IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[9,7] Aduersus iram et uindictae cupiditatem. | «» |
[9,7] Aduersus iram et uindictae cupiditatem.
Cum te uehemens animi dolor ad ultionem exstimulat, memineris nihil esse minus iram, quam quod falso imitatur, puta fortitudinem. Nihil enim aeque muliebre, nihil tam imbecillis proiectique animi quam uindicta laetari. Animosus uideri studes, quod inultam iniuriam non pateris, at isthoc demum pacto prodis puerilitatem tuam, qui (quod est uiri proprium) animo temperare non queas.
Quanto fortius, quanto generosius alienam stultitiam contemnere quam imitari. At nocuit, ferox est, insultat. Quo turpior est, hoc magis caue, ne fias illi similis. Quae malum uesania est, ut alienam improbitatem ulciscaris, te fieri improbiorem? Si contempseris contumeliam, intelligent omnes indigno factam. Sin commoueare, iam inferentis causam feceris meliorem. Deinde illud reputa, quod res est, si quod est acceptum incommodum, id neutiquam tolli uindicta, sed propagari. Quis enim denique finis fuerit mutuarum iniuriarum, si suum quisque dolorem perrexerit uindicta retaliare? Crescunt utrinque inimici, incrudescit dolor, qui quo inueteratior est, hoc nimirum insanabilior.
At lenitate tolerantiaque sanatur nonnunquam etiam is,
qui fecit iniuriam, et ad se reuersus ex inimico fit certissimus amicus. Per ultionem uero malum ipsum, quod a te cupis depellere, id in te reciprocatur non sine malo faenore. Erit et illud non inefficax irae remedium, si iuxta superiorem rerum partitionem consideres hominem homini non posse nocere, si nolit, nisi in his, quae sunt extraria bona nec ad ipsum hominem magnopere pertinent. Nam uers animi bona solus deus potest eripere, quod non solet nisi ingratis, solus potest largiri, quod non consueuit immitibus et ferocibus. Nemo igitur Christianus laeditur nisi a semetipso; nulli nocet iniuria nisi suo auctori. Adiuuant et haec tametsi leuiora, ne dolori mentis obsequare, si commode collectis rhetorum circumstantiis pariter et tuum incommodum extenues et alienam eleues iniuriam his ferme modis: laesit, sed facile resarcietur; tum puer est, rerum imperitus, adolescens, mulier est, alieno fecit instinctu, imprudens, probe potus, aequum est ignoscere. At contra: grauiter quidem laesit, sed pater est, frater, praeceptor, amicus, uxor. Par est hoc doloris illius uel caritati uel auctoritati condonare. Aut paria faciens iniuriam cum alias illius in te beneficiis compensabis uel cum tuis in illum offensis exaequabis. Hic quidem laesit, sed alias quam saepe profuit. Illiberalis est animi benefactorum obliuisci, iniuriolae meminisse. Nunc me offendit, sed quoties a me offensus. Ignoscam illi, ut mihi meo exemplo ignoscat et ipse delinquenti. Porro multo praesentius remedium fuerit, si in peccato hominis in te cogites, quae, quanta, quoties
tu peccaris in deum, quam multis nominibus illi sis obnoxius.
Quantum remiseris debitori fratri, tantum tibi condonabit deus. Hanc dissoluendi aeris alieni rationem nos docuit creditor ipse. Non recusabit legem, quam ipse statuit. Tu ut a culpis exsoluaris, Romam cursitas, nauigas ad diuum lacobum, emis condonationes amplissimas. Equidem non damno quod facis, sed ut omnia facias, nulla tamen commodior ratio, qua post offensam reconcilieris deo, quam si tu offensus reconciliere fratri. Condona leuem culpam proximo (leue enim est, quicquid homo peccat in hominem), ut tibi tot milia culparum condonet Christus. ,,At durum est", inquis, "animam excandescentem comprimere."
