Athenis et Alcithoë et Polycaste et Leandri soror, quam omnium sermones et ipse Leander mihi despondebant, aliis nupserant, cum Euthymiam mei cupidine flagrare, me furtivis cursibus, me oculis sectari nuntiatur. Dubius animi quid agerem, superbas moras eo usque traxi, dum alius, Thebanus [79] patriâ, praedam abstulit. Thebas itaque profectus ne inultum facinus esset, Thebanam captavi argento formosam. Sed non passi sunt Thebani tam opulentam civem avehi. Eodem fato Mileti fui. Precibus enim ambii mulierculam, solâ divitiarum famâ mihi notam, cumque aditum non haberet, nisi per commendaticias Archippi patrui litteras, cui cum patre meo graves inimicitiae fuerant. Tales et petii et obtinui, sed frigidissime perscriptas. Derisus ergo unde veneram abii. Ultro ego Cydippen virginem et Alcippen viduam, me Andromache contempsit.

"Pasithea relinquebatur infelici, quae ut iugaretur mecum carmine exorata est. Sed hanc adeo mei [80] diligentem fuisse ut quotidie mihi caput mulceret sandalio, vel Hyperboreis notum. Exigua tum temporis (fatebor enim) caelestium mihi cura, nec eorum consilio sed voluptatis ductu ad iugale foedus accessi. Illis habenda gratia quod resipiscendi spatium dederunt mihi. Impio namque damnato errore, Musarum illi, quae Uranie23 dicitur, toto pectore me dedi. Hanc reginam, hanc dominam vocavi. Hinc origo mihi melioris vitae et sapientiae. Nec abnuit sane sponsum; immo turbidissimis rebus animum mihi suum auxilio probavit. Ceterum quia hanc mortali face domum ducere illicitum, sui loco ipsa mihi coniugem finxit. Nam interea Pasithea, fes[81]sa magis me tundendo quam ego vapulando, nodum maritalem fugâ solverat. Simulacro itaque marmoreo, quod a Praxitele perfectum carmine laudaveram, et animam indidit Uranie et mores meos. Cum hac socia Philista, uti nostis, beatos etiamnum annos exigo."

Noctem fere consumpserat festiva poetae narratio. Solvit ergo princeps convivium, et deducere virginem ad thalamum lychno praeeunte parat. Illa vero et comitem deprecata et locum, hortum sibi concedi pro cubili flagitavit: liberiori sese aëri nemoribusque insuevisse; vidisse etiam in horto casam myrteam24 amoenissimi operis; sineret hac pro thala[82]mo marmoreo, gramine pro aureo lecto uti. Exoratus mitissimus princeps annuit. Obseratis igitur foribus ut in teneram herbam Psyche procubuit, somnum quidem opertis oculis invitavit, sed maior deus, sopori inimicus, pectoris amplitudinem insederat. Hic curis gravem, quotiens dormitaret, sagitta pungens innoxia excitavit. Erecta igitur in cubitum, revolvere animo coepit quicquid proxima die vel viderat vel audierat, et in omnibus quo conceptam flammam pasceret quaesivit. Imprimisque renovans memoriam stellati redimitique cervi, qui tam strenuum procuraverat periturae auxilium: "Quid si, inquit, Genius meus hic fuisset? Intellegis [83] peccatum tuum, Psyche? Iniuriam fecisti deis, accusatis totiens de tui neglectu. Tibi Iupiter nempe adfuit in luco suo. Tibi et Delia Theophrastum nocte monens profuit. Tune invictum Cosmum valuisses vincere, sine diis fuisset?

"Quis ille porro est qui excitat divos, qui conciliat tibi? Nonne Amor, deûm optimus, quem tu oculos a te dicis amovisse? Is est qui varios te casus experiri iubet, non ut opprimat, sed ut magis subinde attollat. En, quam felicem in locum per immites illas Syrtes ducta es? Aude igitur aliquando tandem sapere, et ex eo, quod mitescere hunc deum malis hominum nosti, spem divini reditûs immobilem concipe. Interim, si for[84]tuna reflaverit ac redierit ad consuetudinem suam, obdura, perfer, laeta periculis occurre. Intuere certissimum amoris pignus, sacram purpuram. Hac involvere, in hac proeliare, cum hac tuum sanguinem, si opus sit, confunde. Semper ama et quem ames cogita." Haec effata, mille oscula imposuit murici.

