Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,6] Canon sextus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,6] Canon sextus.

 

Et quoniam ex tempore scribenti aliud ex alio in mentem uenit, subtexam et sextam regulam superioribus quodammodo cognatam, tam necessariam ad salutem uniuersis quam a paucis curae habitam. Ea est, ut animus ad Christum anhelantis a uulgi tum factis tum opinionibus quammaxime dissentiat nec aliunde quam ab uno Christo pietatis exemplum petatur. Hoc est enim unicum archetypum, unde quisquis uel unguem discesserit, a recto discedit atque extra uiam currit. Proinde Plato grauiter profecto, ut pleraque, in Politia sua negat eum uirtutem constanter tueri posse, qui de turpi atque honesto nullis certis opinionibus mentem imbuerit. At quanto perniciosius est falsas opiniones de iis, quae ad salutem pertinent, animo penitus insidere? Quare hoc uel in primis curandum putat, ut custodes illi, quos oportet omni turpitudine

uacare, quam optimas opiniones de fugiendis atque expetendis easque quam certissimas, tamquam leges quasdam sanctissimas animo insculpant suo. Quicquid enim persuasione penitus inhaesit animo, id quisque moribus exprimit. Eoque praecipua Christianorum cura huc intendi deberet, ut pueri iam Inde ab incunabulis inter ipsas blanditias nutricum et parentum oscula, inter litteratorum manus persuasiones imbibant Christo dignas, propterea quod nihil uel altius insidit animo uel haeret tenacius quam quod rudibus (ut inquit Fabius) annis inditur.

Procul procul ab auriculis infantilibus amatoriae cantiunculae, quas domi forisque cantillant Christiani spurciores, quam unquam ehtnicorum uulgus receperit. Non audiant accepta iactura rei materculam eiulantem, non amissa sorore se miseram ac destitutam clamitantem. Non audiant patrem ignauiam opprobrantem ei, qui iniuriam non cum fenore retulit, non admirantem eos, qui rem quocumque modo fecerunt amplissimam. Ingenium hominis ad uitia procliue perniciosum exemplum statim arripit non aliter quam ignem uicinum naphtha. Quamquam idem hoc nulla non aetate agendum, ut omnes uulgi errores ab ipsis usque radicibus ex animo reuellantur atque in eorum locum salutares opiniones inserantur adeoque roborentur, ut nullis rebus queant conuelli.

 

Quod qui fecerit, is nullo negotio uirtutem sua sponte sequetur et secus agentes miseratione, non imitatione dignos iudicabit. Huc enim pertinet illud a Socrate non absurde dictum, quamquam ab Aristotele reprehensum, uirtutem nihil aliud esse quam scientiam fugiendorum atque expetendorum. Non quod non uiderit discrimen inter

cognitionem honesti atque amorem, sed quemadmodum Demosthenes pronuntiationem primum, secundum ac tertium in eloquentia respondit esse, uidelicet adeo praecipuam partem significans, ut in ea totam esse , itidem Socrates agens cum Protagora argumentis euincit tantum in omni uirtute momenti scientiam afferre, ut peccata non aliunde proficiscantur quam a falsis opinionibus.

Etenim et qui Christum amat et qui uoluptatem, pecuniam, honorem falsum amat, nimirum utrique dulce bonum ac pulchrum sequuntur. At hi labuntur inscitia pro dulci amplectentes, quod est acerbissimum, pro acerbo fugientes, quod est dulcissimum, item pro bono ac lucro sequentes, quod merum est detrimentum, pro damno timentes, quod unicum est lucrum, id pulchrum iudicantes, quod est foedum, id pudendum opinantes, quod solum est gloriosum. Porro si cui penitus persuasum sit ac iam ueluti cibus in animi substantiam sit traiectum solam uirtutem optimam esse, dulcissimam, pulcherrimam, honestissimam, utilissimam, contra turpitudinem unicum esse malum, cruciatum foedum, erubescendum, damnosum atque haec non opinione populari, sed ipsa natura rerum metiatur, fieri non potest, ut a constante persuasione diu in malis haereat.

 

Pessimus enim iam olim tum uiuendi tum sentiendi auctor uulgus est. Neque unquam ita bene actum est cum rebus humanis, ut non pessima placuerint plurimis. Caue sic cogites:  "Hoc nemo non facit; his uestigiis maiores mei sunt ingressi; hac in sententia est ille tantus philosophus, tantus theologus. Sic uiuitur a magnatibus; hoc regium est institutum; hoc et episcopi et pontifices summi factitant."

