Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[9,5] Contra ambitionem.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9,5] Contra ambitionem.

 

Si quando incantamentis suis tentabit animum tuum ambitio, his remediis eum praemunies: Statim iuxta ea, quae superius tradidimus, hoc mordicus teneto solum eum honorera esse, qui a uera uirtute proficiscitur, quem ipsum tamen oportet interdum fugitare, quemadmodum et sermone et exemplo nos docuit Christus Iesus. Unicum autem honorera et homini Christiano expetendum esse non ab hominibus, sed a deo collaudari. Etenim quem ille commendat, ut inquit apostolus, is demum probatus est. Honor autem si ab homine defertur ob rem inhonestam utique a turpibus, non honor iste, sed ingens est probrum. Si ob mediam, puta formam, uires, opes, genus, ne tum quidem honor recte dicetur. Nemo enim promeretur honorem ea re, qua non meretur laudari. Si ob honestam, honos quidem erit, at non appetet qui promeretur, ipsa nimirum uirtute et conscientia recti contentus. Vide igitur, quam deridiculi sint honores isti, quorum cupiditate tantopere uulgus aestuat. Primum enim, a quibus tandem dantur? Nempe ab iis, quibus nullum discrimen honesti atque inhonesti.

Ob quae? Plerumque ob media, nonnunquam ob turpia. Cui? Indigno. Quisquis igitur honorem exhibet, aut metu facit, et uicissim est metuendus, aut ut prosis, et ridet te, aut quia miratur res nihili nulloque honore dignas, et miserandus est, aut quia te iudicat his rebus ornatum, quibus honos debeatur. Quod si falso opinatur, cura, ut fias id, quod ille te putat esse. Sin uere, omnem honorem tuum in eum refer, cui debes et illa, quibus honos tribuitur.

Tam non conuenit tibi arrogare honorem, quam non debes tibi arrogare uirtutem. Alioqui, quid amentius quam tui pretium de homuncionum opinione metiri? Quibus in manu est, simul atque collubuit, hoc ipsum honoris quod largiuntur rursus auferre ac te modo honestatum dehonestare. Proinde nihil stultius quam talibus honoribus uel gestire, cum contingunt, uel ringi, cum auferuntur. Quos ueros non esse uel hoc intelliges argumento, quod sunt cum pessimis et sceleratissimis communes. Immo nullis fere contingunt copiosius quam iis, qui surit ueris honoribus

indignissimi. Cogita, quam beata tranquillitas modestae priuataeque et ab omni superbiae strepitu semotae uitae.

Contra quam spinosa, quam plena curarum, periculorum, dolorum uita potentium. Quam difficile secundis in rebus non obliuisci sui; quam arduum in lubrico stantem non cadere; quam capitalis ex alto ruina. Omnem honorem summo cum onere coniunctum esse. Quam seuerum supremi iudicis in eos futurum sit, qui hic sese in honoribus usurpandis ceteris anteposuerunt. Etenim qui sese demiserit, ei ut pusillo succurret misericordia. Qui uero sese uti spectatum erigit, is sibi ipsi gratiae subsidium intercludit. Christi capitis exemplum semper animo inhaereat tuo. Quid illo secundum saeculum ignobilius, despectius, inhonoratius? Quam fugit honores etiam oblatos, qui quouis honore maior erat. Quam derisit asello sedens. Quam damnauit palla tectus et spinis coronatus. Quam non gloriosam mortem eligit. Sed quem mundus contempsit, hunc glorificauit pater. Tua gloria sit in cruce Christi, in qua et salus est tua. Quorsum tibi humani honores, si te reiciat despiciatque deus, exsecrentur angeli?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License