Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,4] Canon quartus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,4] Canon quartus.

 

Sed ut certiore cursu queas ad felicitatem contendere, haec tibi quarta sit regula, ut totius uitae tuae Christum uelut unicum scopum praefigas, ad quem unum omnia studia, omnes conatus, omne otium ac negotium conferas. Christum uero esse puta non uocem inanem, sed nihil aliud quam caritatem, simplicitatem, patientiam, puritatem, breuiter quicquid ille docuit. Diabolum nihil aliud intellige, quam quicquid ab illis auocat. Ad Christum tendit, qui ad solam uirtutem fertur. Diabolo se mancipat, qui seruit uitiis. Simplex ergo sit oculus tuus, et totum corpus tuum

lucidum erit. Ad solum Christum tamquam ad unicum et summum bonum spectet, ut nihil ames, nihil mireris, nihil expetas nisi aut Christum aut propter Christum. Nihil oderis, nihil horreas, nihil fugias praeter unam turpitudinem aut propter turpitudinem. Ita flet, ut quicquid egeris, siue dormias siue uigiles, siue edas aut bibas, ipsi denique lusus tui et otia, dicam audacius immo et uitia quaedam leuiora, in quae nonnunquam ad uirtutem properantes incidimus, omnia tibi cedant in cumulum praemii. Quod si nequam erit oculus tuus et alio quam ad Christum spectaris, etiam si qua recta feceris, infrugifera fuerint aut etiam perniciosa. Vitium enim est rem bonum non bene agere.

 

Tum ad summi boni metam recta festinanti quaecunque obiter occurrunt eatenus sunt aut reicienda aut assumenda, quatenus cursum tuum aut adiuuant aut impediunt. Earum rerum ferme triplex est ordo. Quaedam enim ita sunt turpia, ut honesta esse non possint, uelut ulcisci iniuriam, male uelle homini. Haec semper aspernanda quantouis etiam emolumento proposito aut cruciatu. Nihil enim est, quod bonum uirum queat laedere, praeter unam turpitudinem. Quaedam e regione ita sunt honesta, ut turpia esse non possint. Quod genus sunt bene uelle omnibus, iuuare honestis rationibus amicos, odisse uitia, gaudere plis sermonibus. Quaedam uero media, ueluti ualetudo, forma, uires, facundia, eruditio et his similia. Ex hoc igitur postremo genere rerum nihil propter se expetendum neque magis minusue adhibendae sunt, nisi quatenus conducunt ad summum metam. Sunt enim et philosophis quidam fines imperfecti ac medai, in quibus non oporteat consistere quibusque conueniat uti, non frui. Verum quae media sunt, non eodem modo omnia aut conferunt aut officiunt ad Christum euntibus. Proinde pro momento quod habent, sunt assumenda aut repudianda. Scientia plus affert adiumenti ad pietatem quam forma aut uires corporis aut

opes. Et quamquam omnis eruditio potest ad Christum referri, alia tamen alia propiore uia conducit. Ab hoc fine mediorum omnium utilitatem aut inutilitatem metire. Litteras amas. Recte, si propter Christum. Sin ideo tantum amas, ut scias, ibi consistis, unde gradum facere oportebat.

Quod si litteras expetis, ut illis adiutus Christum in arcanis litteris latentem clarius perspicias, perspectum ames, cognitum atque amatum communices aut fruaris, accinge te ad studia litterarum; uerum non ultra, quam ad bonam mentem arbitrere profuturas. Si tibi confidis et ingens in Christo lucrum speras, perge tanquam audax mercator longius etiam in gentilium litteris peregrinari atque Aegyptias opes ad dominici templi honestamentum conuertere. Sin metuis plus dispendii quam speras compendii, ad primam illam regulam redi, nosce te ipsum et tuo te modulo metire. Satius est minus sapere et amare magis, quam magis sapere et non amare.

 

Ergo scientia in mediis principatum obtinet; deinde sunt ualetudo, dotes ingenii, facundia, forma, uires, dignitas, gratia, auctoritas, prosperitas, fama, genus, amici, res familiaris. Horum unum quodque ut proximo cursu ad uirtutem conducit, ita maxime erit adhibendum, sed si quidem currentibus nobis offerantur. Sin minus, non erit tamen horum gratia a proposito cursu deflectendum. Obuenit pecunia; si nihil obstat ad bonam mentem, administra, para tibi amicos de mammona iniquitatis. Sin bonae mentis times dispendium, contemne damnosum lucrum et uel Cratem illum Thebanum imitare, molestam

sarcinam in mare potius praecipita, quam te retardet a Christo. Id erit tibi factu procliuius, si, quemadmodum diximus, assueris nihil mirari eorum, quae sunt extra te, id est, quae non pertinent ad hominem interiorem. Ita enim fiet, ut neque insolescas, si haec contigerint, neque discrucieris animo, si uel negata fuerint uel erepta, quippe qui felicitatem tuam uno Christo metiris. Quodsi citra tuum studium contingunt, sollicitior esto, non securior, id cogitans datam tibi diuinitus uirtutis exercendae materiam, sed periculosam. Quod si suspectam habes fortunae benignitatem, Prometheum imitare. Ne receperis dolosam pyxidem et expeditus ac nudus ad unicum illud bonum contende.

