IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[2] De armis militiae Christianae.
Atque illud in primis arbitror ad huius militiae disciplinam pertinere, ut quam maxime cognitum meditatumque habeas, quo potissimum armorum genere quibus cum hostibus oporteat congredi. Tum ut ea semper in expedito habeas, ne quando possit insidiator ille uersutissimus inermem opprimere atque inopinantem. In uestris bellis non raro licet interquiescere, uel cum hibernat hostis, uel cura intercedunt indutiae. Nobis donec in hoc corpore militamus, ne digitum quidem, ut aiunt, transuersum licet ab armis discedere. Nunquam non standum pro castris, nunquam non excubandum, quia nunquam cessat hostis noster. Immo cum tranquillus est, cum fugam aut indutias simulat, tum uel maxime molitur insidias, neque unquam cautius excubias oportet agere, quam cum pacis speciem exhibet, nunquam minus trepidandum, quam cum aperto Marte nos adoritur. Ergo prima cura sit, ne inermis sit animus. Armamus corpusculum hoc, ne timeamus sicam latronis, non armabimus mentem, ut in tuto sit? Armati sunt hostes, ut perdant, nos piget arma capere, ne pereamus? Vigilant illi, ut perimant, nos non uigilamus, quo simus incolumes?
Sed de armatura Christiana speciatim suo loco dicetur. Interim, ut summatim dicam, duo praecipue paranda sunt arma ei, cui sit cum septem illis gentibus Chananaeo, Cethaeo, Amorrhaeo, Pherezaeo, Gergesaeo, Heuaeo,
Iebusaeo, hoc est cura uniuersa uitiorum cohorte pugnandum, quorum septem capitalia potissimum numerantur, precatio et scientia. Semper armatos esse uult Paulus, qui sine intermissione iubet orare. Precatio pura in caelum subducit affectum, arcem uidelicet hostibus inaccessam, scientia salutaribus opinionibus communit intellectum, ita ut neutram alteri deesse oporteat:
Alterius sic altera poscit opem res et coniurat amicae.
Illa quidem exorat, sed haec suggerit, quid sit orandum. Ut ardenter ores et iuxta Iacobum nihil haesitans, fides spesque praestant; ut in nomine Iesu, id est salutaria petas, scientia commonstrat. Audierunt et filii Zebedaei a Christo: Nescitis, quid petatis. Sed precatio quidem potior, ut quae cura deo sermones misceat, at scientia non minus necessaria tamen. Aegypto profugus nescio an satis tuto te tam longo tamque difficili itineri commissurus sis., nisi duobus his ducibus, Mose et Aaron. Aaron sacris praefectus precationis gerit typum. Moses legis cognitionem significat.
Sed ut scientiam oportet non esse mancam, ita precationem non conuertit esse ignauam. Precationis armis pugnat cura hostibus Moses, sed manibus in altum sublatis. Quas simul atque demiserat, fit inferior Israel. Tu fortasse cura oras, hoc modo spectas, quantum psalmorum permurmuraris et multiloquium orandi uirtutem arbitraris. Quod uitium potissimum est eorum, qui adhuc in littera sunt infantes neque ad spiritus maturitatem adoleuerunt.
Sed audi, quid apud Matthaeum nos doceat Christus: Orantes autem, inquiens, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt; putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Scit enim pater uester, quid opus sit uobis, antequam petatis eum. Et Paulus decem milia uerborum in spiritu, hoc est oretenus pronuntianda contemnit prae quinque in sensu proferendis, Moses nullam edebat uocem, et tamen audiebat: Quid clamas ad me? Non strepitus ille labiorum, sed ardens animi uotum tanquam intentissima quaepiam uox ferit aures diuinas. Tu igitur hoc tibi familiare facias, simul atque ingruerit hostis, ubi te relicta uitia sollicitant, ut statim mentem cura certa fiducia ad caelum erigas, unde ueniet auxilium tibi, sed eodem tollantur et manus. Tutissimum est pietatis officiis occupari, ut opera tua non ad terrena studia, sed ad Christum referantur.