Hi profecto uulgus non sunt. Nihil te moueant ingentia nomina. Ego uulgum non loco, sed pectore metior. Vulgus

sunt, quicumque in specu illo Platonico uincti suis affectibus inanes rerum imagines pro uerissimis rebus admirantur. Nonne praepostere faciat, si quis non lapidem regulae, sed regulam lapidi conetur applicare? Nonne multo absurdius, si quis non hominum mores ad Christum, sed Christum ad hominum uitam laboret inflectere? Non ideo rectum puta, quia primores, quia maxima pars hominum factitat, sed ita demum rectum est, quod fit, si quadrat ad regulam Christi. Immo hoc ipso tibi suspectum quid esse oportet, quod plurimis placet. Pusillus grex est et erit semper, cui cordi est Christiana simplicitas, paupertas, ueritas. Pusillus est, sed beatus, quippe cui soli debetur regnum caelorum. Arcta est uia uirtutum et a perpaucis calcata, sed non alia ducit ad uitam. Prudens aedificator utrum tandem ab usitatissimo an ab optimo opere petit exemplum? Pictores non nisi optimas tabulas sibi proponunt. Exemplum nostrum Christus est, in quo uno omnes insunt beate uiuendi rationes. Hunc sine exceptione licebit imitari. Ceterum in probatis uiris eatenus unumquodque in exemplum uocare conueniet, quatenus respondebit cum archetypo Christi.

De uulgo autem Christianorum sic existima nullum unquam fuisse corruptius ne apud ethnicos quidem, quantum ad opiniones de moribus attinet.

Ceterum de fide quid sentiant, uiderint ipsi. Hoc certe indubitatissimum est fidem sine moribus fide dignis adeo nihil iuuare, ut etiam in cumulum cedat damnationis. Euolue ueterum annales et confer horum temporum mores. Quando uera probitas despectior? quando sic in pretio

habitae diuitiae undecumque partae? Quo unquam saeculo uerius illud Horatianum:

Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos et genus et formam regina pecunia donat?

Et illud eiusdem:

Nam genus et uirtus nisi cum re uilior alga est.

Quis iam non serio legit ironiam illam satiricam:

O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum, uirtus post nummos?

 

Quando luxus solutior? Quando stupra adulteria uel latius patuerunt uel impunitiora fuere uel minus in probro? Dum in aliis suis uitiis indulgent principes et quisque speciosum factu ducit, quicquid in aulicorum mores abiit. Cui non extremum malum ac probrum uideur pauperies? Olim in scortatores, in sordidos, in gloriosos, in admiratores pecuniae etiam de plaustris famosa scommata iaciebantur, in spectaculis gentilium scite notatis uitiis applaudebatur a uulgo, quibus nunc a Christianorum proceribus male laudatis applauditur. Non tulerunt theatra Atheniensium histrionem e tragoedia quapiam Euripidis saltantem uerba cuiusdam auari unam pecuniam reliquis humanae uitae commodis praeferentis ac plane futurum erat, ut actorem cum tota fabula exploderent eicerentque, ni mox assurgens

poeta paulisper etiam manere iussisset ac spectare, quorsum admirator ille auri esset euasurus. Quam multa sunt apud illos exempla eorum, qui e bene administrata republica praeter honestam opinionem nihil in tenuem familiam rettulerunt, qui fidem pecunia, qui pudicitiam uita potiorem habuerunt; qui neque prosperis rebus insolescere neque aduersis frangi potuerunt, qui honesta pericula uoluptatibus anteposuerunt, qui sola conscientia recti contenti neque honores neque opes neque reliqua fortunae commoda desiderabant. Et ut ne commemorarem Phocionis sanctitatem, Fabricii diuitiis potiorem paupertatem, Camilli magnanimitatem, Bruti seueritatem, Pythagorae pudicitiam, Socratis inexpugnabilem continentiam, Catonis integritatem ac mille pulcherrima omnium uirtutum decora, quae passim in Lacedaemoniorum, in Persarum, in Atheniensium, in Romanorum annalibus leguntur magno quidem nostro pudore: Diuus Aurelius Augustinus, ut ipse de se in commentariis confessionum suarum testatur, iam multo priusquam Christum indueret, contempserat pecuniam, pro nihilo habebat honores, gloria non commouebatur, uoluptatibus autem usque adeo frena negarat, ut homo adolescens una muliercula contentus esset, cui et coniugii fidem seruabat. Hos animos, haec exempla inter aulicos, inter ecclesiasticos, addam et inter monachos non temere quis inuenerit. Aut si quis huiusmodi exstiterit, ilico uelut asinus inter simias ostentui ac risui erit, delirus, hebes, hypocrita, rerum imperitus, melancholicus, amens omnium una uoce dicetur ac ne homo quidem iudicabitur.

Sic Christiani Christi doctrinam ueneramur, sic exprimimus,

ut nihil uecordius, nihil abiectius, nihil magis pudendum iam uulgo habeatur quam uere ac toto pectore esse Christianum. Quasi aut Christus frustra uersatus sit in terra aut alius sit nunc quam olim Christianismus aut non ex aequo pertineat ad omnes. Ab his igitur uolo te toto animo dissentire et rerum omnium pretia unius Christi communione metiri.

 

Quis uulgo non praeclarum autumat atque inter praecipua bona ponendum claris maioribus prognatum esse? Id quod nobilitatem nominant. Nihil te moueat, cum audis huius saeculi prudentes, uiros graues summaque auctoritate praeditos, admodum serio de stemmatum gradibus adductis superciliis tamquam de re uehementer ardua disserentes et magno conatu magnas nugas effutientes, cum uides alios sic auorum atque atauorum imaginibus tumentes, ut reliquos prae se uix homines esse iudicent. Sed horum errorem Democritico risu prosequens id, quod res est, reputa unicam ac summam esse nobilitatem in Christo renatum esse, illius insitum esse corpori, unum corpus et unum spiritum fieri cum deo. Sint alii regum filii, tibi maximum sit, quod et es et diceris filius dei. Illi sibi placeant, quod in aulis principum uersentur, tu elige cum Dauid abiectus esse in domo dei. Attende, quos elegerit Christus: infirmos, stultos, ignobiles secundum mundum.

