Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[3] Caput esse sapientiae, ut temetipsum noris, deque duplici sapientia falsa et uera.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3] Caput esse sapientiae, ut temetipsum noris, deque duplici sapientia falsa et uera.

 

Pax igitur summum illud est bonum, ad quam omnia sua studia mundi quoque amatores referunt, sed falsam, ut dictum est. Eandem et philosophi suorum dogmatum sectatoribus falso pollicebantur. Christus enim unus eam donat, quam mundus non potest dare. Ad hanc perueniendi una ratio est, si cum nobis ipsis bellum geramus, si cum uitiis nostris acriter depugnemus. Cum his enim hostibus implacabili odio dissidet deus, pax nostra, cum natura sit uirtus ipsa uirtutumque omnium parens et auctor. Atque ex omnium uitiorum genere contracta colluuies a Stoicis, fortissimis assertoribus uirtutis, stultitia uocatur, in nostris litteris malitia dicitur. Itidem ut omnibus suis numeris absoluta probitas utrisque sapientia nominatur. Malitiam autem nonne iuxta sapientis oraculum uincit sapientia?

Malitiae pater atque princeps est rector ille tenebrarum Belial, cuius ductum quisquis sequitur, in nocte ambulans ad noctem properat aeternam. Contra sapientiae auctor atque ipsa adeo sapientia Christus Iesus, qui uerum est lumen, stultitiae mundanae noctem solus discutiens, splendor paternae gloriae, qui nobis in se renatis uti factus est redemptio atque iustificatio teste Paulo, ita factus est et sapientia: Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Judaeis atque Graecis Christum, dei uirtutem ac dei sapientiam. Per quam ipsius exemplo nos quoque de hoste malitia triumphum referre queamus, si

modo in eo sapuerimus, in quo et uincemus. Hanc tu contempta saeculi sapientia amplectere, quae mendacissimo titulo sese uenditat stultis, cura iuxta Paulum nulla uerior sit stultitia apud deum quam terrena sapientia dediscenda ei, qui uere cupiat sapere: Si quis uidetur, inquiens, inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. Et paulo superius: Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi inquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi?

Nec dubito, quin iam nunc odiose tibi obstrepant stulti isti sapientes et caeci caecorum duces delirare te, desipere, insanire clamitantes, quod ad Christum pares desciscere. Hi sunt nornine dumtaxat Christiani, ceterum doctrinae Christi tum irrisores tum oppugnatores. Vide, ne quid istorum blateramenta te permoueant, quorum miseranda caecitas deploranda potius quam imitanda. Quod est enim istud praeposterum sapientiae genus in rebus nugatoriis , immo ad turpitudinem tantum esse catum et callidum, in iis uero, quae sola ad salutem nostram pertinent, non ita multo plus pecude sapere? Paulus uult nos esse sapientes, sed in bono, simplices autem in malo. Sapiunt isti, ut inique agant, bene autem facere nesciunt. Et cura facundus ille poeta Graecus ad nihil utilem hominem censeat, qui neque ipse per se sapiat neque bene monenti obtemperet, qua tandem in classe ponentur isti, qui cura turpissime desipiant, tamen non desinunt obturbare, ridere, deterrere eos, qui iam resipuerunt? Verum irrisor nonne irridebitur? Qui habitat in caelis, uicissim

irridebit eos, et dominus subsannabit eos. Legis in libro Sapientiae: Videbunt enim et contemnent eum, illos autem

deus irridebit. Ab improbis rideri paene laudari est, certe gloriosum capitis nostri et apostolorum aemulos fieri. At horrendum profecto a deo irrideri. Ego quoque, inquit sapientia, in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis id quod timebatis aduenerit, uidelicet cum sero iam experrecti dicent: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem sine honore. Animalis ista et, ut Jacobus ait, diabolica est sapientia ac deo inimica, cuius finis interitus, quippe quam semper assectatur pedissequa pestilens arrogantia, arrogantiam animi caecitas, caecitatem affectuum tyrannis, affectuum tyrannidem uniuersa uitiorum seges et licentia quiduis peccandi. Licentiam utam sequitur consuetudo, consuetudinem infelicissimus animi stupor, quo fit, ut et mali sensu careant. Stupentes mors occupat corporis, quam mors excipit secunda. Vides, ut summi mali mater est mundi sapientia.

 

De Christi uero sapientia, quam mundus stultitiam putat, ita legis: Venerunt autem mihi pariter omnia bona cum illa et innummerabilis honestas per manus illius. Et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam, quoniam bonorum omnium mater est. Haec enim modestiam et mansuetudinem comitem ducit. Mansuetudo nos diuini spiritus reddit capaces. Super humilem enim et mansuetum gaudet requiescere, qui simul atque septeno illo charismate mentem nostram imbuerit,

tum demum pullulascit felix illa seges uirtutum omnium cum fratribus illis beatis, quorum praecipuus gaudium internum, gaudium arcanum, gaudium solis iis cognitum, quibus contigit, quod denique cum mundi gaudiis nec euanescit nec aufertur, sed cumulatur in gaudium aeternum.

Eam, mihi frater, et iuxta Jacobi monita ardentissimis uotis oportet a deo postulare et iuxta sapientem quendam e diuinae scripturae uenis ueluti thesauros effodere.

Caput autem huius sapientiae esse puta, ut temetipsum noris, quod uerbi e caelo profectum credidit antiquitas et magnis auctoribus usqueadeo placuit, ut in eo omnum sapientiae uim summatim contineri iudicauerint. Sed leue pondus huius dogmatis apud nos sit, nisi congruit cum litteris nostris. Minatur sponsae suae mysticus ille amator in Canticis ac foras abire iubet, nisi semet cognorit: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post uestigia gregum tuorum. Proinde, ne quiuis sibi temere rem tantam arroget, ut ipsi sibi satis sit cognitus. Corpus suum haud scio an quisquam ad plenum norit, et mentis habitum cognoscet quilibet? Paulus, cui contigerat uel tertii caeli mysteria discere, semetipsum tamen non audet iudicare, ausurus utique, si sibi sat esset notus. Si homo tam spiritalis, qui omnia diiudicat, iudicandus a nemine, sibi adhuc parum perspicuus erat, nos carnales quid confidimus? Porro miles nimis inutilis uideatur, cui neque suae copiae neque hostium cohortes satis habeantur cognitae. At homini non cum homine, uerum secum ipsi bellum est, atque adeo ex ipsis uisceribus hostilis acies nobis ultro suppullulat, quemadmodum de terrigenis fratribus poetae fabulantur. Usqueadeo autem tenui discrimine ab hoste distat amicus, ut ingens periculum sit, ne parum cauti uel inimicum pro amico tueamur uel amicum pro hoste laedamus. Haeret etiam in angelo lucis dux ille egregius: Noster es, inquiens, an aduersariorum? Ergo quoniam tecum ipse bellum suscepisti et in hoc prima uictoriae spes sita est, si tute tibi sis quam maxime cognitus, simulacrum quoddam tui tibi uelut in tabula proponam, ut, quid intus, quid in cute sis, plane pernoscas.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License