Sed ne scientiae subsidia contemnas, illud considera. Antea satis erat Israel hostem effugere, at non prius sibi fidit, ut Amalecitem prouocet, ut cominus experiatur, quam esset manna caelesti et aqua de petra scatente refectus. His epulis confirmatus egregius ille bellator Dauid uniuersam hostium cohortem contemnit. Parasti, inquiens, in conspectu meo mensam aduersus omnes, qui tribulant nos. Crede mihi, frater animo meo carissime, nulla tam uehemens hostium impressio, id est nulla tam ualida tentatio, quam ardens sacrarum litterarum studium non facile retundat, nulla tam tristis aduersitas, quam non reddat tolerabilem. Atqui ne uidear audaculus interpres (quamquam possem me magnis auctoribus tueri), quid aptius arcanae legis scientiam adumbrare queat quam
manna? Principio enim, quod non e terra prouenit, sed caelitus depluit, discrimen uides inter humanas et diuinas litteras. Omnis enim scriptura sancta diuinitus est inspirata atque a deo auctore profecta. Quod minutum, sermonis est humilitas sub uerbis paene sordidis ingentia mysteria claudentis. Quod candidum nulla mortalium doctrina est, quae non sit aliquo nigrore erroris uitiata, sola Christi doctrina tota niuea, tota candida, tota sincera est. Quod rigidulum est atque subasperum, mysterium littera obtectum exprimit. Superficiem et quasi siliquam si quis attrectet, quid durius atque insuauius? Non nisi tunicam manna gustauerant, qui dicebant: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Erue sensum spiritalem, iam nihil suauius, nihil succulentius. Denique manna Hebraeis sonat: quid est hoc?, quod et ipsum pulchre quadrat in diuinam scripturam, quae nihil habet otiosum, sed ne apicem quidem non dignum uestigatione, non dignum admiratione, non dignum hac uoce: quid est hoc? Aquarum uero nomine scientiam diuinae legis significare familiare est spiritui sancto. Legis aquas refectionis, super quas se gloriatur educatum Dauid, legis aquas, quas sapientia deriuat in capita uiarum omnium, legis flumen illud mysticum, in
quod ingressus Ezechiel uado transire non poterat, legis puteos, quos foderat Abraham, quos terra oppletos a Philistaeis denuo restituit Isaac, legis fontes duodecim, ad quos peragratis quadraginta mansionibus iam fatiscentes
respirant Israelitae. Legis et in euangelio puteum, super quem itinere fessus assedit Iesus, legis aquas Siloe, ad quas idem mittit caecum, ut uisum recipiat. Legis aquam in peluim missam abluendis apostolorum pedibus. Et ne singula recenseam, hoc significatu frequens mentio est in arcanis litteris puteorum, fontium, fluminum, qua nobis nihil aliud quam mysticae scripturae diligens uestigatio commendatur. Quid enim aqua in terme uenis abdita nisi mysterium obductum littera? Quid eadem ad scatebram elicita nisi mysterium erutum atque explanatum? Quod ubi ad auditorum aedificationem longe lateque propagatur, quid iam prohibet flumen appellare?
Ergo si te totum studio scripturarum dedicabis, si in lege domini meditaberis die ac nocte, non timebis a timore nocturno siue diurno, sed ad omnem hostium insultum munitus atque exercitatus eris. Neque equidem usquequaque improbauerim ad hanc militiam uelut tirocinio quodam praeludere in litteris poetarum et philosophorum gentilium, modo modice ac per aetatem quis eas attingat et quasi in transcursu arripiat, non autem immoretur et ueluti ad scopulos Sireneos consenescat. Nam ad haec quoque studia uocat diuus Basilius adolescentulos, quos ad Christianos mores instituit, et ad Musas reuocat Licentium suum noster Augustinus. Neque paenitet adamatae captiuae Hieronymum. Laudatur Cyprianus, quod Aegyptiis spoliis templum domini locupletarit. Verum nolim te cum gentilium litteris gentilium et mores haurires. Alioqui permulta reperies et illic ad recte uiuendum conducibilia neque aspernandum, quod etiam ethnicus auctor bene monet, quandoquidem nec Moses Iethro soceri consilium est aspernatus. Fingunt illae litterae uegetantque puerile ingenium atque ad diuinarum scripturarum cognitionem mire praeparant, ad quas ilico pedibus manibusque illotis irrumpere patrie sacrilegii genus est. Hieronymus eorum impudentiam taxat, qui modo a saecularibus studiis profecti audent diuinas tractare scripturas, at quanto faciunt impudentius, qui ne gustatis quidem illis istuc ipsum audent. Sed uti diuina scriptura non multum habet fructus, si in littera persistas haereasque, ita non parum utilis est Homerica Vergilianaque poesis, si memineris eam totam esse allegoricam. Id quod nemo negabit, qui modo ueterum eruditionem uel summis labiis degustarit. Obscoenos autem poetas suaserim omnino non attingere aut certe non introspicere penitius, nisi forte noueris descripta magis horrere uitia et contentione turpium uehementius amare honesta.
