IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[4] De homine exteriore et interiore.
Est igitur homo prodigiosum quoddam animal ex duabus tribusue partibus multo diuersissimis compactum, ex anima ueluti numine quodam et corpore tanquam muta pecude. Si quidem corpore usque adeo reliquo brutorum generi non praestamus, ut omnibus eius dotibus inueniamur inferiores. Secundum animam uero adeo diuinitatis sumus capaces, ut ipsas etiam angelicas mentes liceat praeteruolare et unum cum deo fieri. Si tibi corpus additum non fuisset, numen eras, si mens ista non fuisset indita, pecus eras. Has duas naturas tam inter se diuersas summus ille opifex felici concordia colligarat, at serpens pacis inimicus infelici rursus discordia dissecuit, ut iam neque dirimi queant sine maximo cruciatu neque coniunctim uiuere sine assiduo bello, planeque (quod dici solet) utrumque in altero auribus lupum tenet, possetque mutuo competere uersiculus ille lepidissimus
nec tecum possum uiuere nec sine te.
Adeo perplexa seditione inter sese tumultuantur ueluti diuersa, quae unum sunt. Corpus enim ut est ipsum uisibile, rebus uisibilibus delectatur, ut est mortale, temporalia sequitur, ut est graue, deorsum sidit. Contra anima generis aetherei memor summa ui sursum nititur et cum terrestri mole luctatur, contemnit ea, quae uidentur; scit enim esse caduca, quaerit, quae uere, quae semper sunt. Immortalis amat immortalia, caelestis caelestia, similis similibus capitur, nisi penitus fuerit corporis immersa sordibus atque e natiua generositate eius contagio degenerarit. Neque uero hanc discordiam uel fabulosus ille Prometheus inseuit admixta menti nostrae de quoque animante particula, neque primitiua condicio indidit, sed peccatum quod bene conditum erat male deprauauit inter bene concordes dissensionis uirus serens. Antea enim et mens corpori sine negotio imperabat, et corpus animo lubens uolensque parebat; nunc contra perturbato rerum ordine affectus corporis rationi praeire certant, cogiturque illa in corporis sententiam pedibus discedere.
Quare non absurde pectus hominis cum seditiosa quapiam republica componas licebit, quam quoniam ex uariis hominum generibus constat, propter dissensionem studiorum oportet crebris motibus et factionibus collidi, ni penes unum sit imperii summa isque sit eiusmodi, ut nihil imperet nisi rei publicae salutaria. Quare necesse est, ut plus in ea ualeat, qui plus sapit, pareat, qui minus. Nihil est autem infima plebe uecordius eoque magistratibus obtemperare debet, nullum ipsa gerere magistratum. Qui uero optimates sunt aut natu maiores, audiendi sunt illi quidem in consultationibus, at ita, si statuendi arbitrium penes unum maneat regem, quem admoneri quidem oportet
nonnunquam, cogi uero aut praeiri non conuertit. Porro rex ipse nulli paret nisi legi, lex respondet honestatis ideae. Quodsi praeposteris uicibus uulgus indomitum et faex illa ciuitatis tumultuosa natu maioribus praeire contendit, aut si primates regis imperium negligunt, cooritur in republica nostra periculosa seditio, et nisi diuina dictatura succurritur, ad extremam perniciem res omnes spectat.
In homine uero ratio regis uice fungitur. Optimates accipias licet affectus quosdam, corporeos quidem illos, sed tamen non perinde brutos, quod genus sunt genuina pietas erga parentes, caritas in fratres, beneuolentia in amicos, misericordia in afflictos, metus infamiae, cupido honestae opinionis et si qua sunt consimilia. Eos porro motus animorum, qui a rationis decretis quam maxime dissident suntque infime ad pecorum humilitatem abiecti, plebis quasi ultimam faecem esse puta. Eiusmodi sunt libido, luxus, inuidentia hisque consimiles animi morbi, qui ad unum omnes ueluti serui sordidi et improbi ergastulis sunt coercendi, ut, si queant, pensum operamque a domino praescriptam praestent, sin minus, nihil certi damni dent. Quae omnia Plato diuinitus intellegens scripsit in Timaeo filios deorum ad sui similitudinem duplex animae genus in homine fabricatos fuisse, alterum diuinum et immortale, alterum quasi mortale et uariis perturbationibus obnoxium, quarum prima sit uoluptas, esca malorum (ut ait), proxima dolor, fuga impedimentumque bonorum, deinde metus atque audacia, consultores amentes. Quibus accedit et implacabilis iracundia, praeterea spes blanda cum irrationabili sensu amoreque omnium inuasore. Haec enim ferme uerba Platonis. Nec ignorauit
in huiusmodi perturbationibus coercendis uitae beatitudinem consistere. Scribit enim eodem in opere eos, qui ista superassent, iuste uicturos, iniuste autem, qui ab his uicti fuissent. Et diuinae quidem animae, hoc est rationi, tanquam regi in cerebro uelut in arce ciuitatis nostrae sedem statuit, corporis uidelicet parte editissima caeloque proxima, tum minime bruta, quippe quae et osse sit pertenui neque neruis neque carne onerata, sed sensibus intus forisque longe munitissima, ut illis quasi renuntiantibus nihil tumultus in republica cooriretur, quod non protinus ille persentisceret. At mortalis animae partes, hoc est affectus, ut quaeque homini uel morigera est uel obstrepera, ita ab ea semouit. Nam inter ceruicem et diaphragma partem animae constituit fortitudinis atque irae participera, affectum uidelicet seditiosum quidem illum et cohibendum, at non perinde brutum eoque mediocri interuallo a summis imisque semouit, ne uel nimia uicinitate regis otium perturbet uel infimae plebis contagio corrupta simul in eum coniuret. Vira porro concupiscibilem, quae esculenta et poculenta appetit quaque in Venerem impellimur, porro infra praecordia procul a regia in iecur et aluum relegauit, ut quasi ferum quoddam et indomitum animal illic ad praesepe habitaret, propterea quod ea uiolentissimos excitare motus consueuit minimeque praesidis imperiis audiens esse. Huius infima pars quam pecuina sit quamque rebellis, uel illa pudenda corporis portio, in qua potissimum tyrannidem obtinet, documento potest esse, quae membris ex omnibus frustra reclamante rege obscoenis motibus rebellionem parat. Vides nimirum, ut hac superne diuinum animal homo plane in pecudem desinat. At consultor ille diuinus sublimi in arce praesidens memor originis suae nihil sordidum, nihil humile cogitat. Sceptro
auteur insignis eburno, propterea quod nihil non rectum imperet, in cuius fastigio aquilam insidere scripsit Homerus, quod ad caelestia subuolans quae humi sunt aquilinis oculis despicit. Postremo aurea redimitus corona. Aurum enim in mysticis litteris sapientiam fere significat, circulus auteur perfectam et omnibus numeris absolutam. Hae sunt enim propriae regum dotes: primum, ut quamplurimum sapiant, ne quid peccent per errorem, tum uti quae recta sunt, ea modo uelint, ne quid contra animi iudicium perperam corrupteque faciant. Quarum altera qui careat, eum non regem, sed latronem existimato.