Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,5] Canon quintus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,5] Canon quintus.

 

Addamus et quintam regulam huic quasi subsidiariam, ut in hoc uno constituas perfectam pietatem, si coneris semper a rebus uisibilibus, quae fere uel imperfectae uel mediae sunt, ad inuisibilia proficere iuxta superiorem hominis diuisionem. Hoc praeceptum adeo ad rem pertinet, ut eius siue neglectu siue inscitia plerique Christiani pro piis sint superstitiosi et praeter cognomen Christi non admodum absint a superstitione gentilium. Duos igitur quosdam mundos imaginemur, alterum intelligibilem tantum, alterum uisibilem. Intelligibilem, quem et angelicum licebit appellare, in quo deus cum beatis mentibus, uisibilem caelestes sphaeras et quod in his includitur. Tum hominem ueluti tertium quendam mundum utriusque participem, uisibilis secundum corpus, inuisibilis secundum animam. In mundo uisibili quoniam peregrini sumus, nusquam oportet conquiescere, sed quicquid occurrit sensibus, id apta quadam collatione uel ad mundum angelicum uel (quod est utilius) ad mores et ad illi respondentem hominis partem referre. Quod sol hic uisibilis in mundo uisibili, id diuina mens in mundo intelligibili et in ei cognata tui parte, puta spiritu. Quod illic luna, hoc in illo coetus angelorum et animarum piarum, quam uocant ecclesiam triumphantem, hoc et in te spiritus. Quicquid agit mundus superior in sibi subiectam terram, hoc agit deus in tuam animam. Occidit sol, oritur, aestuat, temperatur, uiuificat, producit, maturat, attrahit, extenuat, purgat, durat, emollit, illustre, serenat, exhilarat. Ergo quicquid in eo uides, immo quicquid in hoc crassiore mundo, qui constat ex elementis, quem nonnulli a reliquis distinxere, denique quicquid in crassiore tui parte, id assuescas ad deum atque inuisibilem tui portionem referre. Ita flet, ut quicquid usquam sese sensibus obiecerit, id tibi fiat occasio pietatis.

 

Cum delectat oculos corporeos, quotiens sol hic uisibilis nouo lumine sese terris infundit, tu protinus cogita, quae sit illa uoluptas caelitum, quibus aeternus ille sol semper oritur nec unquam occidit, quantum illud gaudium purae mentis, cui diuinum lumen irradiat. Atque admonente creatura uisibili ora uerbis Paulinis, ut qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illucescat in corde tuo ad illuminationem scientiae claritatis dei in facie Christi Iesu.

Repete consimiles locos e sacris libris, in quibus passim gratia spiritus diuini lumini comparatur. Tristis tibi nox ac taetra uidetur: animam cogita diuino lumine destitutam ac uitiis caligantem. Et si quid noctis intra te deprehenderis, ora, ut tibi exoriatur sol iustitiae. Sic autem adeo non esse nullas res inuisibiles, ut eae, quae uidentur, prae illis uix umbrae quaedam sint tenuem modo quandam imaginera illarum oculis repraesentantes. Proinde quicquid in corporeis rebus sensus aut appetunt aut horrent, idem conueniet in internis spiritum longe magis amare aut odisse.

Arridet oculis decora species corporis. Cogita, quam honesta res sit species animae. Insuaue quiddam uideur deformis uultus. Memento, quam odiosa res sit mens uitiis deturpata. Atque item de reliquis facito. Est enim animae ut sua quaedam uenustas aut deformitas, qua uicissim deo placet ac diabolo, similis simili, ita est illi et sua quaedam iuuenta, senecta, morbus, sanitas, mors, uita, paupertas, opulentia, uoluptas, dolor, bellum, pax, frigus, calor, sitis, potus, fames, cibus. Breuiter quicquid sentitur in corpore, id intelligendum est in anima. Ergo in hoc est iter ad uitam spiritalem ac perfectam, si sensim assuescamus abduci ab iis, quae uere non sunt, sed partira apparent esse, quod non sunt, ut uoluptas turpis, honor mundi, partim fluunt atque in nihilum redire festinant, rapiamurque ad illa, quae uere surit aeterna, incommutabilia, sincera. Id quod uidit et Socrates, uir non tam lingua quam uita philosophus.

Ait enim ita demum animam feliciter emigrare e corpore, si prius per philosophiam mortem fuerit diligenter meditata et multo ante per rerum corporalium contemptum et spiritalium amorem ac contemplationem assueuerit tamquam a corpore abesse. Neque aliud est crux illa, ad quam nos uocauit Christus, neque aliud mors, qua nos capiti commori uult Paulus, quemadmodum dicit et propheta: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oues occisionis; et quod aliis uerbis scribit apostolus: Quae sursum surit quaerite, non quae super terram, quae sursum surit sapite, quam ut ad res corporeas obstupescamus et tamquam insensibiles reddamur, ut tanto magis sapiamus in his, quae sunt spiritus, quanto magis in illis desipuerimus. Tanto uerius intus incipiamus uiuere, quanto minus uixerimus foris. Denique ut dicam planius, eo minus nos moueant res caducae, quo magis cognitae fuerint aeternae, hoc minus miremur umbraticas, quo magis suspicere coeperimus ueras.

 

Ergo haec regula semper ad manum habenda, necubi in rebus temporariis restitemus, sed Inde ueluti gradu facto ad spiritalium amorem adhibita collatione assurgamus aut prae his, quae sunt inuisibilia, id quod est uisibile contemnere incipiamus. Tolerabilior erit morbus corporis, si cogitaris eum remedium esse animae. Minus eris sollicitus de ualetudine corporis, si totam curam ad tuendam animi ualetudinem conuerteris. Terret te mors corporis, multo

magis formidanda mors animae. Horres uenenum uisibile, quod perniciem affert corpori, longe magis horrendum uirus, quod interimit animam. Cicuta uenenum corporis, at multo praesentius uenenum animae, uoluptas. Horrescis, exalbescis metuens, ne te feriat fulmen, quod e nubibus emicat, et quanto magis formidandum, ne ueniat in te fulmen inuisibile irae diuinae: Ite maledicti in ignem aeternum? Rapit te uenustas corporis, cur non magis ardes eam speciem, quae latet? In eam transfer amorem tuum, quae perpetua est, quae caelestis, quae incorrupta, et moderatius amabis formam caducam et fugacem corporis.

