Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[1] Vigilandum esse in uita.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1] Vigilandum esse in uita.

 

Principio etiam atque etiam memineris oportet nil aliud esse uitam mortalium nisi perpetuam quandam militiam teste lob, milite longe tum exercitatissimo tum inuictissimo, nimisque falli uulgus hominum, quorum animos mundus hic praestigiator blandissimis ludibriis tenet occupatos, qui, perinde ac si iam debellatum sit, intempestiuas agunt ferias neque prorsus aliter quam in certissima pace mirum quanta uiuant securitate quamque otiosi in utramque dormiant aurem, cum sine fine tot ferratis uitiorum copiis

oppugnemur, tot captemur artibus, tot appetamur insidiis.

Ecce tibi superne in tuum exitium peruigiles excubant nequissimi daemones, mille dolis, mille nocendi artibus in nos armati, qui mentes nostras telis igniferis letalique tinctis ueneno moliuntur e sublimi configere, quibus quidem neque Herculi neque Cephalo fuit ullum iaculum certius, nisi impenetrabili fidei scuto excipiantur. Tum rursus a dextra laeuaque, a fronte pariter atque a tergo mundus hic nos oppugnat, qui iuxta Ioannis uocem totus in uitiis est constitutus eoque Christo tum infestus, tum etiam inuisus. Neque uero simplex oppugnandi ratio.

Interim enim rebus aduersis uelut aperto Marte saeuiens animi moenia graui quatit ariete, interim ingentibus quidem, sed uanissimis promissis ad proditionem sollicite, interim actis oblique cuniculis inexspectatus adrepit, ut inter oscitantes ac securos opprime. Postremo inferne quoque lubricus ille anguis, primus pacis nostrae proditor, nunc in uirenti gramine concolor abditus, nunc in cauernis illis suis delitescens, centenis contortus uoluminibus non desinit mulieris nostrae semel corruptae calcaneis insidiari.

Mulierem autem carnalem hominis partem intellige. Haec est enim Eua nostra, per quam uersutissimus serpens ad mortiferas uoluptates menteur nostram illectat. Porro autem quasi partira sit sic undique tantum hostium imminere, intus denique in ipsis animi penetralibus hostem ferimus plusquam familiarem, plusquam domesticum, quo ut nihil interius, ita nihil potest esse periculosius. Hic hic est uetus ille et terrenus Adam, consuetudine plusquam ciuis,

studio plusquam hostis, quem neque arcere uallo licet, neque castris exigere fas est. Hic nobis centenis est obseruandus oculis, ne forte dei praesidium aperiat daemonibus.

 

Ergo cum tam formidabili tamque difficili bello distringamur omnes, cumque nobis res sit cura hostibus tam multis, tam in nostram perniciem iuratis atque deuotis, tam

uigilantibus, tam armatis, tam perfidis, tam exercitatis, nos male sani contra non arma capimus, non excubias agimus, non omnia suspecta habemus, sed perinde ut in rebus bene pacatis supini , cessamus, uoluptamur atque cuticulam (ut aiunt) curamus otiosi. Neque omnino secus quam si uita nostra Graeca sit compotatio, non bellum, ita pro castris et pellibus in cubilibus uolutamur, pro duris armis rosis et Adonidis deliciis redimimur, pro militaribus studiis luxu et otio indulgemus, pro Martiis telis citharam imbellem tractamus. Quasi uero non ista pax bellum sit omnium taeterrimum. Etenim qui cura uitiis pacem iniit, cura deo in baptismate percussum foedus uiolauit. Et tu uesane clamas: pax, pax, cura deum habeas inimicum, qui solus et pax est et pacis auctor.

Clareque reclamat ipse per os prophetae: Non est, inquiens, pax impiis. Neque enim prorsus alia est cura illo pacis conditio, nisi, dura in hoc praesidio corporis militamus, odio capitali summaque ui cura uitiis belligeremur. Alioqui si cura iis nobis conueniet, eum, qui solus potest amicus beare, inimicus perdere, bis hostem sumus habituri, simul quod ab illis stamus, cura quibus solis nihil conuertit deo (quid enim conueniat luci cura tenebris?), simul quod ingratissimi pactam illi fidem non praestamus et sanctissimis caerimoniis ictum foedus nefarie soluimus. An nescis, o Christiane miles, iam tum, cum uiuifici lauacri mysteriis initiabaris, nomen dedisse te duci Christo, cui bis uitam debebas, pariter et donatam et restitutam, cui plusquam teipsum debebas? Non succurrit te uerbis conceptis in tam benigni imperatoris iurasse sententiam, eius sacramentis ueluti donariis auctoratum tuumque ipsius diris deuouisse caput, si minus pacto stares? Quorsum attinebat crucis characterem imprimi fronti tuae, nisi ut, quoad uiueres, sub illius signis militares? Quorsum pertinebat sacro illius perungi ceromate, nisi ut cum uitiis aeternum luctamen ingredereris? Quantus pudor, quanta paene publica humani generis exsecratio, cum a duce principe deficit homo.

