Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[6] De homine interiore et exteriore et de duabus partibus hominis ex litteris sacris.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6] De homine interiore et exteriore et de duabus partibus hominis ex litteris sacris.

 

Pudet me profecto Christianorum nomine, quorum maxima pars ueluti muta pecora seruit affectibus suis, adeoque in hac dimicatione non sunt exercitati, ut ne norint quidem rationis atque perturbationum discrimen. Hoc tantum hominem esse putant, quod uident, quod sentiunt. Immo nihil esse putant, nisi quod sub sensum cadat, cum nihil sit minus. Quicquid impense cupiunt, id rectum existimant. Pacem appellant certam comploratamque seruitutem, dum obruta ratio quocumque uocat affectus nihil renitens sequitur. Haec pax est illa misera, quam Christus, uerae pacis auctor, qui fecit utraque unum, uenit dirimere bellum salutare excitaturus inter patrem et filium, inter maritum et uxorem, inter ea, quae turpis concordia male conciliauit. Iam uero philosophorum leuis sit auctoritas, nisi eadem omnia, tametsi uerbis non iisdem, sacris in litteris praecipiuntur. Quod philosophi rationem, id Paulus modo spiritum, modo interiorem hominem, modo legem mentis uocat. Quod illi affectum, hic interim carnem, interim corpus, interim exteriorem hominem, interim legem membrorum appelle. Spiritu, inquit, ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, ut non quaecumque uultis, illa faciatis. Et alibi: Quodsi secundum carnem uixeritis, moriemini. Si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis.

Noua profecto rerum commutatio, ut in bello pax quaeratur, in pace bellum, in morte uita, in uita mors, in seruitute libertas, in libertate seruitus. Scribit enim alibi Paulus : Castigo corpus meum et in seruitutem redigo. Libertatem audi: Quodsi spiritu ducimini, non estis sub lege. Et: Non iterum concepimus spiritum seruitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum dei. Idem alibi:

Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Legis apud eundem de exteriore homine, qui corrumpitur, et interiore, qui renouatur de die in diem. Plato duas uno in homine animas constituit. Paulus eodem in homine duos homines facit adeo conglutinatos, ut neuter sine altero neque in gloria neque in gehenna sit futurus, adeo rursum disiunctos, ut unius mors uita sit alterius.

Eodem opinor pertinent, quae scribit Corinthiis: Factus est primus homo in animam uiuentem, nouissimus Adam in animam uiuificantem. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. Primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelestis. At ut euidentius esset ista non solum ad Christum et Adam, sed ad nos omnes pertinere, subiecit: Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestis. Igitur si portauimus imaginera terreni, portemus et imaginera caelestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt neque corruptio incorruptelam possidebit. Vides liquere, quod alibi carnem et exteriorem qui corrumpitur hominem dixit, hic terrenum Adam nominasse. Hoc ipsum nimirum est et corpus illud mortis, quo grauatus exclamabat Paulus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Porro fructum longe diuersissimum carnis et spiritus aperiens alibi scribit: Qui seminat, inquit, in carne sua, de carne et metet corruptionem.

Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam. Hoc igitur illud est uetus dissidium geminorum Iacob et Esau, qui et antequam in lucem ederentur, iam intra materni uentris claustra luctabantur. At Esau quidem praeoccupauit exortum, sed Iacob praeripuit benedictionem. Prius enim carnale, sed quod spiritale potius est. Alter erat rufus et pilis obsitus, alter lenis. Alter inquietus et uenator, alter domestico gaudens otio. Et ille quidem famelicus ius uendidit primogenitorum, dum uiii uoluptatis auctoramento illectus a natiua libertate excidit in seruitutem peccatorum. Hic quod iure non debebatur, arte gratiae sibi uendicat. Inter hos fratres quamquam uterinos, quamquam gemellos nunquam perfecta coit concordia. Odit enim Esau Iacob. Iacob contra etsi non respondet odio mutuo, fugit tamen suspectumque semper habet Esau neque sese illi credit. Tibi quoque quicquid suaserit affectus, suspectum sit propter dubiam auctoris fidem. Iacob solus uidit dominum. Esau ut sanguinarius gladio uiuit. Postremo dominus a matre consultus respondit: Maior seruiet minori. Pater uero adiecit: Fratri tue, seruies. Tempusque ueniet, cum excutias et soluas iugum eius de ceruicibus tuis. Dominus de piis uaticinatur, pater de reprobis. Ille quid ab omnibus oporteat fieri commonstrat, hic quid plerique facturi sint praedicit.

