Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[0] ERASMUS ROTERODAMUS AMICO CUIDAM AULICO S – D -.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[0] ERASMUS ROTERODAMUS AMICO CUIDAM AULICO SD -.

 

Efflagitasti non mediocri studio, frater in domino dilectissime, ut tibi compendiariam quandam uiuendi rationem praescriberem, qua instructus posses ad mentem Christo dignam peruenire. Ais enim te iampridem aulicae uitae pertaesum hoc tecum agitare, quo pacto queas Aegyptum una cum suis et uitiis et deliciis effugere ac Mose duce ad uirtutum iter feliciter accingi. Quo mihi carior es, hoc impensius gratulor tuo tam salutari proposito, quod spero uel citra nostram operam fortunabit prouehetque ipse, qui dignatus est excitare. Ego tamen nimisquam libens parui uel homini tam amico uel tam pia postulanti. Tu modo annitere, ne uel ipse nostrum officium sine causa uideare flagitasse uel ego sine fructu tuae morem gessisse uoluntati. Immo uotis communibus benignum illum Iesu spiritum imploremus, ut et mihi scribenti suggerat salutaria et tibi ea reddat efficacia.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License