IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Verum ne te illud a uirtutis uia deterreat, quod aspera uideatur ac tristis, tum quod commoditatibus mundi sit renuntiandum, tum quod iugiter confligere oporteat cum tribus improbissimis hostibus carne, diabolo et mundo, hanc tertiam regulam tibi proponito. Uniuersa terricula et phantasmata, quae tibi statim uelut in ipsis Auerni faucibus occurrunt, pro nihilo ducenda esse exemplo Aeneae Vergiliani. Quod si ludibriis inanibus contemptis rem ipsam pressius fixiusque inspexeris, profecto uidebis Christi uia, praeterquam quod sola ducit ad felicitatem, etiam omisso praemii respectu nullam tamen aliam esse commodiorem. Quod enim (quaeso te) uitae genus iuxta mundum tibi deliges, in quo non sint abunde multa tristia atque aspera subeunda tolerandaque? Aulicam uitam quis
nescit esse aerumnarum plenam, nisi uel inexpertus uel certe stultissimus? Deum immortalem, quae illic, quam diutina, quam indigna seruitus perferenda, quanta sollicitudine ambienda principis gratia, eblandiendus fauor eorum, qui uel nocere possunt uel prodesse. Fingendi uultus subinde noui. Mussitanda iniuria potentiorum. Porro autem, quod tandem mali genus, quo non sit referta militia? Utriusque rei tu testis esse optimus potes, qui utrumque tuo periculo didicisti. Iam uero quid non uel facit uel patitur mercator
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes?
In coniugio quanta moles curarum familiarium, quam non ibi miseriam uident qui experiuntur? In publicis obeundis muneribus quantum sollicitudinis, quantum laboris, quantum periculi? Quoquouersum flexeris oculos, ingens turba incommodorum occurret. Ipsa per se uita mortalium mille aerumnis obnoxia est, quae sunt improbis cum probis communes. Eae omnes tibi cesserint in cumulum meritorum, si te deprehenderint in uia Christi. Sin minus, cum maiore molestia tum nullo fructu ferendae tamen. Qui mundo militant, primum quam multos annos anhelant, sudant, tumultuantur. Deinde pro quam caducis nihilique rebus. Postremo quam ancipiti spe. Adde, quod illic adeo nullus est miseriarum finis, ut quo laboratum est diutius, hoc laboretur molestius. Finis denique tam anxiae tamque laboriosae uitae qui tandem? Nempe cruciatus aeternus.
I nunc, et cum hac uita comporte uiam uirtutis, quae statim desinit esse aspera, fit progressu mollior, fit iucunda,
per quam certissima spe itur ad summum bonum. Nonne extremae dementiae sit malle pari labore parare mortem aeternam quam uitam immortalem? At isti faciunt uel hoc insanius, qui praeeligunt summis laboribus ire ad labores perennes quam mediocribus ad otium immortale. Ad haec si maxime laboriosior esset pietatis uia quam mundi, tamen hic laboris asperitas praemii spe lenitur nec deest unctio diuina, quae facit, ut omne fel in mel uertatur. Illic cura curam trahit, dolor ex dolore nascitur; nec mora nec requies. Foris labor et afflictio, intus grauior aegritudo. Ipsa lenimenta exasperant. Haec ita habere ne gentiles quidem poetas fugit, qui per Tityi, Ixionis, Tantali, Sisyphi Pentheique supplicium improborum hominum aerumnosam uitam adumbrant. Quorum est et illa sera in libro Sapientiae confessio : Lassati sumus in uia iniquitatis et perditionis, ambulauimus uias difficiles, uiam autem domini ignorauimus. Quid Aegyptia seruitute uel foedius uel laboriosius? Quid Babylonia captiuitate tristius? Quid iugo Pharaonis et Nabuchodonosor intolerabilius? Christus autem quid dicit? Tollite iugum meum super uos, et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum suaue est et onus meum leue. In summa, nulla deest uoluptas, ubi adest tranquilla conscientia. Nulla non adest miseria, ubi cruciat infelix conscientia. Haec iam plusquam certa esse oportet. Quod si etiam dubitas, consule eos, qui aliquando de medio Babylonis conuersi sunt ad dominum et uel illorum experimento crede nihil esse uitiis turbulentius tristiusque, nihil uirtute expeditius atque hilarius.
Verum age fingito paria stipendia, pares labores, at quanto tamen optabilius militare sub signis Christi quam sub uexillis diaboli. Immo quanto optabilius affligi cum Christo quam deliciis affluere cum diabolo. Iam uero non erit uelis et equis fugiendus dominus non tantum turpissimus, uerumetiam durissimus et fallacissimus? Qui tam
iniquum pensum exigit, qui taro futtilia promittit, quibus ipsis non raro frustratur miseros. Aut si praestat, rursus ubi lubitum est tollit, ut maiore aegritudine amittant parta quam labore pepererint. Mercator posteaquam fasque nefasque cumulandae rei studio miscuit, famam, uitaw, animam mille periculis obiecit, si quidem bene ceciderit fortunae alea, quid tandem aliud sibi parauit quam miserae sollicitudinis materiam, ut seruet, cruciatum, si perdat? Sin male, quid reliquum est, nisi ut bis fiat miser, et quod re sperata frustratus est, et quod tantum irriti laboris exhaustum non sine dolore meminit? Nemo ad bonam mentem certo animo contendit, qui non peruenerit. Christus ut non irridetur, ita nec irridet.
Cogita et illud, cura a mundo fugis ad Christum, non te relinquere, si qua commoda mundus habet, sed leuiora cum potioribus commutare. Quis non oppido lubens argentum auro, silicem gemma commutauerit? Offenduntur amici, quid tum? Inuenies iucundiores. Carebis uoluptatibus, sed frueris internis, quae sunt uel suauiores uel sinceriores uel certiores. Minuenda res: at crescunt opes illae, quas neque tineae demoliuntur neque tollunt fures. Desinis esse in pretio apud mundum: at probaris auctore Christo. Places paucioribus, sed melioribus. Macrescit corpus, sed saginatur
animus. Macrescit nitor cutis, sed enitescit decus animi. At si per cetera eodem modo cucurreris, intelliges nihil uel falsi boni relinqui mundo, quod non longe praestantiore compendio compensetur. Quod si qua sunt, quae quamquam non possunt non uitiose desiderari, sine uitio tamen possideri possunt, quod genus opinio popularis, fauor uulgi, gratia, auctoritas, amici, honos uirtuti habitus, fere fit, ut primum quaerentibus regnum dei ultro haec omnia adiciantur, id quod et promisit Christus et deus praestitit Salomoni. Fortuna plerumque sequitur fugientes, fugit sequentes. Certe quicquid acciderit diligentibus, nihil non esse prosperum potest, quibus dispendia in compendium, flagella in solacium, opprobria in gloriam, cruciatus in uoluptatem, tristia in dulcia, mala uertuntur in bona. Hanc igitur uiam dubitas capessere et illam relinquere, cum tam iniqua sit collatio, immo tam nulla, dei ad diabolum, spei ad spem, praemii ad praemium, laboris ad laborem, solacii ad solacium?