Oras, ut compluatur ager, ne sitiat, magis ora, ut deus compluat menteur tuam, ne a uirtutum fruge sterilescat. Magna cura resarcis dispendium rei pecuniariae, maxima cura resarcienda iactura mentis. Prospicis in senectam, ne quid desit corpori, et non consulendum, ne quid desit animo?

 

Atque hoc quidem faciendum in his rebus, quae cotidie sunt obuiae sensibus nostris atque eos pro uarietate speciei uarie afficiunt spe, metu, amore, odio, dolore, uoluptate. Idem obseruandum in omnibus litteris, quae ex simplici sensu et mysterio tamquam corpore atque animo constant, ut contempta littera ad mysterium potissimum spectes. Cuiusmodi sunt litterae poetarum omnium et ex philosophis Platonicorum. Maxime uero scripturae diuinae, quae fere silenis illis Alcibiadeis similes sub tectorio sordido ac paene ridiculo merum numen claudunt. Alioqui si sine allegoria legeris Adae simulacrum de argilla uda formatum

eique inspiratam animam, Euam de costa subductam, interdictum, ne de ligno ederent, serpentem suasorem, deum inambulantem ad auram, conscios latitantes, angelum cum romphaea uersatili foribus paradisi additum, ne eiectis pateret reditus, breuiter totam orbis conditi historiam, si nihil ultra superficiem quaesieris, non uideo, quid ita multo magis operae pretium sis facturus, quam si cantaueris luteum simulacrum Promethei, ignem dolo subductum, eum simulacro inditum lutum animasse. Immo fortasse plusculo fructu legetur fabula poetica cum allegoria quam narratio sacrorum librorum, si consistas in cortice. Si te legentem admonet fabula gigantum non esse pugnandum cum superis aut abstinendum esse ab iis studiis, a quibus natura abhorret, adiciendum animum ad ea (modo honesta sint), ad quae natura propensior es, uti ne coniugio te impedias, si tuis moribus caelibatus magis conuenit, rursum, ne caelibatui te addicas, si coniugio uideris utilior, fere enim infeliciter euenire, quae tentes inuita Minerua, si te Circes pocula docent homines uoluptatibus tanquam ueneficiis dementari uertique prorsus ex hominibus in pecudes, si Tantalus sitiens miserrimum esse opibus congestis inhiantem uti non audere, si Sisyphi saxum laboriosam et miseram esse ambitionem, si Herculis labores admonent honestis studiis et industria infatigata

parari caelum, nonne hoc discis in fabula, quod praecipiunt philosophi et theologi, uitae magistri? At si citra allegoriam legeris infantes in utero colluctantes, uendita pulmento primogenita, benedictionem patris dolo praereptam, Goliad funda Dauid ictum, Samsoni derasum capillum, non ita magni refert, quam si poeticum legas figmentum. Quid interest Regum aut Iudicum libros legas an Liuianam historiam, modo in neutra spectes allegoriam? Nam in illa multa insunt, quae mores communes emendent, in hac nonnulla etiam absurda in speciem, et quae summa cute intellecta moribus officiant. Veluti latrocinium Dauid, adulterium homicidio emptum, Samson perdite amans, furtiuus filiarum cum Loth concubitus atque id genus alia mille. Proinde ubique contempta carne scripturae, maxime ueteris testamenti, spiritus mysticum rimari conueniet. Hoc tibi sapiet manna, quod palato tecum attuleris.

 

Sed in eruendis mysteriis non oportet animi tui coniecturas sequi, uerum cognoscenda ratio et uelut ars quaedam, quam tradit Dionysius quidam in libro de diuinis nominibus et diuus Augustinus in opere de doctrina Christiana.

Paulus autem apostolus post Christum fontes quosdam aperuit allegoriarum. Quem secutus Origines in hac parte theologiae facile principatum obtinet. Eam uero nostri theologi aut apsernantur fere aut oppido quam frigide tractant, in acumine differendi ueteribus uel pares uel superiores, in huius muneris tractatione ne conferendi quidem cum illis, idque duabus potissimum (ut conicio) de causis: Altera, quod non potest non frigere mysterium, quod non eloquentiae uiribus ac dicendi lepore quodam condiatur, qua in re praecelluerunt ueteres, nos ne attingimus quidem. Altera, quod uno Aristotele contenti Platonicos et Pythagoricos arcent a ludis. At hos posteriores praefert Augustinus, non solum quod plerasque sententias habent admodum consentaneas nostrae religioni, uerum etiam quod ipsum dictionis genus figuratum, ut diximus, et allegoriis frequens propius accedit ad sermonem sacrae scripturae. Non igitur mirum, si commodius tractauerunt allegorias theologicas, qui dicendi copia rem quamlibet etiam ieiunam ac frigidam locupletare et conuestire poterant, tum qui omnis antiquitatis doctissimi, quod in mysteriis diuinis erat faciendum, id fuerant olim in poetis et Platonicis libris meditati. Horum igitur commentationes te malo euoluere, utpote qui non ad scholasticam concertationem, sed ad bonam mentem te instituam.