Non tibi succurrit, quanto duriora pro te tulerit Christus? Quid eras, cum pro te impenderet animam pretiosam? Nonne inimicus? Qua lenitate cotidie te tolerat ueteres iterantem noxias? Postremo qua mansuetudine ille pertulit probra, uincula, uerbera, denique mortem probrosissimam? Quid te iactas de capite, si non curas esse in corpore? Non eris membrum Christi, nisi sequaris uestigia Christi. Sed indignus est, cui ignoscatur. Itane tu dignus eras, cui ignosceret deus? In teipso uis experiri misericordiam, et in fratrem uis exercere seueram iustitiam? Magnum est, si peccator ignoscas peccatori, cum Christus pro crucifixoribus suis orauerit patrem? Arduum est non referire fratrem, quem iuberis et amare? Durum est non remetiri maleficium, pro quo nisi beneficium rettuleris, non hoc eris in conseruum tuum, quod fuit Christus in seruum suum. Postremo si indignus hic, cui beneficium pro maleficio rependatur, at tu dignus qui facias, dignus Christus
pro quo fit. "Sed ueterem ferendo iniuriam inuito nouam, repetet iniuriam, si hanc abstulerit impune." Si citra culpam potes uitare, uita; si mederi, medere; si resarcire, resarci; si sanare furentem, sana. Sin minus, pereat ille solus potius quam tecum. Istum, qui se damnum dedisse putat, commiseratione, non poena dignum puta. Vis cum laude irasci? Irascere uitio, non homini. Sed quo natura propensior es ad hoc uitii, tanto diligentius temet multo ante praemunito semelque hoc decretum penitus animo insculpas tuo, ne quid unquam uel dicas uel facias iratus, nihil tibi credideris commoto. Suspectum habeto, quicquid impetus ille animi dictauerit, etiam si sit honestum.
Memineris inter phreneticum et ira bacchantem nihilo plus interesse quam inter breuem et perpetuam insaniam. Succurrat, quam multa per iram uel dixeris uel feceris paenitenda, quae iam frustra mutata cupias. Proinde cum tibi bilis efferuescit, si te non potes ilico totum ab ira uindicare, saltem eatenus resipisce, ut te memineris sanum non esse. Hoc meminisse sanitatis pars est nonnulla. Sic tecum cogita: Nunc quidem ita sum affectus, at paulo post multo alia mente fuero. Cur ego interim dicam in amicum iratus, quod postea placatus mutare non queam? Cur nunc faciam insanus, quod mihi redditus magnopere doleam? Cur non hoc potius a me impetret ratio, cur non impetret pietas, denique cur non impetret Christus, quod tempus ipsum paulo post impetrabit? Nemini (opinor) tantum atrae bilis addidit natura, quin saltem hactenus sibi possis imperare.
Optimum auteur fuerit sic instituto, ratione, assuetudine durare animum, ut omnino non commoueare. Perfectum erit, si uitio tantum indignatus pro contumelia reponas officium caritatis, postremum et humanae temperantiae, ne te totum animo permittas. Prorsum non irasci deo simillimum est eoque pulcherrimum. Malum in bono uincere est perfectam Christi Iesu caritatem aemulari. Iram premere frenoque coercere hominis est cordati. Indulgere bili ne hominis quidem est, sed plane ferarum, idque immitium. Quod si iuuat cognoscere, quam uehementer sit indecorum homini ab ira superari, fac sanus cum es, uultum irati contemplere aut ipse iratus speculum adeas. Cura sic flammantes ardent oculi, pallent genae, distorquetur os, spumant labia, tremunt membra, fremit uox, non constant sibi gestus, quis te existimet hominem esse?