Tu cur ludibrio habes Christum ducem tuum neque metu illius coercitus, cum sit deus, neque amore prohibitus, cum tua causa sit homo? Cuius etiam uocabulum prae te ferens admoneri debebas, quid illi promiseris. Cur ad hostem, unde te semel pretio sanguinis sui redemit, perfidus desciscis? Cur bis transfuga in hostilibus castris meres? Qua fronte audes contra tuum regem signa infesta tollere, qui pro te uitam impendit? Nam qui pro illo non stat, ut dixit ipse, contra illum stat, et qui cum illo non colligit, dispergit.

 

Meres autem non solum foedo titulo sed etiam infelicissimo stipendio. Vis audire stipendium tuum tu, quisquis mundo militas? En tibi Paulus, Christianae militiae signifer, respondet: Stipendium, inquiens, peccati mors. Quis uel speciosam militiam suscipiat, si mors proposita sit

corporis? Tu uero tam foedam toleras animae mortem mercedis loco reportaturus? In bellis istis insanis, quae cum hominibus homines uel ferina rabie uel certe misera necessitate gerunt, nonne uides, si quando militum animos uel praedae promissae magnitudo uel formidata uictoris crudelitas uel opprobratae pudor ignauiae uel laudum denique cupido stimulauit, quam alacribus studiis quicquid est laboris exhauriant, quam uilem habeant uitam, quanto ardore certatim in hostem aduersum rapiantur? Et quantula, quaeso te, merces miseris tanto discrimine tantoque studio petitur? Nempe ut ab homunculo imperatore collaudati militari fremitu castrensique atque incondita cantiuncula celebrentur, ut corolla graminea aut quernis frondibus cingantur, ut peculii plusculum domum referant. Nos contra neque pudore neque praemio accendimur, cum eundem habeamus nostri certaminis spectatorem, quem habituri sumus et remuneratorem. Quae uero uictori praemia proposuit noster agonothetes? Profecto non tripodas aut mulos, qualia apud Homerum Achilles, apud Maronem Aeneas, sed quae neque oculus uidit, neque auris audiuit, neque in cor hominis ascenderunt, et haec quidem interim ueluti laborum solacia impertit adhuc dimicantibus.

Quid deinde? Felicem immortalitatem. Sed in ludicris illis certaminibus, in quibus potissima praemii pars gloria est, et uicti sua munera sortiuntur. Nobis summo atque ancipiti periculo res geritur, neque de laude, sed de capite certatur. Et ut summa merces proposita gnauiter operam nauanti, ita summa decreta poena desertori. Caelum promittitur strenue pugnanti, et non incalescit generosae

mentis uiuida uirtus tam felicis praemii spe? Praesertim promissi auctore illo, qui tam fallere non potest quam non esse nequit. Geruntur omnia sub oculis cuncta contuentis dei, habemus uniuersum caeli coetum nostri conflictus spectatorem, et non uel pudore accendimur? Collaudabit ille uirtutem nostram, a quo probari suprema felicitas est.

Quin hanc gloriam uel uitae dispendio petimus? Ignauum pectus est, quod nullis praemiis excitatur, at solent et ignauissimi malorum metu expergefieri. At illic quidem hostis, ut sit uiolentissimus, in fortunas atque in corpus saeuit. Quid autem amplius in Hectorem potuit crudelissimus uictor Achilles? At hic saeuitur in immortalem tui partem. Neque cadauer tuum circum sepulcrum trahitur, sed corpus pariter atque anima ad inferos demergitur. Illic extrema calamitas, ut animam a corpore uictor gladius auferat, hic ipsi animae sua uita eripitur, deus. Naturae est interire corpus, quod etiamsi nullus occidat, tamen non emori non potest. At animam mori infelicitatis extremae est.

Corpusculi uulnera quanta cautela depellimus, quanta sollicitudine medemur, et animae uulnera negligimus? Corporis interitum immane quantum horremus, propterea quod oculis uideatur corporeis. Animam uero morientem, quoniam nemo uidet, pauci credunt, paucissimi formidant, cura sit haec mors illa morte tanto atrocior, quanto corpore praestat anima, quanto animae deus.

 

Vis tibi coniecturas quasdam commonstrem, quibus animae deprehendas uel morbum uel interitum? Male concoquit stomachus, cibum non continet, corporis morbum intelligis. Non tam panis cibus est corporis quam animae cibus uerbum dei. Id si tibi amarum est, si nauseam sapit, quid adhuc dubitas, quin animae tuae palatum

morbo sit infectum? Si non continet, si non concoctum in uiscera traicit, euidens habes argumentum ualetudinariam esse animam. Cura genua labant et membra uix aegra trahuntur, corpus male habere cognoscis, et non colligis animi morbum, cum ad omnia pietatis officia languet nauseatque, cum ne leui quidem contumeliae ferendae robur suppetit, cum paululo pecuniolae dispendio frangitur?