In Adam omnes ignobiles nascimur, in Christo omnes unum sumus. Vera nobilitas est inanem contemnere nobilitatem. Vera nobilitas est seruum esse Christi. Hos tibi maiores esse puta, quorum uirtutes aemularis. Audi, quid in euangelio dixerit optimus aestimator nobilitatis aduersus Iudaeos, qui se iactabant de generis auctore Abraham. Quali uero auctore? Non tantum illustri, non solum opulento, non modo uictore regum, sed ob diuinas uirtutes diuinis ornato praeconiis. Quis istud non insigne, non gloria dignum existimet? Audi, quid audierint: Vos ex patre diabolo estis et opera patris uestri facitis. En tibi Paulus et ipse ad magistri regulam generositatem aestimans: Non enim, inquit, omnes qui ex circumcisione sunt Israel, hi sunt Israelitae, neque qui secundum semen sunt Abrahae, omnes sunt filii. Pudenda ignobilitas, seruire turpitudini, cum Christo nullam habere cognationem, qui non agnoscit, nisi qui faciunt uoluntatem patris sui, qui in caelis est. Turpiter spurius est, qui patrem habet diabolum, habet autem, qui illius opera facit, nisi mentitus est Christus.

Sed non nouit mentiri ueritas. Suprema generositas est et filium et haeredem esse dei, fratrem autem et cohaeredem esse Christi. Illorum insignia quid sibi uelint, ipsi uiderint. Christianorum insignia sunt communia quidem omnibus, sed tamen illustrissima crux, corona spinea, claui, lancea, stigmata domini, quae Paulus in corpore suo se gestare gloriatur. De nobilitate itaque uides quanto alia te sentire uelim quam uulgus opinatur.

 

Eum uero, qui plurimum auri domi congessit, quis non uulgo beatum, diuitem ac felicem uocat? Tu sat beatum, immo solum beatum iudica, qui Christum, qui summum bonum possidet. Qui pretiosam illam margaritam bonae mentis uel regum omnium uel corporis etiam dispendio mercatus est. Qui thesaurum inuenit sapientiae cunctis opibus pretiosioris. Qui a Christo ditissimo aurum emit ignitum probatum, ut locuples fiat. Quid igitur sunt ista, quae multitudo miratur, aurum, gemmae, praedia? Falso nomine diuitiae, uero spinae, quae semen diuini. uerbi suffocant iuxta parabolam euangelicam, sarcinae surît,

quibus onusti nec possunt per arctam uiam Christum nudum sequi nec per ostium humile intrare in regnum caelorum. Ne pilo quidem ternetipsum meliorem puta, si uel Midas uel Croesos opibus uincas, sed alligatiorem, impeditiorem, onustiorem. Abunde sat habet, qui ista fortiter potest contemnere. Satis prospectum est ei, cui nihil defuturum promisit Christus. Non esuriet, cui sapit manna uerbi diuini. Non erit nudus, qui Christum induit. Hoc solum damnum existima, quoties aliquid de pietate decessit et uitiis accreuit. Ingens lucrum puta, cum mens accessione uirtutis facta est melior. Nihil tibi deesse puta, si eum possides, in quo sunt omnia.

 

Quid autem hoc est, quod miseri uoluptatem nominant? Profecto nihil minus, quam quod dicitur. Quid igitur? Mera insania est et plane (quod Graeci dicere solent) Aiacis risus, dulce uenenum, blanda pernicies. Vera et unica uoluptas gaudium est purae conscientiae. Lautissimae epulae sunt studium sanctarum scripturarum, iucundissimae cantilenae psalmi spiritussancti, festiuissima societas communio sanctorum omnium. Summae deliciae fruitio ueri. Tu modo purga oculos, purga aures, purga palatum, et incipiet tibi dulcescere Christus. Quo uere gustato etiam si Milesii, Sybaritae, Asoti, Epicurei, breuiter uniuersi uoluptatum architecti omnes suas illecebras in unum conferant, prae uno illo nausea uidebuntur. Non id protinus dulce est, quod sapit, sed quod sano sapit. Si febrienti aqua uinum sapit, nemo istud uoluptatem nominat, sed morbum. Erras, si non credis piis hominibus longe iucundiores esse suas lacrimas quam impiis risus, cachinnos iocosque suos. Non his dulcius esse ieiunium quam illis attagenes, Phasides aues, perdices, acipenseres aut rhombos suos. Horum frugales mensulas olusculis et leguminibus Pythagoricis instructas non longe lautiores esse quam istorum sumptuosa fastidia. Denique uera uoluptas est amore Christi falsis deliciis non sollicitari.