Tenebras iam submoverat Aurorae iubar, cum intentis in Amorem fontanum oculis, studiosa contemplatione virgo inhaesit. "Ecce, inquit, meum ver. 25 Ut spirat! Ut floret! Ut ridet! O vultum! O lumina, stellas extinguentia! O genas, malis rubentibus similes, quas ipsius pinxit ardor! O labella, quae perenni nectaris flumine ri[85]gantur! O caesariem, Colophonio26 praevalentem auro! O pectus, intacta nive candidius! O alarum velocissimarum purpuram! O arcum praepotentem! O pharetram auream, quae me laesit!" Sensit, postquam haec locuta est, mente potius quam oculis talem se vidisse Amorem. Amor enim, quem aspectabat, gemmeus erat et unicolor. Sed, quemadmodum morbus regius visum vitiat, ut flavere existimet omnia, utque femina illa, quam noveram, rubicundis aegra oculis, sanguine oblitum putavit hominem, qui nive ex casu candebat; sic amoris violentia eam virgineis oculis obiecit figuram quam animo impresserat. Obiurgavit ergo pudens suam demen[86]tiam, non aliter quam si deliquisset coram arbitris. Mox id ipsum reprehendens quod se reprehenderit: "Quid autem peccavi?" inquit, et quasi iucundum vidisset somnium, doluit non conspicari se quod conspicatam autumaverat. Ingentique absentis desiderio exaestuans, nunc suspiria et basia iactavit in caelum, nunc in Amoris signum retulit oculos. Quandoque, ut aliud ex alio amantes cogitant, magnitudinem expendit operis quod movebat, et horrore nonnihil recessit. Rursus audacior facta, magnis argumentis horrorem submovit, et quotiens labare videbatur, occulta quadam vi a conflictu, ut Antaeus a terra, firmior surrexit. [87]

Omne forsan tempus inter talia fluxisset, nisi princeps salutationis officio perfunctaturus intrasset ianuam. Is, ut in Amoris imagine defixam advertit: "Video, inquit, causam quae hunc tibi thalamum conciliavit. Age vero, ecquid commode quievisti cum Amore tuo?" "Ita sane, respondit nympha, ut numquam suavius." Ridentes haec reciprocaverant. Ad seria deinde flectens heros: "Non officiam quo minus huius figurae contemplationi insenescas. Si tamen iuvat ceteras quoque effigies, quas in parietum spatiis artificis cura delineavit, oculis percurrere, adest interpres." Annuente superciliis virgine et speculandi gratiâ procedente: "Hoc, inquit, [88] Chaos est, ex quo sidera terrasque et pelagi campos divina vis haud secus quam gallina ovis incubans exclusit. Hîc Prometheus ex rudi limo speciosum corpus fingit et igne caelesti animat. Illic Gigantum ferox turba, montibus montes ingerens ut caeli cardines revellat iratum in se fulmen provocat. Hac parte Pyrrha cum marito gentem hominum, ultricibus undis pervastatam, lapidum iactu reficit. Iphigeniam porro vides, ut ad aram Dianae impavida expectet mortem. Quis autem ille, qui ex arbore diductis brachiis ad ramos deligatus pendet?" Expalluit virgo, prodeunte in conspectum hac effigie, lacrimisque furtim profusis aestuantes [89] papillas strinxit. Amoris enim os et pharetram et lugentes circum campos pictura referebat.

Nec fefellit ea res intentionem principis, sed acrius urgere eam nolens: "E gemma, ait, hic descriptus est. Quem ut in Erebo nunc cernis, ita mox in nubibus volantem et spargentem rosas aut in Iovis paterno gremio cum columba ludentem aspicies. Sed habeo quod abs te petam, si valeam impetrare. Dic mihi, ô virgo. Quae te procella in amorem numinis eumque tam acrem rapuit? Non ego detrectabo poetarum fidem qui de heroûm temporibus eiusmodi coniunctiones deûm hominumque prodidêre. Nostris certe moribus vix id fieri non negabis, [90] nisi quod Ilpander, ut audiisti, Musae nobilissimae amorem iactat. Neque ego te ab incepto revoco, quo emendas quicquid in amore vel Pasiphaë vel Phaedra aut Ciris, Cretae tuae prodigia, deliquerunt. Primordia et occasionem belli facinoris scire aveo." Suscipit nympha, et ordine quod petitum erat pandit.