E philosophis autem Platonicos te sequi malim, propterea quod cum plerisque sententiis tum ipso dicendi charactere quam proxime ad propheticam euangelicamque figuram accedunt. Breuiter omnem ethnicam litteraturam delibare profuerit, si quidem id fiat, ut dixi, et annis idoneis et modice, tum cautim et cum delectu, deinde cursim et peregrinantis, non habitantis more, postremo, quod est praecipuum, si omnia ad Christum referantur. Sic enim
mundis omnia munda sunt, cum immundis contra nihil sit mundum. Neque uitio tibi uertetur, si Salomonis exemplo sexaginta reginas, octoginta concubinas et innumerabiles saecularis sapientiae puellas domi alas, modo diuina sapientia praeter ceteras sit unica tua, formosa tua, columba tua. Et Israelites amat alienigenam barbaramque forma captus, sed capillis derasis, unguibus praesectis ex allophyla facit Israelitidem. Et Osee fornicariam ducit, uerum ex ea liberos tollit non sibi, sed domino Sabaoth, sanctumque prophetae stuprum dominicain auget familiam. Hebraei posteaquam Aegyptum reliquerant, aliquamdiu consperso uiuebant, sed hic cibus temporarius erat neque ad tantam profectionem poterat suppetere. Ergo eo mox fastidito ad manna quantum potest properandum caelestis sapientiae, quae te affatim alet animabitque, donec propositi uictor peruenias ad palmas illas praemii nunquam desituri.
Sed interim etiam atque etiam memineris non oportere nisi lotis manibus, hoc est summa animi puritate tractari diuinas litteras, ne tibi antidotus tuo uitio uertatur in uenenum et manna tibi putrescat, nisi in uiscera affectus traieceris, eueniat autem quod illi Osee, qui non ueritus est arcae nutanti profanas admoliri manus et improbum officium subita morte luit. Primum est, ut de eis litteras digna sentias. Oracula mera (ut sunt) esse puta, de diuinae mentis adyto profecta. Afflari te numine, affici, rapi, transfigurari ineffabili modo senties, si religiose, si cura ueneratione, si humiliter adieris. Videbis sponsi beati delicias, uidebis opes ditissimi Salomonis, uidebis abditos thesauros
aeternae sapientiae. Sed caue improbe irrumpas in conclaue, humile est ostium, uide ne capite impingas ac resilias. Sic porro existima nihil tam uerum esse eorum, quae uides oculis, quae manibus contrectas, quam quae ibi legis. Ut caelum, ut terra intereant, certe de uerbis diuinis ne unum quidem iota aut apiculus interiturus est, quin omnia fiant. Ut mentiantur, ut errent homines, ueritas dei neque fallit neque fallitur.
Ex interpretibus diuinae scripturae eos potissimum delige, qui a littera quammaxime recedunt. Cuiusmodi sunt in primis post Paulum Origenes, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus. Video enim neotericos theologos litterae nimium libenter inhaerere et captiosis quibusdam argutiis magis quam eruendis mysteriis operam dare, quasi uero non uere dixerit Paulus legem nostram spiritualem esse. Audiui ego nonnullos, qui sibi usque adeo humanis illis commentatiunculis placebant, ut ueterum interpretamenta paene pro somniis contemnerent, tantumque illis fiduciae Scotus faciebat, ut ne lectis quidem unquam sacris litteris se tamen absolutos theologos putarent. Qui etiam si argutissima dicant, an spiritusancto digna dixerint, aliorum esto iudicium. Tu si mauis spiritu esse uegetior quam ad contentionem instructior, si saginam animae quaeris magis quam ingenii pruritum, ueteres potissimum euolue, quorum et pietas spectatior et eruditio uberior antiquiorque et oratio neque ieiuna neque sordida et interpretatio sacris mysteriis accomodatior. Neque uero hoc dixerim, quod neotericos contemnam, sed quod utiliora praeferam tuoque proposito conducibiliora.