 

Iam amoris et odii uocabulis uide quam mundus abutatur. Cum adolescens insanus puelam deperit, id uulgus amorem appellat, cum nullum uerius sit odium. Verus amor uel suo dispendio commodis alienis consulere cupit. Ille quo nisi ad suam uoluptatem spectat? Igitur non illam, sed semetipsum amat, quamquam ne se quidem amat. Nemo enim alium amare potest, nisi se prius amarit, sed recte. Nemo quamquam odisse potest, nisi se prius oderit. Verum bene amare nonnunquam bene odisse est et recte odisse amasse est. Ergo qui ob tantillum commodum (ut putat) suum puellae blanditiis et muneribus tendit insidias, ut illi quod habet optimum eripiat, integritatem, pudorem, simplicitatem, bonam mentem, famam, utrum hic odisse an amare tibi uidetur? Profecto nullum hoc odio odium atrocius. Cum inepti parentes liberorum uitiis indulgent, uulgo aiunt, quam tenere hi suos amant filios. Immo quam crudeliter oderunt, qui, dura suis morem gerunt affectibus, liberorum salutem habent neglectui. Quid aliud nobis precatur hostis inuidentissimus diabolus, quam ut hic impune peccantes in aeternum incurramus supplicium?

Lenem magistrum et misericordem principem uocant, qui

sceleribus quibusdam uel conniuet uel etiam fauet, ut hoc peccent licentius, quo impunitius. At quid aliud minatur per prophetam dominus iis, quos sua misericordia putat indignos? Et non uisitabo, inquit, super filias uestras, quando fornicantur, et super nurus uestras, quando adulterantur. Dauid uero, quid promisit? Visitabo, inquit, in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum. Misericordiam auteur meam non dispergam ab eis. Vides, ut in Christo nouentur omnia et rerum uocabula permutentur. Qui seipsum mâle amat, is capitaliter odit. Qui in sese male misericors est, is crudelissime saeuit. Bene curare negligere est. Bene laedere prodesse est. Bene perdere seruare est. Ipse tibi curae eris, si carnis desideria contempseris. Si bene saeuieris in uitia, hominem beneficio iuueris.

Si peccatorem occideris, hominem seruaueris. Si perdideris, quod fecit homo, restitueris, quod fecit deus.

Age uero iam potentiam et imbecillitatem, fortitudinem et ignauiam quid esse putat error popularis? Nonne potentem nominant eum, qui quem uelit facile queat laedere? Quamquam odiosa nimium potentia est nocere posse, id quod est istis cum cantharidibus et scorpiis atque ipso adeo diabolo commune, uidelicet dare malum. Solus deus uere potens est, qui nocere nec potest, si uelit, nec uult, si possit, quippe cuius natura est benefacere. Sed potens iste quomodo tandem laedet hominem? Eripiet pecuniam, pulsabit corpus, adimet uitam? Si pio homini id facit, beneficium pro maleficio dedit, sin improbo, hic occasionem quidem administrauit, sed ille ipse sibi nocuit. Nemo

enim nisi a seipso laeditur. Nemo alium parat laedere, nisi longe grauius ipse sese laedat prius. Damnum pecuniae mihi dare paras, iam tu caritate amissa damnum grauissimum tibi ipsi dedisti. Non potes mihi uulnus infligere, quin ipse prius uulnus multo atrocius acceperis. Non adimes mihi uitam corporis, nisi tute tibi prius animam iugularis.

At Paulus ad inferendam iniuriam imbecillis, ad ferendam ualidissimus nonne gloriatur sese in Christo posse omnia? Fortem et animosum uulgo nominant eum, qui ferox et impotentis animi ad quamtumuis leuem iniuriam efferuescit iracundia et conuicium conuicio, maleficium maleficio retaliat.

Contra qui acceptam iniuriam mussitat ac dissimulat, hunc ignauum, pusillanimem, instrenuum appellitant. Immo quid alienius a magnitudine animi quam uerbulo dimoueri a statu mentis et adeo alienam stultitiam non posse contemnere, ut hominem te non putes esse, nisi maleficium maleficio superaris? At quanto fortius animo excelso et amplo nullam iniuriam non posse negligere, insuper et pro maleficio beneficium reddere? Non ego fortem dixerim, qui in hostem audeat, qui moenia superet, qui uita contempta omnibus periculis obiciat caput, id quod est paene gladiatoribus omnibus commune. At animum qui possit uincere, qui ex animo bene uelle male uolentibus, bene mereri de male merentibus, bene precari male precantibus, huic denique debetur cognomen fortis atque magnanimi.

 

Excutiamus et illud, quid mundus gloriam, ignominiam ac pudorem nominet. Laudaris. Ob quid et a quibus? Si ob turpia et a turpibus, ista uero falsa est gloria et uera

ignominia. Vituperaris, rideris. Qua gratia et a quibus? Ob pietatem, ob innocentiam utique a malis. Non ista est ignominia, sed nulla uerior gloria. Esto sane uel uniuersus mundus explodat exsibiletque, non potest non esse gloriosum, quod approbat Christus. Et si quicquid est mortalium applaudat atque acclamet euge euge, non potest non esse pudendum, quod deo displicet.