 

Quod si non assequeris mysterium, memineris tamen subesse, quod quidem uel incognitum sperare praestabilius est quam in littera occidente conquiescere. Neque id modo in ueteri testamento, uerum etiam in nouo. Habet euangelium carnem suam, habet et spiritum. Nam etiam si detractum est uelum a facie Mosi, tamen adhuc Paulus uidet per speculum et in aenigmate, et ut apud Ioannem ipse dixit Christus: Caro non prodest quicquam, spiritus est, qui uiuificat. Mihi quidem religio fuisset dicere: non prodest quicquam; satis fuerat futurum: caro nonnihil prodest, sed multo amplius spiritus. Nunc ipsa dixit ueritas:

Non prodest quicquam. Adeoque non prodest, ut iuxta Paulum mortifera sit, nisi ad spiritum referatur. Alioqui uel hoc utilis est caro, quod infirmitatem quasi gradibus ducit ad spiritum. Corpus sine spiritu non potest subsistere, spiritus corpore nihil eget. Quod si Christo auctore tanta res est spiritus, ut sola uiuificet, huc tendendum, ut in omnibus litteris, omnibus actibus spiritum respiciamus, non carnem. Et si quis obseruauerit, animaduertet hoc unum esse, quo nos uocant inter prophetas praecipuus Isaias, inter apostolos Paulus, qui nulla paene epistola non hoc agit, non inculcat nihil fidendum esse carni, in spiritu esse uitam, libertatem, lumen, adoptionem et fructus illos optabiles, quos enumerat. Carnem ubique contemnit, damnat, dissuadet. Attende et deprehendes passim hoc idem agere praeceptorem nostrum Iesum, dum in tollendo de puteo asino, in illuminando caeco, in confricandis aristis, in non lotis manibus, in conuiuiis peccatorum, in parabola Pharisaei et publicani, in ieiuniis, in fratribus secundum carnem, in gloria Iudaeorum, quod essent filii Abrahae, in muneribus offerendis, in precationibus, in phylacteriis dilatatis multisque similibus locis contemnit carnem legis et superstitionem eorum, qui malebant esse Iudaei in manifesto quam in occulto.

Et cum dicit mulierculae Samaritanae: Mulier crede mihi, quia uenit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. Sed uenit hora et nunc est, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. Nam et pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Idem facto significauit, cum in nuptiis aquam frigidae et insipidae litterae uertit in uinum spiritus ad uitae usque contemptum animas inebrians spiritales. Et ne magnum putes, quod ista contempsit Christus, quae modo commemorauimus: Immo contempsit et Garnis suae manducationem et sanguinis potum, nisi et spiritaliter edatur atque bibatur. Quibus enim putas ista locutus est: Caro non prodest quicquam, spiritus est, qui uiuificat? Nempe non iis, qui euangelio de collo suspenso aut cruce aerea se tutos ab omni malo putant idque perfectam religionem existimant, sed quibus summum mysterium de sumendo corpore suo aperuerat.

 

Si res tanta nihil est, immo si perniciosa, quid est cur ullis aliis rebus carnalibus fidamus, nisi adsit spiritus? Tu forte cotidie sacrificas et tibi uiuis, neque ad te pertinent incommoda proximi tui. Adhuc in carne es sacramenti. Verum si sacrificans das operam id esse, quod illa sumptio significat, puta idem spiritus cum spiritu Christi, idem corpus cum corpore Christi, uiuum membrum ecclesiae. Si nihil amas nisi in Christo, si omnia tua bona putas omnibus esse communia, si omnium incommoda tibi perinde ut tua dolent, ita demum magno fructu sacrificas, nempe quia spiritaliter. Si te sentis in Christum quodammodo transfigurari et iam minus minusque in teipso uiuere, spiritui gratias age, qui solus uiuificat. Multi, quot quoque die sacris adfuerint, numerare solent, atque hac re tanquam maxima freti, quasi iam. nihil praeterea debeant Christo, ita templis egressi ad pristinos mores redeunt.

Quod carnem pietatis amplectuntur, laudo, quod illic consistunt, non laudo. Peragatur in te, quod illic oculis repraesentatur. Repraesentatur mors capitis. Excute te intus in sinu, quod aiunt, quam prope tu mortuus mundo. Quod si te totum adhuc possident ira, ambitio, cupiditas, uoluptas, inuidia, etiam si contingas altare, procul tamen abes a sacro. Occisus est pro te Christus, macta et tu pecudes istas. Sacrifica temetipsum illi, qui pro te semet immolauit patri. Haec si ne cogitas quidem et in illo confidis, odit deus pinguem tuam et crassam religionem.

Baptizatus es, ne protinus te Christianum putes. Mens tota nihil nisi mundum sapit: in manifesto Christianus es, in occulto gentili gentilior. Cur ita? Quia corpus sacramenti tenes, spiritu uacas. Ablutum est corpus, quid refert, dum animus manet inquinatus? Sale contacta est caro, quid tum, si insulsus manet animus? Unctum est corpus, at inunctus animus. Sin consepultus es Christo intus et iam cum eo in nouitate uitae meditaris ambulare, agnosco Christianum. Aspergeris aquula consecrata, quorsum attinet, modo tu internas sordes non abstergas ab animo? Veneraris diuos, gaudes eorum reliquias contingere. Sed contemnis, quod illi reliquerunt optimum, puta uitae purae exempla. Nullus cultus gratior Mariae, quam si Mariae humilitatem imiteris. Nulla religio sanctis acceptior magisque propria, quam si uirtutem illorum exprimere labores. Vis tibi demereri Petrum aut Paulum? Alterius fidem, alterius imitare caritatem, et plus feceris, quam si decies Romam cursitaris. Vis summo honore Franciscum afficere? Elatus es, admirator pecuniae es, contentiosus es.

Largire hoc diuo: compesce animos et exemplo Francisci esto modestior, contemne sordidum lucrum et inhia bonis animi. Remitte contentionem et uince in bono malum.

Istum honorem pluris faciet diuus ille, quam si centum illi cereos accenderis. Magnum quiddam putas, si Francisci cucullo obuolutus sepulcro inferaris? Nihil proderit uestis similis mortuo tibi, si mores fuerunt dissimiles uiuo. Et quamquam uniuersae pietatis exemplar a Christo commodissime petitur, tamen, si Christi cultus in sanctis eius te impendio delectat, Christum facito in sanctis imiteris et ad singulorum honorera singula uitia mutare aut singuas uirtutes amplecti stude. Hoc si accesserit, iam et illa, quae foris fiunt, non improbabo.