Habet autem spiritus ille diuinus suam quandam linguam suasque figuras, quae tibi surit in primis diligenti obseruatione cognoscendae. Balbutit nobis diuina sapientia
et ueluti mater quaepiam officiosa ad nostram infantiam uoces accommodat. Lac porrigit infantulis in Christo, holus infirmis. Tu uero festina adolescere et ad solidum propera cibum. Demittit illa sese ad tuam humilitatem, at tu contra ad illius sublimitatem assurge. Monstri simile est semper infantem esse, nimis ignauum non desinere esse infirmum. Magis sapiet, magis pascet unius uersiculi meditatio, si rupta siliqua medullam erueris, quam uniuersum psalterium ad litteram tantum decantatum. Quod quidem ego hoc diligentius admoneo, quod re ipsa cognitum habeam errorem hunc non uulgi modo animos occupasse, sed et eorum, qui uestitu et nomine perfectam religionem profitentur, ut putent summam pietatem hac una in re sitam, si quamplurimum psalmorum uix etiam ad litteram intellectorum cotidie percenseant, neque aliud in causa esse iudico, quod uideamus monasticam pietatem sic ubique frigere, languere, euanescere, quam quod in littera consenescunt neque ad spiritalem scripturarum cognitionem elaborant. Neque audiunt Christum in euangelio clamantem: Caro non prodest quicquam, spiritus est, qui uiuificat, non Paulum magistro astruentem: Littera occidit, spiritus est, qui uiuificat. Et: Scimus, quoniam lex spiritalis est, non carnalis. Et: Spiritalibus spiritalia comparanda. Olim in monte, nunc in spiritu uult adorari pater spirituum. Quamquam haud aspernor eorum imbecillitatem, qui mentis inopia (quod unum possunt) faciunt mysticos psalmos simplici puraque fide pronuntiantes. Immo quemadmodum in precaminibus magicis, uoces quaedam ne ab iis quidem, qui eas pronuntiant, intellectae
efficaces tamen esse creduntur, ita diuins uerba quamquam parum cognita tamen prodesse credendum est iis, a quibus sincera fide puroque affectu uel dicuntur uel audiuntur, angelosque, qui adsunt atque intelligunt, ad opem ferendam inuitari. Neque uero Paulus contemnit eos, qui spiritu psallunt uel qui linguis loquuntur, sed ad sectanda charismata meliora hortatur. Ad quae si cui non contigit eniti uitio non animi, sed naturae, certe non obstrepat lis, qui potiora conantur. Et iuxta Pauli uocem qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Te uero, qui ingenio taro felici praeditus es, omnino nolim in sterili littera lentum esse, sed ad reconditiora mysteria festinare et improbum conatum industriae crebris precibus adiuuare, donec aperiat tibi librum septem signaculis obsignatum is, qui habet clauem,Dauid, qui claudit, et nemo aperit arcana patris, quae nemo nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare.
Sed quonam nostra delabitur oratio? Propositum erat, ut tibi uitae, non studii formam praescriberemus. Verum huc defleximus, dum tibi conamur officinam idoneam commonstrare, unde debeas nouae militiae tuae noua arma petere. Ergo ut ad institutum reuertamur, si ex libris gentilium optima quaeque decerpseris atque apiculae exemplo per omnes ueterum hortulos circumuolitans praeteritis uenenis sucum modo salutarem ac generosum exsuxeris, animum tuum ad communem quidem uitam, quam ethicam uocant, reddideris non paulo armatiorem.