 

Prudentiam uulgo uocant rem parare strenue, partam probe constabilire et porro in posterum perspicere. Sic enim passim et serio loquentes audimus :  "Frugi homo est, catus, cordatus, consultus, prouidus" de iis, qui breui rem faciunt lautiorem. Hoc mundus, qui et mendax est ipse, et pater eius. At quid dicit ueritas? Stulte, inquit, hac nocte repetent a te animam tuam. Expleuerat horrea messibus, instruxerat commeatu omnes apothecas, abunde multum pecuniae domi condiderat, nihil restare putabat, non (quod ferae faciunt) ut congestis opibus inops custos incubaret, quemadmodum draconem uellus aureum seruasse poetae fabulantur, sed uti partis frueretur, et tamen hunc stultum appelle euangelium. Quid enim stultius, quid uecordius quam umbris inhiantem res ueras amittere, id quod solemus in cane illo Aesopico ridere. Et in Christianorum moribus non magis ridendum est uel flendum potius? Incallidus mercator habeatur, quem comicum illud fugerit:

 

Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum,

 

qui praesens lucellum admittat, quod non ignoret ingens dispendium consecuturum. Quanto inconsultius huic umbraticae uitae omnibus horis nutanti tanta sollicitudine

prospicere, quod tamen fuerat suppeditandum a deo, et in futuram uitam nihil consulere, quam semper calamitosissimam exigamus oportet, nisi fuerit ingenti cura prospectum?

Alium errorem accipe: Sollertem et rerum peritum uotant, qui rumusculos omnes captans nouit, toto quid fiat in orbe. Quae fortuna mercatuum, quid Britannorum tyrannus moliatur, quid nouatum Romae, quid ortum in Galliis, quomodo Dacae uictitent et Scythae, quid consultent principes. Breuiter qui omni de negotio apud omne genus hominum garrire calleat, eum aiunt sapere. Quid autem incogitantius, quid inscitius quam quae procul fiant et ad te nihil attinent, ea uestigare, quae uero in tuo pectore gerantur et uel sola ad te pertinent, de iis ne cogitare quidem? Narras mihi tumultus Britannicos, narra magis, quid in tuo pectore tumultuentur ira, inuidia, libido, ambitio; quam prope iam istae sub iugum missae sint; quae spes uictoriae, quanta belli pars profligata, quam instructa ratio. In his si uigilans, si auritus pariter et oculatus, si sagax, si circumspectus fueris, sollertem te pronuntiabo. Atque illud, quod in nos mundus solet iacere, in ipsum retorquebo. Nequiquam sapit, qui sibi nihil sapit.

 

Ad hunc modum si omnes mortalium curas, gaudia, spes, metus, studia, sententias excusseris, inuenies plena erroris omnia. Dum bonum dicunt malum et malum bonum, dum dulce faciunt amarum, amarum dulce, lucem faciunt tenebras et tenebras lucem. Et haec quidem hominum multo maxima turba est. Verum oportet hos simul et contemnere, ne similis illorum esse uelis, et miserescere, ut eos tui similes fieri cupias, atque (ut Augustini uerbis utar) tum flere

conuertit irridendos, tum irridere flendos. Noli in malis conformari huic saeculo, sed reformare in nouitate sensus tui, ut probes non quae mirentur homines, sed quae sit uoluntas dei bona et beneplacens et perfecta. Periculo proximus es planeque labascis, si circumspectare coeperis, quid agant plerique, si captare, quid sentiant. Tu uitae ac lucis filius sepeliant sine mortui mortuos suos, caeci caecorum duces simul in foueam abeant. Caue quoquam ab exemplari tuo Christo cordis oculos dimoueas. Non errabis ueritatis ductum sequens. Non impinges in tenebris post lumen ambulans. Hoc praelucente si fucata bona a ueris, si uera mala a falsis secreueris, horrebis, non imitaberis caecitatem multitudinis ad inanissima rerum ludibria uicibus quibusdam affectionum irae, inuidiae, amoris, odii, spei, metus, gaudii, doloris quouis Euripo inquietius aestuantis. Brachmani, Cynici, Stoici mordicus sua dogmata tueri solent et reclamante mundo, explodentibus, exsibilantibus omnibus tamen urgent pertinaces, quod sibi semel persuaserunt. Aude et tu sectae tuae decreta penitus in animo figere, aude securus ac totus in auctoris tui sententiam pedibus discedere.

 

Opiniones Christiano dignae.

 

Haec semper apud te constent ueri Christianismi paradoxa, uti ne quis Christianus se sibi natum esse putet neque sibi uelit uiuere, sed quicquid habet aut est, id omne

non sibi tribuat, sed deo auctori ferat acceptum, omnia sua bona omnibus existimet esse communia. Proprietatem Christiana caritas non nouit. Pios amet in Christo, impios propter Christum, qui nos adhuc inimicos sic dilexit prior, ut se totum nobis redimendis impenderit. Illos complectatur, quod boni sint, hos nihilominus, ut bonos reddat. Neminem prorsus hominem oderit, non utique magis quam fidelis medicus odit aegrotum. Vitiis tantum sit inimicus.

Quo grauior est morbus, eo maiorem curam adhibebit pura caritas. Adulter est, sacrilegus est, Turca est: exsecretur adulterum, non hominem; sacrilegum aspernetur, non hominem; Turcam occidat, non hominem. Det operam, ut impius pereat, quem ipse se fecit, sed ut seruetur homo, quem fecit deus. Omnibus ex animo bene uelit, bene precetur, benefaciat. Neque noceat commeritis et prosit immerentibus. Omnium commodis perinde ut suis aggratuletur.