 

Summa ueneratione complecteris cineres Pauli, non damno, si sibi constat tua religio. Si ueneraris cinerem mutum et mortuum et uiuam illius imaginem adhuc loquentem ac tamquam spirantem, quae in illius litteris superest, negligis, nonne praepostera est tua religio? Adoras ossa Pauli in loculis condita, non adoras mentem Pauli in scriptis latentem? Magni facis fragmentum corporis per uitrum perspicuum, et non miraris totum animum Pauli per litteras pellucentem? Cineres colis, ad quos nonnunquam uitia tolluntur corporum, cur non litteras magis, quibus uitia sanantur animarum? Signa ista mirentur fideles, quibus data sunt, tu fidelis libros illius amplectere, ut qui non diffidis deum omnia posse, discas illum super omnia diligere. Honoras imaginera uultus Christi saxo lignoue deformatam aut fucatam coloribus, multo religiosius honoranda mentis illius imago, quae spiritus

sancti artificio expressa est litteris euangelicis. Nullus Apelles sic effingit penicillo liniamenta figuramque corporis, ut in oratione cuiusque relucet imago mentis, praesertim in Christo, qui cum esset summa simplicitas ueritasque, nihil omnino poterat esse dissimilitudinis inter archetypum diuini pectoris et inde ductam imaginem sermonis. Ut nihil patri similius quam filius patris uerbum ex intimo illius corde promanans, ita Christo nihil similius quam Christi uerbum de pectoris illius sanctissimi adytis redditum.

Et hanc imaginem non miraris, non adoras, non oculis piis collustras, non animo amplecteris? Tam sanctas, tam efficaces habes domini tui reliquias, et his neglectis multo quaeris alieniora? Attonitus spectas tunicam aut sudarium quod fertur Christi, et somniculosus legis oracula Christi? Maximo maius esse credis, quod crucis portiunculam domi possides. At istud nihil est prae illo, si mysterium crucis in pectore conditum gestes. Alioqui si ista faciunt religiosum, quid religiosius Iudaeis, quorum impiissimi plerique Iesum tamen in carne uiuentem oculis uiderunt, auribus audierunt, manibus contrectarunt? Quid Iuda felicius, qui ore os diuinum pressit? Adeo sine spiritu non prodest caro quicquam, ut ne uirgini quidem matri profuturum fuerit, quod eum de sua carne genuit, nisi et spiritu spiritum illius concepisset. Maximum hoc, sed audi maius. Apostoli donec corporeo Christi contubernio fruerentur, nonne legis quam fuerint imbecilles, quam pingue quiddam adhuc sapuerint?

Quis aliud ad absolutam salutem desideraret quam tam diuturnum dei atque hominis conuictum? Et tamen post edita miracula, post tot annis exhibitam diuini oris doctrinam, post tot argumenta resuscitati nonne suprema hora iam recipiendus in caelum exprobrat eis incredulitatem illorum? Quid igitur in causa? Nempe obstabat caro

Christi, atque inde est quod ille dicit: Nisi ego abiero, paracletus non ueniet. Expedit uobis, ut ego uadam. Christi corporea praesentia inutilis ad salutem, et in ulla praeterea re corporeai audebimus perfectam pietatem statuere? Paulus uiderat Christum in carne. Quid hoc maius esse putas? At ille contemnit dicens: Etsi Christum, inquit, nouimus secundum carnem, sed iam nunc non nouimus. Quare non nouerat? Quia profecerat ad meliora charismata spiritus. Verbosius forte haec disputo, quam conueniat ei, qui regulas tradit. Verum id eo facio accuratius neque sine graui causa, quod re ipsa compertum habeam hunc errorem communem esse pestera totius Christianismi, quae uel hoc grauiorem perniciem affert, quod specie quidem pietati proxima est. Nulla enim periculosiora uitia, quam quae uirtutem imitantur. Nam praeterquam quod bonis etiam lubricus in ea lapsus est, nulla difficilius corriguntur, propterea quod uulgus imperitum religionem uiolari credit, dura istiusmodi reprehenduntur.

 

Reclamet ilico mundus et oblatrent clamosi quidam contionatores, qui ista libenter intus canunt, uidelicet non ad Christum, sed ad suum compendium respicientes. Ob quorum uel imperitam superstitionem uel fictam pietatem saepius mihi testandum est me nequaquam taxare corporales

caerimonias Christianorum et studia simplicium, praesertim ea, quae ecclesiastica comprobauit auctoritas.

Sunt enim nonnunquam tum indicia tum adminicula pietatis. Quae quoniam fere necessaria sunt infantibus in Christo, donec grandescant et occurrant in uirum perfectum, tamen ne a perfectis quidem conuenit fastidiri, ne

exemplo laedantur infirmi. Quod facis probo, si modo finis uitiosus non sit, tum si ibi non figis metam, unde gradum factum oportebat ad saluti propiora. Verum Christum uisibilibus rebus ob uisibilia colere et in his fastigium religionis ponere, bine sibi placere, bine alios damnare, his instupescere atque adeo immori et (ut semel dicam) his ipsis a Christo auocari, quae ad hoc tantum adhibentur, ut ad eum conducant, hoc est nimirum a lege euangelii, quae spiritalis est, desciscere et in Iudaismum quendam recidere, neque minus forte periculosum quam sine hac superstitione magnis et apertis animi uitiis laborare. Capitalior hic quidem morbus. Esto, sed fille insanabilior. Quantum ubique sudauit praecipuus ille spiritus assertor Paulus, ut Iudaeos a fiducia operum abductos ad ea, quae sunt spiritalia, promoueat. Atque hue denuo uulgus Christianorum uideo reuolutum. Quid autem dixi uulgus? Ferendum hoc, nisi et sacerdotum et doctorum bonam partem, denique greges eorum, qui spiritalem uitam uocabulo et cultu profitentur, paene totos hic error occupasse. Si sal infatuatum est, unde salientur ceteri? Pudet me referre, quanta superstitione plerique istorum obseruent caerimoniolas quasdam ab homunculis non tamen hoc animo institutas, quanto odio easdem ab aliis flagitent, quanta securitate his fidant, quanta temeritate alios iudicent, quanta contentione tueantur. His factis suis caelum deberi putant, in quibus si quando occalluerint, iam Pauli atque Antonii sibi uidentur. Incipiunt magno supercilio alienae uitae censuram exercere ad imperitorum (ut ait comicus)

regulam illam, ut nihil nisi quod faciunt ipsi rectum putent.