"Spatiabar sola in hortulo, patriis laribus subiecto, et vanis florum gaudiis inhiabam, cum repente commotus aër leni murmure insonuit. Nec mora, Zephyrus alatus me invadit molliterque levat et crispantibus tumidam vestem auris trans mare vehit. Inhorrui primo, cum recedere domum, terram, et pendere [91] me supra fluctuans aequor cernerem. Et clamore et lacrimis animi refragantis metum exserui. Oraculi mox memor, coepi respirare. Etenim, cum me Alce regi Curetum Agatharcho peperisset, captus forma, de fortuna mea Apollinem Milesium consuluit, qui divinum mihi coniugium et plus quam regias opes, sed extra orbem nostrum, magnifico carmine promisit. Haec tum animo volutantem et expectantem sollicite promissi fidem, Zephyrus in ignotae insulae prato quodam florentissimo deposuit.

"Templum ibi, sive regia, vetusto marmore ad nullam exquisiti cultus speciem surrexerat. Intus autem (procul enim inspicere da[92]batur per laxatas fores) auro radiantur cuncta, interlucentibus gemmis. Quoque magis crederes deorum hanc habitationem esse, nemo quisquam oculis offerebatur. Ardebam sane domum ingredi et propius spectare tantae sortis opulentiam, sed superandum erat flumen, praealtum visu, ceterum quovis electro purius, totamque insulam recto findens alveo. Audacia cum armaret votum meum, credidi me placido amni, precata superos ut fortunarent liquidum iter meque in adversa ripa sospitem ac puram sisterent. Quod factum.

"Aedificio ut successi, luce repentina prope caecitas oculis offusa est. Ductae ex auro trabes; incrustatus testudine picturas gem[93]meas ferente omnis paries; marmor vulgo calcabatur. Iam fenestrae, excisae crystallo, nullam accipiebant noctem. Et, quo nihil mirabilius, praeparata magnifice cena omni illecebra invitabat. Aures insuper mulcebat digna Musis symphonia, nec apparebat tamen unde excideret. Plane attonita steti, ac interdum verane viderem an delusa somnio fingerem exquirere mecum coepi. Affixis mensae oculis, postquam diu inter cupidinem ac metum haesi, attrectavi tandem dapes, ne deorum beneficia respuere viderer, et rubro nectaris succo ad fastidium usque repleta sum. Denique et aurea sponda, quam roseis turgentem stratis Sarrana purpura obtege[94]bat, soporem expectavit meum.

"Adorato igitur numine, cuius tam felicibus donis uterer, somnum petii lassa gaudiis. Media amplius exacta nocte, cum vera obtingere somnia solent, considere mihi videor in herboso solo, quod dum intentius considero, turget ecce caespes in nescioquid Veneris flori simile, brevique mora interposita, puellus27 enascitur, haud dubie sideribus pulchrior. Illum quidem venusta mulier, blando vagientem desiderio, cunis excepit aut gremio fotum uberibus appressit. Ego autem somno evoluta quid vidissem plane non intellexi. Postera nocte idem puer, paulo iam grandior et alatus, per apricum campum ludere et, cum pastores veni[95]entes cerneret, insidere buxo visus est. Illi, aviculam rati, ex insidiis ceperunt miserum, utque agnoverunt: " 'Morere, dixerunt, nequissime puer, qui viris etiam timeri vis.' Suboluit tum mihi de Amore, loci praeside. Tertiâ vice augustior et qualis superis videri solet, arcum in aethere lunavit, meque stridente sagitta fixit inter ubera. Ceterum sic parata erat sagitta ut cuspidem utrimque praeferens, ambiguo usu libraretur, et cum in corpore stabat, exstaret tamen minax cuspis. Tum vero me intravit calor et ignota pectus incendia stupuit.

"Nec iam dubium habebam Cupidinem esse in cuius regno viverem. Nondum tamen quo [96] res eventura esset liquido cognoscebam, sed variis iactabar cogitationibus, cum ad me columba pervolat candidissima litteras ore ferens, quarum hoc fuit argumentum:

Eros Psychae:

Ex quo te laesi, meum suavium, nihil magis curae habui quam satisfactionem. Quae non deerit si me accipere tuumque credere volueris. Haud exiguum sane est quod offero. Ac ne forte arcu venientem pertimescas, et ipsum tibi dono et quicquid spoliorum peperit. Non sic ad te venturus sum ut Iupiter ad Semelen venit. Vide ergo quid conducat rationibus tuis, et vale.