Omnium incommodis non secus quam suis indoleat. Nimirum hoc est, quod iubet apostolus, flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus. Immo grauius alienum malum ferat quam suum. De fraterno bono laetior sit quam de proprio. Non est Christiani sic cogitare: Quid mihi rei cum isto? Albus aterue sit nescio, ignotus est, alienus est, nihil unquam bene de me meritus est; laesit aliquando, nunquam profuit.

Nihil horum, tantum memineris, quo merito tibi quae praestiterit Christus, qui suam in te beneficentiam non in se, sed in proximo uoluit retaliari. Tantum uide, quibus egeat ille et quid tu possis. Tantum hoc cogita:

Frater est in domino, cohaeres in Christo, eiusdem corporis membrum, eodem redemptus sanguine, fidei communis socius, ad eandem gratiam et felicitatem futurae uitae uocatus. Quemadmodum dixit apostolus: Unum corpus et unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae, unus dominus et una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis. Alienus esse qui potest, quicum tibi tam multiplex intercedit unitatis copula? Apud gentiles momenti non nihil afferant uel ad beneuolentiam uel ad maleuolentiam illae rhetorum circumstantiae: Conciuis est, affinis est, cognatus est aut contra; familiaris, amicus paternus, bene meritus, gratus, honesto loco natus, opulentus aut secus. In Christo aut nihil sunt aut iuxta Paulum unum et idem sunt haec omnia. Hoc unum tibi obuersetur ob oculos et satis sit: Caro mea est, frater est in Christo.

Quod in membrum confertur, nonne in uniuersum corpus redundat atque inde in caput? Omnes sumus inuicem membra. Membra cohaerentia constituunt corpus; corporis caput Iesus Christus; Christi caput deus. Tibi fit, singulis fit, Christo fit, deo fit, quicquid unicuilibet membro fit seu bene seu male. Haec omnia unum sunt: deus, Christus, corpus et membra. Non recte inter Christianos locum habet illud: pares cum paribus et illud: dissimilitudo mater odii. Quorsum enim dissensionum uocabula, ubi tanta est unitas? Non sapit Christianismum, quod uulgo aulicus oppidano, rusticus urbano, patricius plebeio, magistratus priuato, diues pauperi, clarus obscuro, potens imbecilli, Italus Germano, Gallus Britanno, Britannus Scoto, grammaticus theologo, grammatico dialecticus, iurisperito medicus, doctus idiotae, eloquens infacundo, caelebs marito, iuuenis seni, clericus profano, sacerdos monacho, Minor Coletae, Carmelita Iacobitae et, ne omnia discrimina referam, nugatoria in re dissimilis dissimili est iniquior.

 

Ubi caritas, quae et hostem diligit, quando cognomen commutatum, quando color uestis nonnihil diuersus, quando cingulus aut calceus et similia deliramenta hominum me tibi faciunt inuisum? Quin potius pueriles istas nugas mittimus et illud, quod ad rem pertinet, prae oculis habere consuescimus, quod multis locis inculcat Paulus omnes nos in Christo capite unius esse corporis membra, eodem animata spiritu, si tamen in illo uiuimus, ut neque felicioribus membris inuideamus et imbecillioribus libenter subueniamus. Ut intelligamus nos ipsos accepisse beneficium, cum beneficium praestitimus proximo, nos laesos, cum nocitum est fratri. Neque quisquam proprie sibi studeat, sed pro sua uirili quisque quod accepit a deo in commune conferat, ut illo refluant omnia, unde fluxerunt, puta a capite. Hoc uidelicet est, quod Paulus scribit Corinthiis : Sicut enim, inquiens, corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, siue Iudaei siue gentiles, siue serui siue liberi, et omnes in uno spiritu potati sumus. Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: quoniam non sum

manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore?

Et si dixerit auris : non sum oculus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit deus membra unumquodque eorum in corpore sicut uoluit. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potest autem oculus dicere manui: opera tua non indigeo, aut iterum caput pedibus: non estis mihi necessarii. Sed multo magis quae uidentur membra corporis

infirmiora esse, necessariora sunt. Et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus. Et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. Sed deus temperauit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed in id ipsum pro inuicem sollicita sint membra. Vos autem estis corpus Christi et membra de membro.

Consimilia scribit Romanis: Sicut enim, inquit, in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes. Rursum ad Ephesios: Veritatem autem, inquit, facientes in caritate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Et alibi iubet inuicem alios aliorum onera gestare, quoniam

sumus inuicem membra. Vide igitur, num ad hoc corpus pertineant, quos passim audis ad hunc modum loquentes: "Mea res mihi haereditate obuenit, iure, non fraude possideo.

Cur ea non meo arbitratu utar atque abutar? Cur iis dem Inde quicquam, quibus nihil debeo? Profundo, perdo, meum est quod perit, aliorum nihil interest." Membrum tuum ringitur inedia, et tu ructas perdicum carnes. Frater nudus horret, tibi tantum uestium tineis et carie uitiatur.

