Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[5] De uarietate affectuum.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5] De uarietate affectuum.

 

Noster autem rex propter aeternam legem sibi diuinitus insculptam opprimi quidem potest, corrumpi non potest, quin reclamet, quin reuocet. Cui si reliqua plebs parebit, nihil ille unquam neque paenitendum neque perniciosum committet, sed summa moderatione summaque tranquillitate gerentur uniuersa. Ac de affectibus quidem Stoici Peripateticique non nihil diuersa sentiunt, quamquam illud conuenit inter omnes ratione uiuendum, non affectu. Sed illis placet, ubi affectibus, qui a sensibus proxime excitantur, tamquam paedagogis usus ad iudicium uerumque discrimen expetendorum et fugiendorum perueneris, tum eos prorsus esse relinquendos. lam enim non solum utiles non esse ad sapientiam, uerum etiam perniciosos. Atque ob id perfectum illum sapientem suum omnibus eiusmodi motibus tamquam morbis animi uacare uolunt, uixque humaniores quidam primos illos impetus rationem praeuertentes sapienti concedunt, quas illi phantasias appellant. At Peripatetici non exstirpandos affectus, sed coercendos docent. Esse enim nonnullum eorum usum, propterea quod hos a natura additos opinentur uti quaedam ad uirtutem incitabula atque exhortamenta, sicuti fortitudinis iram, industriae inuidiam atque item de reliquis. Socrates autem in Phaedone Platonis cum nihil aliud putat esse philosophiam quam mortis meditationem, hoc est ut animus quantum potest abducat sese a rebus corporeis et sensibilibus transferatque ad ea, quae ratione, non sensibus percipiantur, cum Stoicis nimirum sentire uidetur.

 

Oportet igitur primum omnes animi cognitos habere motus, deinde scire nullos esse tam uiolentos, quin a ratione uel compesci uel ad uirtutem deflecti queant. Audio enim uulgo hanc pestiferam opinionem, ut se dicant ad uitia cogi. Alii contra imperiti sui motus huiusmodi pro rationis dictamine sequuntur, atque adeo quod suasit ira aut inuidia, id zelum dei uocant. Atque ut est alia respublica alia factiosior, ita alius alio ad uirtutem propensior, quae differentia non ex animorum discrimine, sed uel ex influxu caelestium corporum uel progenitoribus uel ex educatione uel ex ipso corporis habitu proficiscitur. Non anilis est illa Socrates fabula de aurigis et equis bonis ac malis. Videas enim nonnullos ita moderato ingenio natos, ita tractabiles ac faciles, ut sine ullo negotio ad uirtutem instituantur ac sine calcaribus ultro praecurrant. Aliis contra corpus rebelle tamquam equum indomitum et calcitrosum contigisse, ut multum sudans domitor ille uix

tamen asperrimo freno, uix fuste calcaribusque subigat ferocientem. Qualis si tibi forte obtigit, ne protinus abicias animum, immo tanto acrius enitere sic non tibi interclusam ad uirtutem uiam, sed uberiorem uirtutis materiam oblatam esse. Quod si bonam mentem nactus es, non hoc protinus alio melior es, sed felicior, at rursum ita felicior, ut obligation. Quamquam quis est ingenio usqueadeo felici, ut non abunde multa sint, in quibus luctari oporteat?

 

Ergo qua maxime turbari sentiet, hac quammaxime aduigilet rex oportet. Sunt uitia quaedam paene gentilicia, quemadmodum gentibus nonnullis perfidiam aiunt esse familiarem, aliis luxum, aliis libidinem. Quaedam corporis habitum comitantur, sicut sanguineos mulierositas et uoluptatem amor. Cholericum ira, ferocitas, maledicentia. Phlegmaticum inertia, somnolentia. Melancholicum inuidia, tristitia, amaritudo. Nonnulla cum aetate aut remittuntur aut inualescunt, quemadmodum libido in iuuenta, item profusio, temeritas. In senecta tenacitas, morositas, auaritia. Sunt et quae sexui uideantur adnata, ut in uiro ferocitas, in muliere uanitas et uindictae cupido. Fit interim, ut natura ueluti paria faciens morbum animi dote quapiam diuersa compenset. Est hic quidem propensior ad uoluptatem, sed neutiquam iracundus, neutiquam inuidus. Est alius incorrupta pudicitia, sed elatior, sed iracundior, sed attention ad rem. Neque desunt, qui prodigiosis quibusdam ac fatalibus uitiis sollicitentur, furto, sacrilegio, homicidio, quibus quidem omni conatu obuiam est eundum contraque eorum insultum certi propositi murus quidam aeneus obiciendus. Ediuerso sunt nonnulli affectus ita uicini uirtutibus, ut periculum sit, ne ambiguo discrimine fallamur.

Erunt hi corrigendi et ad proximam uirtutem commode deflectendi. Est exempli gratia quispiam excandescentior, iniciat animo frenum et erit alacrior, erit erectus minimeque languidus, erit liber ac simplex. Est alius paulo tenacior, adhibeat rationem et fuerit frugalis.

Qui blandior est, fiet comis et commodus; qui praefractus, constans; qui tristior, seuerus; qui ineptior, morigerus atque ad eundem modum de reliquis animi leuioribus morbis. Hoc modo cauendum, ne naturae uitium uirtutis nomine palliemus tristitiam grauitatem, asperitatem seueritatem, inuidiam zelum, sordes frugalitatem, assentationem comitatem, scurrilitatem urbanitatem appellantes. Haec igitur est unica ad beatitudinem uia, primum, ut te noris. Deinde, ut ne quid pro affectionibus, sed omnia pro iudicio rationis agas. Sana sit autem et sapiat ratio, hoc est tantum honesta spectet.

 

At difficile est, inquies, quod praecipis. Quis negat? Atqui uerum est illud apud Platonem adagium, quae pulchra sunt, eadem esse difficilia. Nihil fortius, quam ut quis se ipsum uincat, sed nullum maius praemium quam beatitudo. Praeclare illud Hieronymus ut cetera omnia. Nihil Christiano felicius, cui promittitur regnum caelorum. Nihil laboriosius, qui cotidie de uita periclitatur. Nihil fortius, qui uincit diabolum. Nihil imbecillius, qui a carne superatur. Si tuas perpenderis uires, nihil difficilius quam carnem subigere spiritui, si deum auxiliatorem respexeris, nihil facilius. Tu modo ingenti animo perfectae uitae propositum concipe, conceptum urge. Nihil unquam uehementer imperauit sibi humanus animus, quod non effecerit. Magna pars Christianismi est toto pectore uelle fieri Christianum. Quod aditu uidebitur inexpugnabile, id fiet successu mollius, usu facile, consuetudine demum etiam iucundum. Scitum est illud Hesiodium: arduam initio esse uirtutis uiam, uerum ubi ad cacumen erepseris, tutissimum otium te manet. Nullum animal tam ferum, quod non mansuescat humana cura, et animi domitoris omnium nulla erit domandi ratio? Ut corpore ualeas, potes in annos aliquot imperare tibi, ut abstemius sis, ut a Venere temperes, quae praescripsit homo medicus, et ut omnem uitam tranquille transigas, non potes uel menses pauculos imperare affectibus, quod conditor praecipit deus? Ut corpus morbo subducas, omnia facis, ut corpus et animam ab aeterna morte subtrahas, non illa facis, quae fecerunt et ethnici?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License