Encausto scripti erant codicilli, duplicique obsignati gemma. Quos ego milies exosculata, iterum iterumque [97] legi, perque omnes affectus errantem mutavi animum. Adeo difficile est deum capere. Tum honore imposito rubentibus aris, amicum veneror numen, ut quam primum sponsionis exhibere fidem velit.

"Somno ergo suadente, ut discessi cubitum, applicat se lateri meo sponsus. Sed nec tenebrae conspectum eius dabant, et ipse paulo post cum tenebris abibat. Idem proximâ, idem aliis ex ordine fit noctibus. Numquam aspicere contingit sponsum. Accipio oscula, patior amplexum, bibo gratam vocem, sentio ambrosium odorem, tracto parvulas ac tenellas manus, omne amoris genus fruor quantum potest illibato pudore. Oculis tantum nihil au[98]fero. Ipse thalamus, quo magis frauder optatissima voluptate, insolito nigrescit horrore: negant lucem suam gemmae; invidet splendorem aurum; nec umquam venit amans nisi cum nubibus.

"Mirabar consilii rationem et aegrescere animo incipiebam. Quid enim minus convenit amori felici quam carere mutuo aspectu? Ausa itaque sum, dato tempore, desiderium meum in divinas aures effundere. Permulsit mihi genas et anno exacto fore quod ego cupiam, nec defuturum fidei meae tam grande praemium ostendit. Alia item multa iecit, quibus et fatorum arcana evolveret et maerorem solaretur meum. Inter quae repente animum mihi [99] tam sincera, tam dulcis, tam caelestis denique invasit voluptas ut enarrationi verba deficiant. Plane inundari nectaris quodam torrente visa sum. Tunc homines diique arridere mihi. Tunc animam inter Phalaridis tormenta ponere haud recusassem.

"At ut nulla durat diu terrena felicitas! Deliciae, quibus loco tam superbo circumfluebam, ipsa assuetudine hebescebant ac perdebant paene voluptatem. Difficulter regebam luxuriantem prosperis animum, succurrebatque (quod est indignissimum) a cunctis hominibus desertam me vivere, si hoc esset vivere. Quam ob causam a nocturno petii amico sororis congressum mihi permitteret. [100] Diu restitit votis meis, non ignarus ille venturi; ultimo tamen cessit. Venit germana Cacodocia (nam haec petita, haec coniunctior mihi Sarce erat) Aquilonis remigio. Nec quicquam prius scitatur quam quali serviam marito. Ego ipsum quidem non aspici; ceterum multa excipi dei vestigia, totamque felicitatis meae seriem doceo, ex qua intellegatur Amori me decretam. Postremo nihil deesse praeter sodalitium.

"Irrisit illa simplicem et: " 'Nisi credi mavis, inquit, te informi monstro accumbere, viri condicionem diligenter explora. Deos esse plurimarum quidem gentium vulgavit opinio. Sed fuere semper qui altius erectâ mente vul[101]gari superstitioni reclamarent. Quodque alii ad deos referunt, hi callidius aut aequis certe rationum momentis a natura et corpusculis illis individuis ducunt. Simulacris volantibus debentur multa quae vulgus imputat diis; non pauca etiam ad fabulas redundant. Quod ad Amorem quidem attinet, inanis poetarum lusus est. Age, si deus est, qui thure coli postulat, qui iugali diligi amore, qua de causa non aspicitur? Quid ita tenebras et avia quaerit? Fraudem parat aut latebram deformitati, qui obscuro noctis utitur. Videris ergo cui nupseris.'