Tibi mille aureos unius noctis alea perdidit, dum interim misera quaepiam puella adigente egestate pudicitiam suam prostituit et perit anima, pro qua Christus impendit animam suam. Tu dicis:"Quid mea? Quod meum est, pro meo arbitrio tracto." Et postea isto cum animo tibi uideris Christianus, qui ne homo quidem sis? Audis in coetu multorum laedi famam huius atque illius, tu taces aut forte arrides obtrectanti. "Confutassem", inquis, "si quid ad me pertinuissent quae dicebantur. At nihil mihi cum illo, qui laedebatur." Ergo nihil tibi cum corpore, si nihil cum membro. Ne cum capite quidem aliquid, si nihil cum corpore.

 

Vim ui (inquiunt) ius est repellere. Nihil moror, quid leges imperatoriae permittant, hoc demiror, unde istae uoces in mores Christianorum peruenerint. Nocui, sed lacessitus. Malui dare malum quam in me admittere. Esto, non puniunt leges humanae, quod indulserunt. At quid facturus est Christus imperator tuus, si suae legi fraudem feceris, quae exstat apud Matthaeum? Ego autem dico

uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et alteram, et ei, qui uult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicunque te angariauerit mille passus, uade cum illo et alia duo. Diligite inimicos uestros et benefacite his, qui oderunt uos, et orate pro persequentibus

 et calumniantibus uos, ut sitis filii patris uestri, qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Respondes: "Non mihi ista dixit. Dixit apostolis, dixit perfecus." Nonne audisti, ut filii patris uestri sitis? Si filius dei non cupis esse, nihil ad te pertinet lex. Quamquam ne bonus quidem est, qui perfectus esse nolit. Accipe et illud, si mercedem non desideras, nihil ad te mandatum. Sequitur enim: Si diligitis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habetis? Quasi dicat: nullam. Neque enim istud facere uirtus est, sed non facere scelus est. Neutri debetur quicquam, ubi par relatum est pari. Audi Paulum magnum Christianarum legum et consultum et interpretem: Benedicite persequentibus uos.

Benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Si fieri potest, quod ex uobis est cum omnibus hominibus pacem habentes, non uosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi uindicta et ego retribuam, dicit dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. "Quid igitur futurum

 est", inquis, "si procacitatem alienam mea lenitate

aluero et ueterem ferendo iniuriam inuitaro noxam?" Si potes malum sine tuo malo uel effugere uel depellere, nemo te uetat facere. Sin minus, caue dixeris: "Facere satius est quam pati." Si potes, emenda uel beneficiis obruens uel mansuetudine uincens. Sin aliter, praestat alterum perire quam utrumque, praestat te patientiae lucro ditescere, quam mutua talione mali malos ambos fieri. Ergo Christianum decretum sit cum omnibus amore, mansuetudine, beneficio, certare; contentione, odio, obtrectatione, cotumelia, iniuria uel infimis etiam libenter cedere. Sed indignus est, cui benefiat, cui concedatur. At dignum te, ut facias, dignus Christus, ad cuius gratiam fit.

 

"Neque laedere quemquam uolo", aiunt,"neque laedi me patiar." Immo tu laesus ex animo remitte noxam cauens, ne quid sit, quod quisquam tibi remittat. Tarn obseruans esto in uitanda culpa tua quam facilis ad remittendam alienam. Quo maior es, hoc te magis magisque submittas, ut omnibus in caritate inseruias. Si claro genere es, non obscurabunt, sed decorabunt nobilitatem generis mores Christo digni. Si doctus es, hoc modestius imperitorum inscitiam feras et emendes. Hoc fratri plus debes, quo plus tibi creditum est. Diues es, memineris dispensatorem esse te, non dominum ac sollicitus uide, quomodo rem communem tractes. Tu credebas solis monachis interdictam esse proprietatem, indictam paupertatem?

Errasti, utrumque ad omnes Christianos pertinet. Lex te punit, si quid alieni sustuleris. Non punit, si tuum fratre egente subtraxeris. At utrumque puniet Christus. Si magistratus es, ne te faciat honor ferociorem, sed onus

sollicitiorem. "Non gero", inquis, "munus ecclesiasticum, non sum pastor aut episcopus". Demus istud, at num etiam Christianus non es? Ipse uideris cuias sis, si ecclesiasticus non es. Adeo Christus in contemptum uenit mundo, ut pulchrum existiment et regium nihil cum eo habere commercii, hoc quemque contemptiorem esse, quo fuerit illi copulation. An non audis cotidie ab iratis laicis atrocis conuicii loco nobis in os iaci clerici, sacerdotis et monachi uocabula, idque prorsus non alio animo ac uoce, quam si incestum aut sacrilegium exprobrarent? Equidem demiror, cur non etiam baptismum obiciant, cur non etiam cum Saracenis Christi cognomen probri uice impingant.

Si malum clericum aut indignum sacerdotem dicerent aut monachum irreligiosum, ferendi erant, quippe qui mores hominum notarent, non uirtutis professionem contemnerent. Sed qui sibi stupra uirginum, res bello raptas, pecuniam alea uel partam uel perditam et id genus plurima facinora gloriae ducunt, in alium uero nihil habent contemptius aut probrosius aut magis pudendum, quod obiectent, quam monachi aut sacerdotis uocabulum, nimirum obscurum non est, quid de Christo sentiant isti solo nomine Christiani.

