IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[7] De tribus hominis partibus, spiritu et anima et carne.
Erant haec uel nimio plus satis, uerum, ut fias tibi paulo etiam perspectior atque excussior, libet et Origenicam hominis sectionem breuiter referre. Is enim Paulum secutus tres partes facit: spiritum, animam et carnem, quas omnes coniunxit apostolus scribens Thessalonicensibus: Ut integer (inquit) corpus uestrum et anima et spiritus in die domini
nostri Iesu Christi seruetur. Isaias autem omissa parte infima duarum meminit. Anima, inquit, mea desiderabit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane uigilabo ad te. Daniel item: Laudate, inquit, spiritus et animae iustorum dominum. Quibus ex locis non absurde colligit triplicem hominis portionem. Corpus siue carnem infimam nostri partem, Gui per genitalem culpam legem inscripsit peccati serpens ille ueterator, quaque ad turpia prouocamur ac uicti diabolo connectimur. Spiritum uero, qua diuinae naturae similitudinem exprimimus, in qua conditor optimus de suae mentis archetypo aeternam illam honesti legem insculpait digito, hoc est spiritu suo. Hac deo conglutinamur unumque cum eo reddimur. Porro tertiam et inter ista mediam animam constituit, quae sensuum ac motuum naturalium sit capax. Ea uelut in factiosa re publica non potest non alterutri partium accedere; hinc atque hinc sollicitatur, liberum habet, utro uelit inclinare.
Si Garni renuntians ad spiritus partes sese traduxerit, fiet et ipsa spiritalis, sin ad Garnis cupiditates semet abiecerit, degenerabit et ipsa in corpus. Hoc enim est, quod sensit Paulus scribens Corinthiis : An nescitis, quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. Meretricem lubricam hominis partem appelle. Haec est illa illex et blanda mulier, de qua legis Prouerbiorum capite secundo: Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos et relinquit ducem pubertatis suae et pacta dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus eius et ad inferos semitae ipsius. Omnes qui ingredientur ad eam,
non reuertentur nec apprehendent semitas uitae. Et capite sexto: Ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae. Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius. Pretium enim scorti uix unius est panis, mulier autem uiri pretiosam animam rapit.
Nonne cum de scorto, corde et anima meminit, nominatim tres hominis partes expressit? Rursum capite nono: Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris et nihil omnino sciens. Sedet in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco, ut uocaret transeuntes per uiam et gentes in itinere suo. Quis est paruulus? declinet ad me. Et uecordi locuta est: Aquae furtiuae dulciores sunt, et panis absconditus suauior. Et ignorauit, quod ibi sint gigantes et in profundis inferni conuiuae eius. Qui enim applicabitur illi, descende ad inferos. Nam qui abscesserit ab ea, saluabitur. Quaeso te, quibus coloribus magis graphice depingi fucariue poterant uel uenenatae carnis illecebrae ad turpitudinem sollicitantis animam uel improbitatis spiritui reclamantis uel exitus infelix superantis? Ergo spiritus deos nos reddit, caro pecora. Anima constituit homines, spiritus pios, caro impios, anima neutros. Spiritus quaerit caelestia, caro dulcia, anima necessaria. Spiritus euehit in caelum, caro deprimit ad inferos, animae nihil imputatur. Quicquid carnale, turpe est, quicquid spiritale, perfectum, quicquid animale, medium et indifferens.
Visne pinguiore, quod aiunt, Minerua tanquam digito tibi demonstrari partium istarum discrimen? Equidem
experiar: Vereris parentes; amas fratrem; amas liberos; diligis amicum. Non tam uirtutis est ista facere quam sceleratum non facere. Cur enim non facias Christianus, quod naturae instinctu faciunt et gentes, immo quod faciunt et pecora? Quod naturae est, non imputatur ad meritum. Sed incidisti in eum locum, ut aut patris contemnenda pietas, uincenda caritas liberorum, beneuolentia negligenda amici aut off endendus deus. Quid facis? In biuio stat anima? Sollicitat hinc caro, illinc spiritus. Dicit spiritus: Potior est parente deus. Illi corpus modo debes, huic omnia." Suggerit caro : Nisi pares, exhaeredat te pater, uulgo diceris impius. Consule rei, consule famae. Deus aut non uidet aut conniuet aut certe facile placabitur."
Iam haeret, iam nutat anima. Utrocunque se flexerit, hoc erit, quod est id, cui accesserit. Si contempto spiritu meretricem carnem audierit, unum corpus est. Sin spreta carne ad spiritum erigatur, transfiguratur in spiritum. Ad hune modum consuesce temetipsum sollerter excutere. Ingens enim hominum error, qui non raro absolutam pietatem putant, quod est naturae. lmponunt incautis affectus quidam in speciem honestiores et quasi uirtutum laruis personati. Saeuit iudex in sontem seuerus et incorruptus sibi uidetur. Vis et hune discuti? Si animo indulget suo seruitque rigori cuidam genuino, nulle animi dolore, nonnulla fortassis eum uoluptate, nihil tamen a iudicis officio diuaricans, ne sibi protinus placeat. Medium est, quod facit. Quod si lege uel ad odium priuatum uel ad cupiditatem abutitur, iam carnale est quod gerit et homicidium committit. Sin ingentem animo percipit dolorem,
quod eum cogitur perdere, quem mallet emendatum et incolumem, et poenam commeritam irrogat eo pectoris sensu, quo pater filium carissimum secari urique iubet, ita demum spiritale erit quod agit. Plerique propensione naturae atque ingenii proprietate rebus nonnullis uel gaudent uel abhorrent. Sunt, quos nihil titillet Venerea uoluptas. Ne protinus sibi ad uirtutem arrogent, quod est indifferens. Non carere libidine, sed uincere libidinem uirtutis est. Alius gaudet ieiunare, gaudet adesse sacris, gaudet frequens esse in templis, gaudet quamplurimum psalmorum dicere, sed in spiritu. Exige ad hanc regulam quod facit: Si ad famam, si ad emolumentum spectat, carnem sapit, non spiritum. Si tantum ingenio indulget suo, facit enim quod animo lubet, non habet, cur sibi magnopere placeat, immo quod timeat habet. En tibi periculum: Oras et non orantem iudicas. Ieiunas et fratrem manducantem condemnas. Quisquis non facit, quod tu, eo te meliorem iudicas? Vide, ne ad carnem pertineat ieiunium tuum. Eget frater ope tua, tu interim preculis tuis deo obmurmuras fratris egestatem dissimulans: Aduersabitur istas preces deus. Quomodo enim te orantem audiet deus, cum tu non audias homo hominem? Accipe et illud : Amas uxorem hoc tantum nomine, quod uxor est. Nihil magni facis. Nam istud quidem est tibi cum ethnicis commune.
At amas non ob aliud, nisi quia tibi uoluptati est. Ad carnem tendit amor tuus. Sed amas ob hoc potissimum, quod in ea perspexeris imaginem Christi, puta pietatem, modestiam, sobrietatem, pudicitiam, iamque non illam in ipsa, sed in Christo, immo in ea Christum amas; ita demum spiritaliter amas. Verum his de rebus plura, sed suo loco.