Vides, amice suauissime, quam immensum pateat aequor de reliquis uitiis consimili modo disserendi. Sed nos medio in cursu uela colligemus, id quod reliquum est tuae sollertiae relicturi. Neque enim propositi nostri erat et sane quam infinitum fuerit ita ut coepimus singula uitiorum genera singulis quasi de clamationibus dissuadere atque ad his oppositas uirtutes adhortari. Tantum uolui, quod tibi satis fore credebam, rationem et artem quandam nouae militiae commonstrare, qua te posses aduersus pristinae uitae repullulantia mala communire. Itaque quod nos in uno atque altero exempli causa fecimus, id teipsum oportebit facere cura in singulis tum potissimum in his, ad quae cognoueris te siue naturae siue consuetudinis uitio peculiariter instigari. Aduersus haec certa quaedam decreta in albo mentis nostrae dsscribenda sunt atque ea, ne desuetudine obsolescant, subinde renouanda. Veluti contra malum obtrectationis, turpiloquii, inuidentiae, gastrimargiae et id genus reliqua. Hi soli sunt hostes militum Christianorum, in quorum assultum oratione, sententiis sapientum, dogmatibus diuinae scripturae, exemplis piorum hominum et maxime Christi multo ante est praemuniendus animus.
Haec omnia tametsi non dubitem quin affatim tibi suppeditatura sit sacra lectio, tamen fraterna caritas nos est adhortata, ut saltem hac extemporali scriptiuncula pro mea uirili sanctum tuum propositum promouerem adiuuaremque.
Id quod eo feci maturius, quod nonnihil metuerem, ne in superstitiosum istud religiosorum genus incideres, qui partim quaestui seruientes suo, partim ingenti zelo, sed non secundum scientiam circumeunt mare et aridam, et sicubi nacti fuerint hominem a uitiis ad meliorem uitam iam resipiscentem, eum ilico improbissimis hortamentis, minaciis, blanditiis in monachatum conantur detrudere, perinde quasi extra cucullum Christianismus non sit.
Deinde ubi scrupulis meris et inextricabilibus spinis pectus illius expleuerint, ad humanas quasdam traditiunculas astringunt planeque in Iudaismum quendam praecipitant miserum ac trepidare docent, non amare. Monachatus non est pietas, sed uitae genus, pro suo cuique corporis ingeniique habitu uel utile uel inutile. Ad quod equidem ut te non adhortor, ita ne dehortor quidem. Hoc modo commoneo, ut pietatem neque in cibo neque in cultu neque in ulla re uisibili constituas, sed in iis, quae tradidimus.
In quibuscunque uero deprehenderis ueram imaginera Christi, cura iis te copula. Porro ubi desunt homines, quorum conuictus te reddat meliorem, abducito te quantum potes ab humano consortio et prophetas sanctos, Christum, apostolos in colloquium ascisce. In primis autem Paulum tibi facito familiarem. Hic tibi semper habendus in sinu, nocturna uersandus manu, uersandus diurna, postremo et ad uerbum ediscendus. In quem nos iampridem enarrationem magno studio molimur. Audax quidam facinus, sed tamen diuino auxilio freti sedulo dabimus operam, ne post Origenem, Ambrosium, Augustinum, ne post tot recentiores interpretes hunc laborem omnino uel sine causa uel sine fructu suscepisse uideamur. Atque ut intelligant calumniatores quidam, qui summam existimant religionem nihil bonarum litterarum scire, quod politiorem ueterum litteraturam per adolescentiam sumus amplexi, quod utriusque linguae, Graecae pariter ac Latinae, mediocrem cognitionem non sine multis uigiliis nobis peperimus, non ad famam inanem aut puerilem animi uoluptatem spectasse nos, sed multo ante fuisse praemeditatos, ut dominicum templum, quod nonnulli inscitia barbarieque sua nimis dehonestarunt, exoticis opibus pro uiribus exornaremus, quibus et generosa ingenia possent ad diuinarum scripturarum amorem inflammari. Sed hac tanta re pauculos dies intermissa hunc laborem tua causa assumpsimus, ut tibi ueluti digito uiam, quae compendio ducit ad Christum, indicaremus. Precor auteur Iesum istius, uti spero, propositi parentem, ut salubribus tuis coeptis benignus aspirare dignetur, immo ut suum in te mutando munus augeat perficiatque, quo cito grandescas in
eo et occurras in uirum perfectum. In eodem bene uale, frater et amice semper quidem animo dilecte meo, at nunc multo quam antehac tum carior tum iucundior.
Apud diui Audomari, anno a Christo nato supra millesimum quingentesimo primo.
«» |