Ceterum ubi in suo instituto consenuerunt, uidebis eos nihil adhuc Christi sapere, sed animales ac tristibus quibusdam uitiis madentes, in conuictu morosos ac uix etiam sibi tolerabiles, caritate frigidos, ira feruidos, odio pertinaces, lingua uirulentos, in exercendis simultatibus inuictos, pro re quauis nihili depugnare paratos adeoque alienos a perfectione Christi, ut ne communibus quidem uirtutibus sint praediti, quas etiam ethnicis uel ratio natura insita uel usus uitae uel philosophorum praecepta parant. Indociles, intractabiles, rixosos, uoluptatum auidos, ad uerba diuina nauseabundos, nulli commodos, de aliis male suspicaces, sibi blandientes. Huccine tot annorum laboribus denique peruentum est, ut pessimus sis et optimus tibi uideare, ut pro Christiano sis ludaeus, mutis tantum elementis seruiens, ut gloriam habeas non in occulto apud deum, sed in manifesto apud homines? Quod si in spiritu ambulasti, non in carne, ubi fructus spiritus? ubi caritas, ubi gaudium illud animi? ubi pax erga omnes? ubi patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas? Ubi Christi imago in tuis moribus?  "Non sum", inquis, "scortator, non fur, non sacrilegus, et obseruo, quae sum professus." Ad quid est hoc aliud quam: Non sum sicut ceteri homines raptores, adulteri et ieiuno bis in sabbato? Malo malo publicanum humilem et misericordiam implorantem quam istud iustorum genus sua benefacta commemorantium. Quid autem professus es, an ne faceres, quod olim in baptismo iurasti te Christianum, hoc est spiritalem, non Iudaeum futurum? Quippe qui propter traditiunculas hominum transgrederis mandata dei. An non Christianismus est uita spiritalis? Audi Paulum Romanis loquentem: Nihil ergo damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, quae infirmabatur per carnem, deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

Qui enim in carne sunt, quae carnis sunt sapiunt, qui uero in spiritu sunt, quae spiritus sunt sentiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est deo; legi enim dei non est subiecta, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. Quid dici poterat plenius? quid apertius?

 

Verum haec nihil ad se pertinere putant homines ad suis blandiendum uitiis arguti, ad aliena carpenda praecipites, et quod Paulus dixit de secundum carnem ambulando, in adulteros modo et scortatores referunt, quod de sapientia carnis, quae inimica est deo, in eos detorquent, qui litteraturam saecularem (quam uocant) didicerunt. In utroque sibi plaudunt, quod neque adulteri sunt et omnium litterarum egregie indocti. Ceterum in spiritu uiuere nihil aliud esse somniant quam facere scilicet, quod faciunt ipsi. Qui si linguam Paulinam tam diligenter obseruassent, quam

fortiter contemnunt Ciceronianam, intelligerent nimirum apostolum uocare carnem id, quod uisibile est, spiritum, quod inuisibile. Docet autem ubique uisibilia oportere seruire inuisibilibus, non contra inuisibilia uisibilibus. Tu praepostere ad ista Christum accommodas, quae conueniebat ad Christum applicari. An testimonium flagitas carnis uocabulum non tantum ad libidinem aut luxum pertinere? Accipe, quod idem apostolus hoc ipsum (quod semper) agens scribit Colossensibus : Nemo uos seducat uolens in humilitate et religione angelorum, quae non uidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput, id est Christum, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones sumministratum et constructum crescit in augmentum dei.

Et ne quid dubites eum loqui de iis, qui caerimoniis quibusdam corporalibus freti aliorum spiritalibus obstrepunt studiis, attende quod sequitur: Si ergo mortui estis cura Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc tamquam uiuentes mundo decernitis? Ab his igitur nos auocans paulo post: Igitur, inquit, si consurrexistis cura Christo, quae sursum sunt quaeritate, ubi Christus est in dextra dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Deinde spiritalis uitae praecepta tradens, quid tandem monet? Num ut his aut his caerimoniis utamur? num ut sic aut sic uestiamur? ut his aut his cibis uictitemus? ut tantum psalmorum exhauriamus? Nihil horum. Quid igitur? Mortificate, inquit, membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est

idolorum seruitus. Ac paulopost: Nunc autem deponite et uos omnia iram, indignationem, malitiam. Pauloque inferius: Exspoliantes uos ueterem hominem cura actibus suis et induentes nouum, eum qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginera eius, qui creauit eum. Quis est autem uetus homo? Nempe Adam ille de terra terrenus, cuius conuersatio est in terra, non in caelis. Terram intellige, quicquid uisibile eoque temporarium. Quis nouus homo? Nempe de caelo caelestis. Caelum accipe, quicquid inuisibile eoque aeternum. Postremo ne Iudaico more certis quibusdam obseruationibus tanquam magicis caerimoniis deum demereri uelimus, docet eatenus opera nostra grata esse deo, quatenus ad caritatem referuntur indidem profecta.

Super omnia autem haec, inquiens, caritatem habete, quod est uinculum perfectionis, et pax dei Christi exsultet in cordibus uestris, in qua et uocati estis in uno corpore. Dabo argumentum euidentius: Ad Galatas scribens saepe carnem, saepe spiritum nominat, quos non tantum a libidine uocat ad castimoniam, sed a Iudaismo et operum fiducia, in quam erant a pseudoapostolis inducti, conatur retrahere. Hic igitur opera carnis recensens, uide quae uitia commemoret: Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, inuidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia. Neque multo post: Si spiritu uiuimus, spiritu ambulemus. Deinde quasi pestem

spiritui infestam indicans addit: Non efficiamur inanis gloriae cupidi, inuicem prouocantes, inuicem inuidentes. De fructibus arbor cognoscitur. Quod uigilias, quod ieiunia, quod silentia, quod preculas, quod reliquas id genus obseruationes non praeteris, nihil moror. In spiritu non credam esse, nisi uidero fructus spiritus. In carne esse cur non affirmera, cura post saecularem paene istarum rerum exercitationem adhuc in te deprehendam opera carnis? Inuidentiam plusquam muliebrem, iracundiam et ferocitatem militarem, rixandi nunquam satiatam libidinem, rabiosam maledicentiam, uipereum linguae obtrectatricis uenenum, animum tumidum, ceruicem praefractam, lubricam fidem, uanitatem, fictionem, assentationem? Tu fratrem in cibo aut potu cultuue iudicas. At Paulus te iudicat ex factis tuis.