Qui uero pecuniam ut rem magnam ingenti sollicitudine expetunt et in ea statuunt praecipuum uitae praesidium, qui se beatos putant ea incolumi, qui miseros clamitant, cum periit, ii nimirum plures deos sibi finxere. Aequasti Christo pecuniam, si ea te potest felicem aut infelicem reddere. Quod dixi de pecunia, idem de honoribus, uoluptatibus, ualetudine, immo et de ipsa uita corporis accipe. Tanto ardore ad unum Christum scopum nostrum oportet eniti, ut horum nihil uacet magnopere curare, siue cum dantur, siue cum tolluntur. Tempus enim breue est, ut ait apostolus.

 

Reliquum est, ut qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes. Hanc mentem, scio, mundus ut stultam ac male sanam ridet, uerum per hanc unam stultitiam placuit deo saluos facere credentes. Et quod stultum est dei, sapientius est hominibus. Ad hanc itaque regulam, quicquid et agis, exiges. Exerces artem; recte, si sine fraude.

Verum quo spectas? Ut alas familiam. At quorsum tibi familiam? Ut eam Christo lucrifacias? Bene curris. Ieiunas; pium quidem opus in speciem. Sed quo refers tuum ieiunium? Ut parcas penui, aut ut religiosior habearis? Nequam est oculus tuus. At ieiunas, ne in morbum incurras. Cur morbum metuis? Ne te priuet usu uoluptatum? Vitiosus est oculus tuus. Sed ualere uis, ut studio sufficias. Studium uero quo refers? Ut sacerdotium aliquod tibi pares. Sacerdotium quo animo ambis? Nempe ut tibi uiuas, non Christo. Aberrasti a signo, quod Christianum oportet ubique praefixum habere. Sumis cibum, ut ualeas corpore. Sed ideo ualere uis corpore, ut sanctis studiis, sanctis uigiliis sufficias : scopum attigisti. Curas autem ualetudinem, ne fias deformior, ne libidini non sufficias: a Christo excidisti alium deum tibi faciens.

 

Sunt, qui certos diuos certis quibusdam colunt caerimoniis. Alius Christophorum singulis salutat diebus, sed non nisi conspecta 'eius imagine, quo tandem spectans? Nempe hue, quod sibi persuaserit sese eo die a mala morte tutum fore. Alius Rochum quendam adorat, sed cur? Quod illum credat pestem a corpore depellere. Alius Barbarae aut Georgio certas preculas admurmurat, ne in manus hostium ueniat. Hic ieiunat Apolloniae, ne doleant dentes. Ille uisit diui Iob simulacra, ut scabie careat.

Nonnulli de lucro certam portionem pauperibus nuncupant, ne merces naufragio intercidant. Hieroni cereolus accenditur, ut res, quae periit, recipiatur. In summa ad hune modum quot res sunt, quas uel timemus uel cupimus, totidem iis diuos praefecimus. Qui et ipsi diuersis nationibus

diuersi sunt, ut id apud Gallos ualeat Paulus, quod apud nostrates Hieron, neque passim id ualet Jacobus aut Ioannes, quod illo atque illo loco. Quae quidem pietas nisi a respectu commodorum atque incommodorum corporalium ad Christum referatur, a deo Christiana non est, ut non ita multum absit a superstitione eorum, qui quondam Herculi decimam bonorum partem uouebant, ut ditescerent, aut Aesculapio gallum, ut a morbo reualescerent, aut qui Neptuno taurum caedebant, ut feliciter nauigarent. Nomina quidem commutata sunt, sed finis utrisque communis.

 

Oras deum, ne tibi mors accidat praematura, et non oras potius, ut tibi mentem meliorem largiatur, ut quocunque loco te mors oppresserit, non offendat imparatum. Tu non cogitas de mutanda uita, et deum rogas, ne moriaris. Quid igitur oras? Nimirum ut quam diutissime pecces. Oras diuitias, et nescis uti diuitiis. Nonne tuam ipsius perniciem oras? Oras bonam ualetudinem et abuteris sanitate, nonne pietas tua impia est? Reclamabitur hoc loco protinus a quibusdam religiosulis, qui quaestum existimant pietatem et, ut idem ait, per dulces quasdam benedictiones seducunt corda innocentium uentri suo seruientes, non Iesu Christo.

 "Ergone", inquient,  "tu uetas cultum sanctorum, in quibus deus honoratur?" Ego uero non tam damno eos, qui haec simplici quadam superstitione faciunt, quam qui emolumentum suum secuti ea, quae tolerabilia fortasse sunt, pro

summa et absoluta pietate efferunt et suo commodo fouent imperitiam plebis, quam ne ego quidem omnino contemno, uerum non feram, ut media pro summis, minima pro maximis habeant. Laudabo, quod a Rocho suo petant incolumem uitam, si eam uitam consecrent Christo. Magis autem laudabo, si nihil aliud orent, quam ut cum odio uitiorum augeatur amor uirtutum. De moriendo ac uiuendo deo in manum dent dicantque cum Paulo: Siue uiuimus siue morimur, domino uiuimus ac morimur. Perfectum erit, si dissolui cupiant et esse cum Christo, si in morbis, damnis reliquisque fortunae incommodis gloriam et gaudium suum constituant, quod digni habeantur, qui uel hoc modo capiti suo conformentur. Ergo non tam reprehendendum istiusmodi facere quam perniciosum in eis consistere atque inniti. Tolero infirmitatem, sed cum Paulo uiam demonstro excellentiorem. Ad hanc regulam si studia et actus omnes tuos excusseris neque usquam constiteris in mediis, donec perueneris usque ad Christum, nec aberrabis usquam a uia neque rem ullam in uita aut facies aut patieris, quae tibi non uertatur in materiam pietatis.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License