Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,2] Canon secundus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,2] Canon secundus.

 

Primum igitur esto nihil haesitare de promissis diuinis, proximum autem, ut uiam salutis non cunctanter, non timide, sed certo proposito, toto pectore, animo fidenti atque (ut ita dixerim) gladiatorio capessas, paratus uel rei uel uitae dispendium pro Christo subire. Piger uult et non uult. Non oscitantibus contingit regnum caelorum, sed plane uim pati gaudet et uiolenti rapiunt illud. Hue festinantem non te carorum affectus retardet, non reuocent illecebrae mundi, non remorentur curae domesticae. Incidenda est saecularium negotiorum catena, quandoquidem explicari non potest. Sic deserenda Aegyptus, ne quando redeas animo ad ollas carnium. Raptim ac semel tota deserenda Sodoma, non est fas respicere. Respexit mulier, et uersa est in simulacrum saxeum. Viro non uacat ulla usquam in regione morari, sed iubetur properare in montem, nisi malit perire. Clamat propheta, ut fugiamus de medio Babylonis. Exitus ab Aegypto fuga uocatur.

E Babylone fugere iubemur, non sensim atque cunctanter

emigrare. Videas plerosque comperendinantes et consiliis nimium lentis molientes fugam uitiorum. "Ubi his me curis", inquiunt, extricauero, ubi illud atque illud negotii confecero." Stulte, quid, si hodie a te repetant animam tuam? An nescis negotium e negotio seri? Vitium uitio inuitari? Quin hodie potius facis, quod quo maturius feceris, hoc factu fuerit facilius? Alibi diligens esto, hic utilissima praecipitatio. Ne reputa, ne pensiculare, quantum relinquas, certus Christum unum tibi satis futurum pro omnibus. Aude modo te illi toto pectore credere. Aude tibi diffidere, aude omnem tui curam in illum transferre. Desine inniti tibi et plena fiducia abice te in eum, et excipiet te. Iacta cogitatum tuum in dominum, et ipse te enutriet, ut canas illud eiusdem prophetae: Dominus regit me, et nihil mihi deerit in loco pascuae, ibi me collocauit. Super aquam refectionis educauit me, animam meam conuertit.

 

Ne uelis temetipsum partiri duobus, mundo et Christo. Non potes duobus dominis seruire. Nulla societas deo cum Belial. Non fert eos, qui utroque genu claudicant. Euomit eos, qui neque frigidi sunt neque calidi, sed tepidi. Nimisquam zelotypus animarum amator deus est, solus ac totum possidere uult, quod sanguine suo redemit. Non patitur consortium diaboli, quem semel morte sua deuicit. Duae tantum uiae sunt: altera, quae per obsequium affectuum ducit in exitium, altera, quae per mortificationem carnis ducit ad uitam. Quid tecum haeres? Tertia nulla est. alteram uelis nolis adeas oportet. Quisquis es, haec arta tibi ineunda semita est, per quam pauci mortalium

ambulant. Sed hanc ipse calcauit Christus, calcarunt ab orbe condito, quicumque deo placuerunt. Haec est profecto Adrastei numinis ineuitabilis necessitas. Cura Christo mundo crucifigaris necesse est, si uoles cura Christo uiuere. Quid inepti nobis ipsi blandimur? Quid tanta in re nobis ipsis imponimus? Hic dicit:  "Non sum clericus, mundanus sum; non possum non uti mundo." Alius cogitat: "Etsi sacerdos sum, monachus non sum; uiderit ille." Inuenit et monachus, quo sibi palpeur.  "Non tam", inquit, "monachus sum quam illi aut illi." Alius dicit: "Adolescens sum, generosus, diues, aulicus, denique princeps. Ad me nihil attinent, quae dicta sunt apostolis." Miser, ergo ad te nihil attinet, ut uiuas in Christo? Si in mundo es, in Christo non es. Si mundum appellas caelum, terram, mare et hunc communem aerem, nemo non est in mundo. Sin ambitionem, delicias, cupiditatem, libidinem mundum dicis, profecto si mundanus es, Christianus non es. Omnibus dixit Christus, qui crucem suam non tolleret ac sua uestigia sequeretur, non esse se dignum. Mori carni cura Christo nihil ad te, si uiuere illius spiritu nihil ad te pertinet.

Crucifigi mundo nihil ad te, si uiuere deo nihil ad te. Consepeliri cura Christo nihil ad te, si resurgere in gloriam nihil ad te. Christi humilitas, paupertas, tribulatio, contemptus, labores, agones, dolores nihil ad te, si regnum illius nihil ad te. Quid autem improbius quam praemium tibi cura aliis commune ducere, at labores, quibus paratur praemium, in paucos quosdam reicere? Quid autem delicatius quam cura capite conregnare uelle, cura nolis compati? Noli igitur, mi frater, circumspicere, quid alii faciant et eorum

collatione tibi blandiri. Ardua quaedam et paucissimis etiam monachis cognita res est mori peccato, mori desideriis carnalibus, mori mundo. Et haec est communis omnium Christianorum professio. Hoc iam olim in baptismo deierasti. Quo uoto quod possit accedere sanctius aut religiosius? Aut pereundum aut sine exceptione hac uia grassandum ad salutem,

siue reges siue inopes erimus coloni.

 

Quod si non omnibus contingit ad perfectam imitationem capitis pertingere, omnibus tamen huc manibus pedibusque est enitendum. Bonam Christianismi partem habet, qui certo animo decreuit fieri Christianus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License