 

An hoc te a carnalibus mundanis separat, quod tu leuioribus quidem in rebus, sed iisdem tamen uitiis laboras? Num turpior est, qui ob haereditatem interceptam, ob uitiatam filiam, ob laesum parentem, ob magistratum, ob principis gratiam iras, inimicitias, aemulationes suscipit, quam tu, qui (pudet dicere) quam de nihilo multo haec omnia facis acerbius? Causa peccandi leuior non eleuat crimen, sed exaggerat. Neque refert, in quanto pecces, modo pari affectu. Immo refert adeo: hoc enim quisque sceleratior est, quo minore momento ab honesto abducitur. Non ego nunc loquor de iis monachis, quorum mores et mundus detestatur, sed de his, quos uulgus miratur non ut homines, sed ut angelos. Quos ipsos tamen offendi non oportet hoc sermone, qui uitia notat, non homines. Quod

si boni uiri sunt, gaudeant etiam a quocumque admoneri in his, quae ad salutem pertinent. Neque clam me est inter eos esse plurimos, qui litteris et ingenio adiuti spiritus mysteria degustarunt. Sed, quod ait Liuius, fere fit, ut maior pars uincat meliorem. Ceterum si uerum fateri fas est, nonne uidemus arctissimum quodque monachorum genus fastigium religionis aut in caerimoniis aut in certa lege psalmorum aut in corporum labore ponere ? Quos si quis excutiat atque de spiritalibus percontetur, uix perpaucos inuenerit, qui non in carne ambulent. Et hinc ista tanta animorum infirmitas illic trepidantium, ubi timor non est, illic oscitantium, ubi summum est periculum. Hinc illa perpetua in Christo infantia, ut ne quid dicam grauius, quod praeposteri rerum aestimatores ea facimus plurimi, quae sola nihili sunt, iis neglectis, quae sola sufficiunt, semper sub paedagogis agentes, semper sub iugo, nec unquam ad libertatem spiritus aspirantes, nunquam ad amplitudinem caritatis crescentes. Cum clamet Paulus ad Galatas : State et nolite iterum iugo seruitutis contineri, atque alio loco Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi uenit fides, iam non sumus sub paedagogo.

Omnes enim filii dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu. Neque multo inferius : Ita et nos cum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus seruientes. At ubi uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam

autem estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in corda uestra clamantem : Abba pater. Itaque iam non est seruus, sed filius. Iterum alibi: Vos enim in libertatem uocati estis fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed pér caritatem spiritus seruite inuicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne ab inuicem consumamini. Rursum ad Romanos : Non enim accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus : Abba pater. Eodem pertinet et illud, quod Timotheo scribens : Exerce autem, inquit, teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas ad omnia est utilis. Et ad Corinthios : Dominus spiritus est. Ubi autem spiritus, ibi libertas.

 

Sed quid nos unum aut alterum locum referimus? Totus in hoc est Paulus, ut caro, quae contentiosa est, contemnatur et in spiritu, qui caritatis et libertatis est auctor, nos constitue. Indiuiduae enim inter se comites sunt caro, seruitus, inquietudo, contentio; rursum spiritus, pax, amor et libertas. Haec passim inculcat apostolus. Num meliorem religionis magistrum requirimus, praesertim cum huic omnis diuina scriptura concinat ? Hoc erat maximum mandatum in lege Mosaica, hoc iterat ac perficit in euangelio Christus. Ob hoc potissimum natus ac mortuus est, ut nos doceret non iudaizare, sed amare. Post cenam illam supremam, quam sollicite, quanto affectu mandat apostolis suis non de cibo aut potu, sed de caritate

mutuo seruanda. Quid aliud docet, immo rogat huius symmystes Mannes, nisi ut diligamus inuicem? Paulus cum passim, ut dixi, caritatem commendans tutu ad Corinthios scribens et miraculis et prophetiae et angelorum linguis anteponit caritatem.

 

Ne tu mihi ilico caritatem esse dicas in templo frequentem esse, signis diuorum procumbere, cereolos accendere, numeratas preculas iterare. Nihil istis opus habet deus. Caritatem Paulus uocat aedificare proximum, omnes eiusdem corporis membra ducere, omnes unum in Christo putare, de fraternis commodis perinde ut de tuis in domino gaudere, incommodis mederi ueluti propriis. Mansuete corripere errantem, docere nescientem, erigere lapsum, consolari deiectum, adiuuare laborantem, subuenire egenti, in summa omnes opes tuas, omne studium, omnes curas ad hoc referre, ut quamplurimis prosis in Christo, ut quemadmodum ille neque sibi natus est neque sibi uixit neque sibi mortuus est, sed totum se donauit usibus nostris, ita et nos fratrum commoditatibus inseruiamus, non propriis.

Quod si fieret, nihil esset religiosorum uita neque laetius neque facilius, quam nunc contra tristem fere uidemus et laboriosam ac Iudaicis superstitionibus plenum nec ab ullis laicorum uitiis immunem, in nonnullis contaminatiorem. Quod hominum genus si nunc reuiuisceret Augustinus, quo auctore uitae plerique gloriantur, profecto ne agnosceret quidem clamaretque nihil se minus probaturum fuisse quam hoc uitae genus neque ad superstitionem Iudaeorum, sed ad apostolorum regulam uiuendi rationem instituisse.

