IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[8,1] Contra malum ignorantiae canon primus.
Quoniam uero fides unica est ad Christum ianua, primam oportebit esse regulam, ut de ipso atque illius spiritu traditis scripturis quam optime sentias credasque non oretenus, non frigide, non oscitanter, non haesitanter, quemadmodum uulgus facit Christianorum, sed toto pectore, penitus infixum immotumque sedeat, ne unum quidem in eis iota contineri, quod non magnopere ad tuam salutem pertineat. Nihil quicquam te moueat, quod bonam hominum partem sic uides uiuere, quasi caelum et inferi fabulae quaepiam essent aniles, terricula aut illectamenta puerorum. Tu uero credens ne festinaueris. Et si ad unum uniuersus insaniat mundus, uertantur elementa, desciscant angeli, non potest mentiri ueritas, non potest non euenire, quod deus euenturum esse praedixit. Si deum esse credis, ueracem credas oportet. Sic prorsus habeto nihil tam uerum esse, nihil tam certum atque indubitatum eorum, quae auribus hauris, oculis coram intueris, manibus tenes, quam quae legis in his litteris, quas caeleste numen, hoc est ueritas, inspirauit, sancti prophetae prodiderunt, tot martyrum sanguis comprobauit, quibus tot iam saeculis piorum hominum consensus subscripsit, quas Christus ipse in carne et sermone tradidit et moribus expressit, testantur miracula, confitentur et daemones adeoque credunt, ut et contremiscant.
Denique quae sic consentaneae sunt aequitati naturae, quae sic inter se constant, sic rapiunt attentos, sic mouent atque transformant. Si haec tanta argumenta in eas solas competunt, quae malum uesania est in fide haesitare? Vel ex praeteritis futurorum coniecturam facito. Quanta, quam incredibilia dictu de Christo praedixerant prophetae.
Quid horum non euenit? Qui in illis non fefellit, in aliis fallet? Postremo non mentiti sunt prophetae, et mentietur
Christus prophetarum dominus? His atque huiusmodi cogitationibus si subinde flammam excitaris fidei, tum ardenter rogaueris deum, ut adaugeat tibi fidem, mirabor, si diu malus esse poteris. Quis enim usqueadeo scelestus est, ut non resiliat a uitiis, si modo penitus credat momentaneis his uoluptatibus praeter infelicem illum consciae mentis cruciatum aeternos quoque emi cruciatus, piis contra pro temporaria ac leui uexatiuncula centuplum gaudium purae conscientiae ac uitam denique reddi immortalem?