 

Paulus uult mulierem subditam esse uire, sue,. Melior enim est iniquitas uiri quam mulier benefaciens. Eua nostra carnalis est affectus, cuius oculos callidus ille coluber

cotidie sollicite. Ea corrupta pergit et uirum ad communionem mali sollicitare. Sed quid legis de muliere noua, id est ea, quae uire, sue, morigera est? Inimicitias ponam inter te (nempe serpentera et mulierem) et semen tuum et semen illius. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo illius. Deiectus est coluber in pectus, impetum eius fregit mors Christi. Tantum calcaneo insidiatur clancularius. Ceterum gratia fidei tanquam in uiraginem uersa mulier uenenatum caput animosa conterit. Aucta est gratia, imminuta carnis tyrannis. Sara imminuta auctore deo creuit Abraham, iamque illa non maritum, sed dominum uocat. Neque prius tamen illa partum meretur, quam illi desiissent muliebria. Quid uero tandem peperit domino sue, Abrahae, iam anus, iam effeta? Nempe Isaac, hoc est gaudium. Simulatque in homine consenuerunt affectus, tutu demum exoritur felix illa tranquillitas innocentis animi et mentis securitas quasi iuge consiuium. Et ut pater ipse non indulsit uxori, ita in liberis suspectam habet collusionem Isaac cura Ismaele. In ea aetate non uult conuenire filio ancillae cura filio liberae. Dura adhuc feruet adolescentia, procul ab oculis ablegetur Ismael, ne sub blandimenti specie puerum adhuc Isaac ad suos mores pelliciat. Iam senuerat Abraham, iam anus erat Sara, iam ediderat Isaac, adhuc diffidit, nisi uxoris consilium diuinum oraculum comprobasset. Non est securus de muliere, donec audit a domino: Omnia, quae dixerit tibi Sara, audi uocem eius. O felicem senectam eorum, in quibus sic praemortuus est ille terrenus homo, ut nullum negotium exhibeat spiritui.

 

Qui consensus an per omnia perfectus homini contingat in hac uita, haud equidem affirmauerim. Fortasse ne expediat quidem. Nam et Paulo datus est stimulus carnis, angelus satanae, qui illum colaphizaret ac iam tertium dominum rogans, ut a se tolleretur, hoc tantum audiuit: Paule, sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur. Nouum profecto remedii genus: Paulus ne superbiret, tentatur a superbia, ut solidus sit in Christo, in se cogitur esse infirmus. Portabat enim thesaurum reuelationum caelestium in uase fictili, ut sublimitas esset uirtutis dei, et non ex ipso. Quod unum exemplum apostoli multorum pariter nos admonet. Primum, cum a uitiis sollicitamur, mox iteratis precibus implorandum esse auxilium diuinum. Deinde tentationes uiris perfectis interdum non solum periculosas non esse, uerum etiam ad custodiam uirtutis necessarias. Postremo reliquis omnibus perdomitis solum inanis gloriae uitium in mediis etiam uirtutibus insidiari et hanc esse uelut hydram illam Herculanam, monstrum uiuax et suis uulneribus fecundum, quod omnibus exanclatis laboribus supremo fine uix demum queat confici. Verum labor omnia uincit improbus. Interim dum uehementibus perturbationibus aestuat animus, tu modis omnibus preme, urge, immine ac Proteum istum tuum uinclis stringe tenacibus, dum

omnia transforme sese in miracula rerum,

ignemque horribilemque feram fluuiumque liquentem,

donec in natiuam speciem redeat. Quid auteur tam Proteus quam affectus et cupiditates stultorum, quae cum eos nunc in beluinam libidinem, nunc in iram ferinam, nunc in uenenatam inuidiam, nunc in alia atque alia uitiorum portenta trahunt, nonne pulchre quadrat, quod eruditissimus poeta dixit:

Tum uariae illudent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulua ceruice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit.

 

Hic uero memento, quod sequitur:

Sed quanto ille magis formas se uertet in omnes, tanto nate magis contende tenacia uincla.

 

Immo ne rursum ad fabulas reuoluamur poetarum, exemplo sancti patriarchae Iacob luctamen nocturnum constanter urge, donec illucescat aurora opis diuinae, dicitoque: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

 

Quod auteur uirtutis suae praemium tulerit fortissimus ille palaestrites, operaepretium est audire. Primum benedixit ei in eodem loco. Semper enim post superatam tentationem praecipuum quoddam auctarium diuinae gratiae adicitur homini, qua sit ad futurum hostis assultum multo quam fuerat munitior. Deinde tacto femore emarcuit neruus uictoris et coepit altero claudicare pede. Exsecratur per os prophetae deus eos, qui utroque claudicant pede, id est qui simul et in carne esse et deo uolunt placere, et dum utrumque male conantur, in utroque claudicant.

Felices autem illi, in quibus sic affectus carnis emortuus est contingente deo, ut dextro pedi potissimum, hoc est spiritui innitantur. Postremo nomen illi commutatum. Ex Iacob enim fit Israel, ex luctatore quietus. Ubi castigaris carnem tuam et eam crucifixeris cum uitiis et concupiscentiis, iam nullo obstrepente continget tibi tranquillitas et otium, ut uaces et uideas dominum, ut gustes et uideas, quoniam suauis est dominus. Hoc enim sonat Israel. Videtur autem non in igni, non in turbine ac tumultu tentationum, uerum tempestatem diaboli si modo perseueraris, consequitur sibilus aurae tenuis consolationis spiritualis. Ea simulatque leniter aspirauerit, tum intende acriter internos oculos, et eris Israel dicesque cum eodem: Vidi dominum, et salua facta est anima. Videbis eum, qui dixit: Non uidebit me omnis caro. Excute teipsum: si caro es, non uidebis dominum, si non uideris, non saluabitur anima tua. Cura igitur, ut sis spiritus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License