Posteaquam oculos destituit uisus, ubi desierunt audire aures, posteaquam constupuit omne corpus, nemo dubitat, quin emigrarit anima. Tu cum habeas cordis oculos obscuratos, ut euidentissimum lumen, quod est ueritas, non uideas, cum uocem diuinam internis auribus non percipias, cum omni prorsus sensu careas, uiuere credis animam? Vides fratrem indigna patientera, nihil commouetur animus, modo tua res sit incolumis. Cur nihil hic sentit anima? Nempe quia mortua. Quare mortua? Quia non adest illius uita, deus. Siquidem ubi deus, ibi caritas.

Deus enim caritas est. Alioqui si uiuam es membrum, cur ulla pars corporis dolet te non modo non dolente uerum ne sentiente quidem? Accipe signum non paulo etiam certius: Defraudasti amicum, commisisti adulterium, capitale uulnus accepit anima, et tamen adeo tibi non dolet, ut etiam quasi de lucro gaudeas iactesque, quod turpiter admisisti. Certum habe mortuam iacere animam. Non uiuit corpus, si punctionem aciculae non sentiat, et uiuet anima, quae tanti uulneris sensu uacat? Audis quempiam sermones impios, tumidos, maledicos, impudicos, obscoenos proferentem, uerbis rabiosis in proximum debacchantem, caue putes isti homini uiuam esse animam. lacet in sepulcro pectoris putre cadauer, unde eiusmodi foetores exhalantur

et proximum quemque inficiunt. Christus Pharisaeos sepulcra dealbata uocat. Quid ita? Nempe quia mortuam animam secum circumferebant. Et regius ille propheta: Sepulcrum, inquit, patens guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Piorum corpora templa sunt spiritus sancti, impiorum sepulcra cadauerum, ut potissimum in eos quadret illa grammaticorum etymologia: g-soma quasi g-sèma.

 Sepulcrum pectus, guttur et os hiatus sepulcri. Neque ullum corpus tam mortuam est destitutum anima, quam mortua est anima relicta a deo. Neque ullum corporeum cadauer sic obolet naribus hominum, ut foetor animae sepultae iam quatriduum offendit nares diuinas omniumque caelitum. Ergo cum uerba mortua proficiscuntur e pectore, cadauer intus cubet necesse est. Nam cum iuxta uocem euangelicam ex abundantia cordis os loquatur, nimirum uiua uerba dei loqueretur, si illic adesset uita, deus. Contra in euangelicis litteris Christo dicunt discipuli: Domine, quo ibimus? Verba uitae habes. Cur ita tandem uerba uitae? Nempe quod ab ea manarent anima, a qua nunquam uel momento discesserat diuinitas, quae et nos uitae restituit immortali. Sed aegrotanti corpori paulo succurrit medicus; corpus exanime non raro reuocarunt ad uitam et homines pii. Animam uero mortuam non nisi singulari gratuitaque uirtute resuscitat deus, ac ne resuscitat quidem, si mortua corpus reliquerit. Tum corporeae

mortis aut nullus aut certe breuissimus est sensus, animae sempiternus. Et cum alioqui plus quam mortua sit, tamen ad mortis sensum quodammodo est immortalis. Proinde cum tam nouo periculo nobis sit dimicandum, quis ille

stupor, quae securitas, quae supinitas animi nostri, quem tanti mali metus non acuit?

 

At e diuerso nihil est, quod te uel periculi magnitudo uel hostium copiae, uires, artes consternent animo. Succurrit, quam grauera habeas aduersarium, succurrat e regione, quam praesentem habeas opitulatorem. Innumerabiles aduersum te, sed qui pro te stat, unus plus potest omnibus. Si deus pro nobis, quis contra nos? Si ille sustinet, quis deiciet? Tu modo uictoriae uotum toto pectore concipe. In mentem ueniat non tibi cura integro hoste rem esse, sed cura eo, qui iam olim fractus, fusus, exutus atque adeo triumphatus sit a nobis, sed in Christo capite nostro, a quo procul dubio uicissim uincetur et in nobis. Tu modo cura, ut sis in corpore, et omnia poteris in capite. In teipso quidem nimis es imbecillis, in illo nihil non uales. Proinde ne anceps quidem est nostri Martis exitus, propterea quod neutiquam a fortuna pendeat uictoria, sed ea omnis in manu sita sit dei ac per eum nostris quoque in manibus. Nemo hic non uicit, nisi qui uincere noluit. Auxiliatoris benignitas nulli defuit unquam. Si caueris, ne benignitati illius desis, ipse uicisti. Pro te pugnabit et liberalitatem suam tibi pro merito imputabit. Victoriam omnem illi feras acceptam oportet, qui primus et solus a peccato immunis peccati tyrannidem oppressit, uerum ea tibi non sine tua continget industria. Nam qui dixit: Confidite, quia ego uici mundum, magno te uult animo esse, non securo.

Ita demum per illum uincemus, si illius exemplo pugnabimus. Quare sic inter Scyllam Charybdimque medius quidam cursus est obtinendus, ut neque diuina gratia fretus securius agas atque solutius neque belli difficultatibus exanimatus animum simul cum armis abicias.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License