Sunt enim profecto et illorum Palladi sua quaedam arma neutiquam contemnenda. Christi autem esse puta, quicquid usquam ueri offenderis. Verum diuina illa et (ut poetae loquuntur) Vulcania panoplia nullo telo uiolabilis non nisi ex arcanarum litterarum armamentario depromitur. In quo Dauid noster imperator uniuersum belli apparatum suis militibus reposuit, quibus cominus eminusque pugnent cum praeputiatis Philistaeis. His armis neque Achilles Homericus tectus erat, etsi fingitur, neque Aeneas Vergilianus, quorum alter ira, alter amore tam turpiter uincebatur. Neque absurde dictum, quod ea non in humanis officinis excuduntur, sed in ea, quae Vulcano est cum Minerua communis. Nam Mineruam artibus atque ingeniis, Vulcanum igni praeficiunt deorum figuli poetae. Id quod ego tum demum uere fieri existimo, cum uidelicet honestis artibus excultum ingenium sic diuini amoris ignis communit, ut etiam
Sed ante superbi Saulis arma reicias oportet, quae magis oneri sunt quam usui et cum Goliad congressurum Dauid grauant, non iuuant. Deinde de ripa torrentis mysticae scripturae quinque colligas lapillulos (quae forte quinque sunt uerba Pauli, quae loquitur in sensu), postremo fundibula dextram armes. His demum armis prosternitur unicus ille noster hostis, superbiae pater, satanas. Quem et caput nostrum Christus Iesus quomodo tandem deuicit? Nonne, cum tentanti diuinae scripturae uerbis respondet, quasi petitis de torrente lapillis frontem inimici percussit? Vis
autem audire Christianae Palladis arma? Et accipiet, inquit, armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile, aequitatem, acuet autem diram iram in lanceam. Legis et apud Isaiam: Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius. Indutus est uestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli. Iam si libet Pauli non instrenui ducis adire promptuarium, nimirum inuenies et illic: Arma nostrae militiae non carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei. Inuenies armaturam dei, qua possis resistere in die malo, inuenies arma iustitiae a dextris et a sinistris, inuenies laterum munimentum, ueritatem, et loricam iustitiae, scutum fidei, in quo possis uniuersa maligni tela ignea exstinguere. Inuenies et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum dei. Quibus omnibus si quis erit diligenter tectus atque munitus, is denique poterit animosam illam Pauli uocem intrepidus emittere: Quis ergo nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an faines an nuditas an periculum an persecutio an gladius?
Vide, quantos hostes quamque omnibus formidatos ipse pro nihilo ducat. Sed audi quiddam etiam fortius. Nain sequitur: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors neque uita,
neque angeli neque principatus, neque uirtutes neque instantia, neque futura neque fortitudo, neque altitudo neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu. O felicem fiduciam, quam praestant Paulo, id est pusillo homini, arma lucis, qui se etiam proiectamentum huius mundi appellat. Talis igitur armaturae uira sacrae litterae tibi suppeditabunt, si toto pectore in eis uersaberis, ita ut nostris monitis nihil sit opus futurum.
Sed quoniam tu ita uis, ne tibi non morigeri fuisse uideamur, Enchiridion, hoc est pugiunculum modo quendam excudimus, quem nunquam de manu deponas, ne in conuiuio quidem aut in cubiculo, ut etiamsi quando cogeris in huius mundi negotiis peregrinari iustamque istam armaturam grauaberis circumferre, non committas tamen, ut ullo momento insidiator ille opprimat te prorsus exarmatum, saltemque non pigeat hunc gladiolum tecum habere, qui neque onerosus erit gestatu neque inutilis ad tutelam. Est enim perpusillus, quo tamen si adhibita fidei parmula scite uteris, facile sustinebis tumultuarium hostis assultum, ne quod letale uulnus accipias. Sed iam tempus est, ut utendi rationem quandam experiamur tradere, quam si tu diligenter ad exercitationem accommodabis, fore confido, ut te uictorem imperator noster Christus ex hoc praesidio in suam ciuitatem Jerusalem transferat ouantem, ubi nullus omnino belli tumultus, sed pax immortalis ac perfecta tranquillitas, cura interim omnis spes salutis in ferro sita sit.