Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,0] Regulae quaedam generales ueri Christianismi.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,0] Regulae quaedam generales ueri Christianismi.

 

Nunc quoniam ad id, quod propositum est, utcumque uiam aperuisse et quasi siluam quandam comparasse uidemur, ad reliqua properandum, ne non enchiridion, sed ingens fiat uolumen. Conabimur autem breuiter regulas quasdam quasi nexus quosdam palaestricos tradere, quarum ductu tanquam fili Daedalei facile queas e mundi huius erroribus uelut e labyrintho quodam inextricabili emergere atque ad puram lucem uitae spiritalis pertingere. Nulli disciplinae sui canones desunt, et sola beate uiuendi ratio nullis praeceptis adiuuabitur? Est autem omnino uirtutis ars quaedam et disciplina, in qua qui se gnauiter exercent, iis denique aspirat ille sanctorum conatuum prouector spiritus. Qui uero dicunt: Recede a nobis, scientiam uiarum tuarum nolumus, hos reiciet misericordia diuina, propterea quod ipsi reiecerunt scientiam.

 

Sumentur autem hi canones partim a persona dei, diaboli et nostra, partira a rebus, id est uirtutibus ac uitiis et quae sunt his coniuncta, partira a materia uirtutum et uitiorum. Conducent potissimum aduersus tria mala, reliquias culpae genitalis. Nam etsi labeur abstersit baptismus, tamen haeret adhuc quiddam ueteris morbi relictum in nobis tutu ad custodiam humilitatis tum materiam segetemque uirtutis. Ea sunt caecitas, caro et infirmitas. Caecitas ignorantiae nebula rationis obscurat iudicium. Lumen enim illud purissimum diuini uultus, quod conditor infuderat super nos, cura non nihil obfuscauit culpa primorum parentum, tutu corrupta educatio, improbus conuictus, peruersi affectus, uitiorum tenebrae, consuetudo

peccandi tanta obduxit rubigine, ut diuinitus insculptae legis uix uestigia quaedam appareant. Ergo (ut coeperam) caecitas facit, ut in delectu rerum fere caecutiamus pro optimis pessima sequentes, potiora minus utilibus posthabentes. Caro sollicitat affectum, ut, etiam si quid sit optimum intelligamus, diuersa tamen amemus. Infirmitas facit, ut uirtutem semel arreptam uel taedio uel tentatione uicti deseramus. Caecitas officit iudicio; caro deprauat uoluntatem; infirmitas frangit constantiam. Primum igitur est, ut fugienda dignoscas ab expetendis, atque ideo tollenda caecitas, ne in rerum delectu halucinemur. Proximum, ut malum cognitum oderis, bonum ames, et in hoc uincenda caro, ne contra mentis iudicium dulcia pro salutaribus amemus. Tertium, ut in bene coeptis perseueres, atque idcirco fulcienda infirmitas, ne turpius uirtutis uiam deseramus quam fueramus non ingressuri. Ignorantiae medendum, ut uideas, qua sit eundum. Caro domanda, ne a cognita uia seducat in deuia. Infirmitas animanda, ne uiam artam ingressus uel uacilles uel resistas uel deflectas neue semel aratro admolitus respicias, sed exsultes ut gigas ad currendam uiam semper in ea, quae sunt ante temet, extendens, eorum, quae retro sunt, oblitus, donec apprehendas brauium et coronam promissam perseuerantibus. Ad haec itaque tria canones quosdam pro nostra uirili accommodabimus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License