 

Sed audio iam dudum, quid mihi respondeant quidam paulo saniores. In minimis uigilandum, ne paulatim defluatur in maiora uitia. Audio et approbo, uerum non paulo magis aduigilandum, ne sic inhaereas minimis, ut a maximis penitus excidas. Ibi periculum euidentius, sed hic grauius. Ita Scyllam fugito, ne in Charybdim incidas. Ista facere salutare est, sed eis inniti perniciosum. Paulus non te uetat elementis uti, sed seruire non uult elementis eum, qui liber est in Christo. Non damnat legem factorum, sed si quis ea legitime utatur. Sine his fortasse pius non eris, sed non ista te pium faciunt. Conducent ad pietatem ita, siquidem in hoc utare. Sin frui coeperis, pietatem omnem semel exstinguunt. Apostolus contemnit opera Abrahae, quae summa fuisse nemo nescit, et tu tuis confidis? Deus aduersatur uictimas et sabbata et neomenias populi sui, quorum omnium ipse fuerat auctor. An audebis tuas obseruatiunculas cum diuinae legis praeceptis conferre?

Audi tamen ad ista nauseantem ac stomachantem deum Quo mihi multitudinem uictimarum uestrarum? Plenus sum. Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem uitulorum et agnorum et hircorum nolui. Cum ueneritis ante conspectum meum, quis quaesiuit haec de manibus uestris, ut ambularetis in atriis meis? Ne offeratis ultra sacrificium frustra incensum, abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum et festiuitates alias non feram. Iniqui sunt coetus uestri, calendas uestras et solemnitates uestras odiuit anima mea. Facta sunt mihi molesta, laboraui sustinens. Et cura extenderitis manus uestras, auertam oculos meos a uobis, et cum multiplicaueritis orationes uestras, non exaudiam uos. Nonne cura obseruationes et

ritus sacrorum commemorat, tum multiplicatas orationes, tamquam digito notat eos, qui religionem numero psalmorum aut precum metiuntur? Attende et illam, quam mire diuinum fastidium propheta facundus exaggerat, ut iam nec auribus nec oculis ferre potuerit. Quae tandem obsecro?

Nimirum quae ipse tanta religione seruanda tradiderat, quae tanta ueneratione, tot saeculis fuerant a regibus sanctis et prophetis obseruata. Et haec detestatur adhuc in lege carnali, et tu tuis domi tibi natis obseruatiunculis fidis in lege spiritali? Idem alio loco eundem prophetam clamare indesinenter et instar tubae uocem iubet intendere, uidelicet in re seria et acri reprehensione digna, quaeque fere non nisi magna contentione ab istis obtineri queat: Me, inquit, de die in diem quaerunt et scire uias meas uolunt quasi gens, quae iustitiam fecerit et quae iudicium dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae et appropinquare deo uolunt. Quare ieiunauimus, et non aspexisti, humiliauimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluntas uestra, et omnes debitores uestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor uester.

Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud uocabis ieiunium et diem acceptabilem domino? Sed quid hoc esse dicemus? Damnat deus, quod ipse mandarat? Minime. Quid igitur? Sed in carne legis manere et in re nihili confidere, id uero detestatur. Proinde utroque loco, quid uelit accedere, demonstrat. Lauamini,

inquit, mundi estote, aùferte malum cogitationum uestrarum de oculis meis. Cum audis mala cogitationum, nonne palam spiritum et internum hominem denotauit? Oculi domini non uident in manifesto, sed in occulto, neque secundum uisionem oculorum iudicat, neque secundum auditum aurium arguit. Nescit fatuas uirgines, foris expolitas, intus inanes. Non nouit eos, qui labiis dicunt: domine, domine. Deinde admonet usum uitae spiritalis non tam in caerimoniis quam in proximi caritate sitam esse:

Quaerite iudicium, subuenite oppresso, iudicate pupillo, defendite uiduam. Similia subtexuit et alteri loco de ieiuniis: Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi? Dissolue colligationes impietatis. Solue fasciculos deprimentes. Dimitte eos, qui confracti surît, liberos et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos uagosque induc in domum tuam. Cum uideris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.

 

Quid igitur faciet Christianus? Negliget ecclesiae mandata? contemnet honestas maiorum traditiones? damnabit pias consuetudines? Immo si infirmus est, seruabit ut necessarias, sin firmus et perfectus, tanto magis obseruabit, ne sua scientia fratrem offendat infirmum et occidat eum, pro quo mortuus est Christus. Haec oportet non omittere, sed illa necesse est facere. Non damnantur opera corporalia, sed praeferuntur inuisibilia. Non damnatur cultus uisibilis, sed non placatur deus nisi pietate inuisibili. Spiritus est deus, et spiritalibus uictimis flectitur. Turpe sit Christianis

ignorare, quod gentilis quidam poeta non ignorauit. Qui de pietate praecipiens:

 

Si deus, inquit, est animus, nobis ut carmina dicunt, hic tibi praecipue sit pura mente colendus.

 

Ne contemnamus auctorem uel ethnicum uel minutum. Sententia est magno etiam theologo digna et, ut ego quidem deprehendi, tam intellects a paucis quam a nemine non lecta. Ea uero est. huiusmodi: Similia similibus afficiuntur. Tu deum tauro caeso aut thureo uapore moueri magnopere credis, quasi corpus esset. Mens est, et quidem purissima simplicissimaque. Proinde potissimum mente pura colendus est. Tu cereum accensum sacrificium putas. At Dauid: Sacrificium, inquit, deo spiritus contribulatus. Et si despexit sanguinem hircorum sut uitulorum, at cor contritum et humiliatum non despiciet. Si facis, quod tribuitur oculis hominum, multo magis adhibe, quod requirunt oculi dei. Religioso cucullo tegitur corpus, quid tum, si mundanam uestem gerit animus? Si niuea tunica uelatur homo exterior, sint et interioris hominis uestimenta candida sicut nix. Silentium agis foris, multo magis cura, ut uacet mens intus. In templo uisibili demittis genua corporis, nihil agitur, si in templo pectoris stas erectus contra deum. Veneraris lignum crucis, magis sequere mysterium crucis.