"Adhuc nihil me mutaverat tam horribilis declamatio. Immo totam impietatem retundi valide [102] credebam si experientiam pro diis testem facerem. " 'Non me movet, inquam, quod tu, proiectissimae audaciae mulier, de deorum numine sentis. Ego deos esse quotidianis experimentis, quorum aliqua prorsus singularia habeo, credo. Omnisque vitae meae ratio, hac sapientia nixa, perbelle sibi constat. Quae de exordio universi, de actis deûm, mundique forma ac legibus, et conscientiae iudicio philosophorum sanctissimi consignaverunt, nonne plenâ veritatis luce ac prudentiae fructu se approbant? Equidem melius aliquanto cum rebus humanis ageretur, si horum valerent placita. Iam deos malos esse, qui clades inferant mortalibus dolisque [103] saeviant, quis neget? Rem publicam non attigerit oportet, hoc qui non concesserit. Immo se ipsos non excutiunt satis qui monstrari sibi malos Genios postulant. Si vero hos admittimus, nonne alios contra admittemus et amplectemur bonos, quibus mundi stat tutela? Amoris tamen haud agnoscis numen, quem ego solum prope deum dixerim. At enim oculis non vidi. Videbo, si dictum expectavero tempus. Interim haberi quod non videam plus satis est.'

"Animadvertens soror hac via nihil profici, aliam instat: " 'Non descendam, ait, in scholasticam litem. Habeat deos suos orbis. Tu quid habeas, et atrumne an candi[104]dum, omnino incertum est. Quare cum obdormiverit maritus, lampada furtim, si quid sapis, et pugionem cape; his armata, torum (Quid enim fraudis habet exploratio?) suspenso gradu pete. Si Amorem videris, qui deorum omnium formosissimus traditur, pro superi, quantis amor et laetitia tua incrementis se efferent! Sin autem, quod nolim, horribile portentum se aperiat, tollendum esse ferro vides.'

"His verbis dolisque omnis mihi constantia excidit, nec dubium fuit recte explorari. Accessi igitur avidissima cum ferro et igne, et ancipite animo et stertentis corpus curiosius inspexi. Sicut is quem fulmen afflat repente consternatur, sic inhabilem me stu[105]penda dei pulchritudo perculit. Nec minus territa maiestate toto corpore cohorrui, simul candens oleum effudit tremula manus, et dominum subito flagrantibus guttis excitavit. Qui planctu miserabili dolorem efferens cum me, cum arma, cum flagitium cerneret, non pari quidem vindictâ saeviit, sed arcu pharetraque sonante indutus verbo citius avolavit. Nec deinde oculis meis redditus est. Quem non in culpam demens vocavi? Quem non locum eiulatibus et lacrimis implevi? Meum corpus tota lampade perfusum diceres. Sorori maxime iratos semper deos imprecata sum. De cetero nec hominem esse nec spirare me putavi, tantis orba deli[106]ciis. Neque ferens loci aspectum, cui Amor non inesset, ope Favonii imploratâ et peragrato terrarum orbe nec invento tamen ocello meo, in solum patrium me retuli."





12 Ambulacra significant Testamenta: densissima obsaeptum viriditate est Vetus Testamentum; alterum lucidius est Novum Testamentum.



13 Rosa in Pervigilium Ven. 21-23.



14 Cp. verba Nicopompi in Barclaii Argenide II.14.5



15 cp. V. Aen. 6.445



16 Phiala haud dissimilis in Mart. 8.51, sed quinque venae e quibus lympha erumpebat significant quinque vulnera Christi.



17 Secundum Plat. R.P. 617b-c, in sphaera quaque totius mundi circumfertur Siren, voce sua canens. Omnes Sirenes per omnes sphaeras distributae harmonian (ut dicitur) mundi faciunt.



18 Ilpander quodammodo est Praschius ipse, ut videmus e nomine. I-L-P Ioannes Ludovicus Praschius significat, et Graeco sermone "-ander" est "vir".



19 id est, pater haudquaquam mandavit ut puellis delectaremur



20 vasa quibus vinum conditur



21 lessus i.e. lamentationis, maestitiae. Nomen "lessus" quod rarissime apud antiquos legitur Praschius quartae declinationi tribuisse videtur, ut me monet Terentius Tunberg.



22 V. Aen. 4.175



23 Musa quondam astronomiae, Musa Christiana apud scriptores saeculi septimi decimi, auctore Sallustio Du Bartas scriptore Francogallico. Cp. in litteris anglicis versus operis Iohannis Miltoni quod nuncupatur Paradise Lost 7.1-12.



24 Per. Ven. 44



25 cp. "Quando ver venit meum?" Per. Ven. 89.



26 "resina Colophonio praeter ceteras fulva" Pl. H.N. 14.123. Caesaries Amoris est fulvissima.



27 puellus Apul. 7.21.5



«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License