Ieiunium agis et abstines ab iis, quae non coinquinant hominem, et non contines ab obscoenis sermonibus, qui polluunt et tuam et alienam conscientiam? Corpori subducitur cibus, et anima siliquis porcorum sese ingurgitat?

Exornas aedem saxeam, religioni habes loca sacra. Quid refert, si templum pectoris, cuius parietem perfodit Ezechiel, abominationibus Aegyptiis profanatum est? Sabbatum agis foris, et intus omnia uitiorum tumultibus perstrepunt.

Non moechatur corpus, sed auarus es, iam moechus est animus. Psallis lingua corporea, sed intus ausculta, quid dicat animus. Ore benedicis, et corde maledicis. Corpore angusta cellula contineris, et cogitatione per totum orbem uagaris. Audis uerbum dei corporeis auribus. Magis audias intus. Quid enim dicit propheta? Nisi audieritis intus, plorabit anima uestra. Quid autem legis in euangelio? Ut uidentes non uideant et audientes non audiant. Et rursum propheta: Aure audietis, et non percipietis.

Beati igitur, qui intus audiunt uerbum dei. Felices, quibus dominus intus dicit uerbum, et saluabuntur animae illorum. Hanc aurem iubetur a Dauid inclinare filia regis illa, cuius omnis decor ab intus in fimbriis aureis. Denique quid refert mala non facere, quae affectu concupiscis? Quid refert bona foris agere, quibus diuersa fiunt intus? An magnum est, quod corpore Hierosolymam adis, cum intra temetipsum sit Sodoma, sit Aegyptus, sit Babylon? Non magnum est carneis calcaneis uestigia calcasse Christi, at maximum affectu sequi uestigia Christi. Si maximum est contigisse sepulcrum domini, non maximum erit expressisse mysterium sepulturae? Accusas apud sacerdotem

hominem tua peccata, uide quomodo accuses apud deum. Nam apud illum accusare intus odisse est. Tu forte sigillis cereis aut pecuniola aut peregrinatiuncula semel elui culpas credis. Tota erras uia. Intus acceptum est uulnus, intus pharmacum admoueatur necesse est. Corruptus est affectus, amasti quod erat odio dignum, odisti quod erat amandum. Dulce tibi fuit amarum et amarum dulce. Nihil moror, quid exhibeas foris. Sed si mutatis uicibus quod modo amabas odisse, fugere, horrere coeperis, si dulcescit affectui, quod modo fel sapiebat, ita demum sanitatis argumentum accipio. Amauit multum Magdalena, et dimissa sunt ci peccata multa. Quo magis Christum amabis, hoc magis oderis tua uitia; nam odium peccati consequitur amorem pietatis uelut umbra corpus. Malo te semel mores tuos uitiosos intus ac uere odisse quam decies uerbotenus detestari apud sacerdotem.

 

Ergo ut quaedam exempli gratia rettulimus, in toto theatro mundi huius uisibilis, in uetere lege, in noua, in omni mandato ecclesiae, denique in teipso atque in omni negotio humano foris caro quaedam est, intus spiritus. In quibus si non ordinem faciemus praeposterum, sed in his, quae uidentur, non ita multum fiduciae ponentes, nisi quatenus ad meliora momenti quid afferunt, semper ad spiritum et ea, quae caritatis sunt, respiciamus, euademus non tristes ut isti et imbecilles semper pueri (ut prouerbio dicitur), animales, ossa arida (ut apud prophetam est) spiritum non habentia, lethargici, stupidi, rixosi, liuidi,

susurrones, sed excelsi in Christo, ampli caritate, robusti et ad utramque fortunam stabiles, ad minima conniuentes, ad summa enitentes, pleni alacritatis, pleni scientiae, quam qui reiciunt, eos reicit et ille scientiarum dominus. Imperitia enim, quam fere comitatur indocilitas et quam Graeci pulchre uocant g-cpiaauriau, sola facit, ut (quod ait Isaias) confidamus in rebus nihili et loquamur uanitates, concipiamus laborem et pariamus iniquitatem, semper seruiamus trepidi atque humiles caerimoniis Iudaicis. De cuiusmodi loquens Paulus: Testimonium, inquit, perhibeo illis, quod zelum quidem dei habent, sed non secundum scientiam.

Quid autem ignorabant? Nempe quod finis legis Christus. Christus autem spiritus est, caritas est. Apertius autem Isaias miseram et inutilem istorum seruitutem in carne describit: Propterea, inquit, captiuus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. Non mirum, quod populus seruit elementis huius mundi, uidelicet uulgus indoctum et non nisi de alieno pectore sapiens. Magis mirandum, quod religionis Christianae quasi primates in eadem captiuitate fame intereunt et siti exarescunt. Quare fame intereunt? Quia non didicerunt a Christo frangere panes hordeaceos. Siliquam modo asperam circumlingunt, medullam non eruunt. Quare siti exarescunt? Quia non didicerunt a Mose aquam de spiritali petra elicere. Neque hauserunt de fluminibus, quae de uentre Christi fluunt aquae uiuae. Hoc autem dictum est de spiritu, non de carne. Tu igitur, mi frater, ne tristibus laboribus non multum promoueas, sed mediocri exercitio cito grandis et uegetus euadas in Christo hanc regulam diligenter amplexus, ne uelis cum immundis animalibus humi reptare,

sed semper alis illis nitens, quas Plato putat in animis amoris calore elicitas denuo pullulascere, a corpore ad spiritum, a mundo uisibili ad inuisibilem, a littera ad mysterium, a sensibilibus ad intelligibilia, a compositis ad simplicia temetipsum quasi gradibus quibusdam scalae Iacob erige. Ita ad se propinquanti uicissim appropinquabit dominus, et si tu pro uiribus de tua caligine sensuumque strepitu conaberis assurgere, occurret ille commode e luce sua inacessibili et silentio illo incogitabili, in quo non sensuum tantum omnis tumultus, sed et intelligibilium omnium imagines conticescunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License