 

Non est alius episcoporum, alius magistratuum ciuilium dominus. Eiusdem uices gerunt utrique. Eidem utrique reddenda erit ratio. Si alio quam ad illum respicis uel suscipiens magistratum uel gerens, nihil refert, si te mundus non uocat Simoniacum, ille certe ut Simoniacum puniet. Si publicum munus ambis, non ut prosis in commune, sed ut priuatim rei tuae consulas, ut ulciscaris, quibus male uis, magistratus tuus latrocinium est apud deum. Insequeris praedones, non uti suum recipiat qui spoliatus est,

sed ne non sit apud te, quod apud praedones est. Quantulum quaeso inter te et illos interest? Nisi forte quod illi quidem mercatorum, tu praedonum es praedo. In summa, nisi hoc animo geris magistratum, ut paratus sis non dicam rei, sed et capitis iactura quod iustum est tueri, non approbabit Christus administrationem tuam. Addam et illud ex Platonis sententia neminem esse magistratu dignum, qui libenter gerit magistratum. Si princeps, caue ne te incantent maleficae illae assentatorum uoces:"Dominus es, supra leges liber es. Omnia tibi iusta, omnia honesta. Tibi licet, quicquid libet." Nihil ad te, quae uulgo dicuntur a sacerdotibus. Immo tu, id quod res est, existima unum omnium esse dominum Christum Iesum, cuius te quam simillimum esse oportet, quippe cuius uices geris.

Huius disciplina nulli praestanda exactius quam tibi, a quo seuerius rationem exacturus quam ab aliis. Non protinus ius esse putato quod uis, sed id tantum uelis, quod ius est. Quod ulli mortalium turpe futurum erat, id ne tibi quidem putaris honestum. Immo ne illa quidem tibi permitte, quae uulgo solent condonari. Quod in aliis delictum, in te flagitium fore puta. Honorem, admirationem, dignitatem, gratiam, auctoritatem, non opes tibi concilient plebeis maiores, sed mores emereantur popularibus meliores. Non ea discat in te mirari uulgus, quibus illa ipsa facinora inuitantur, in quae tu cotidie animaduertis. Tolle admirationem diuitiarum, ubi fures, peculatores, sacrilegi, praedones?

Tolle admirationem uoluptatum, ubi raptores atque adulteri? Quoties splendidior apud tuos uideri uis, ne

stultorum oculis opes tuas explices; cura felicior, ne luxum et uoluptates ostentes. In te primum discant ista contemnere, discant suspicere uirtutem, in pretio habere frugalitatem, applaudere temperantiae, honorem habere modestiae. Ne quid eorum tuis in moribus appareat, quae tui fasces in populi moribus puniunt. Optime recideris maleficia, si materiam maleficiorum, diuitias et uoluptates, in te non uiderint magni fieri. Ne quem uel media de plebe prae te contempseris. Commune ex aequo pretium est, quo utrique estis redempti. A contemptu te non strepitus ambitionis, non ferocitas, non arma atque satellites uindicent, sed uitae integritas, seueritas ac mores ab omnibus populi uitiis incorrupti.

 

Nihil prohibet in obeundo principatum summum tenere locum et in caritate nullum discernere locum. Hoc principatum esse puta non opibus praecedere, sed quamplurimum omnibus prodesse. Non ea, quae publica sunt, in tuum commodum uerte, sed quae tua sunt teque ipsum totum ad publicam utilitatem effunde. Multa tibi debet populus, at tu illi debes omnia. Ambitiosa nomina inuicti, sacrosancti, maiestatis etsi coguntur ferre aures, animus certe non agnoscat, sed haec omnia in Christum, cui soli competunt, referas. Laesae maiestatis crimen, quod alii tragica uoce efferunt, apud te leuissimum sit. Maiestatem principis is uere laedit, qui principis nomine contra ius crudeliter, uiolente, flagitiose quid facit. Nullius iniuria te minus moueat quam quae priuatim ad te pertinet. Publicam personam esse te memineris nec oportere nisi de publico cogitare. Si cordatus es, reputa tecum non quantus

sis, sed quantum onus umeris sustineas. Et quo maiore in periculo uersaris, hoc minus indulge tibi non a maioribus tuis aut assentatoribus formam administrandi imperii, sed a Christo petens. Quid enim absurdius quam principem Christianum Hannibalem, Alexandrum Magnum, Caesarem aut Pompeium sibi proponere? In quibus ipsis cum quasdam uirtutes nequeat assequi, ea potissimum imitabitur, quae sola erant fugienda. Non protinus in exemplum trahatur, si quid approbantibus historicis fecit Caesar, sed si quod fecit non abhorret a doctrina domini nostri aut si est eiusmodi, ut, quamquam imitandum non est, ad uirtutis tamen studium possit accendere. Non totum quidem imperium tanti sit, ut prudens uelis a recto deflectere. Exue potius illud quam exuas Christum. Ne dubita, habet ille quod tibi referat pro contempto imperio longe melius imperio. Nihil tam decorum, tam magnificum, tam gloriosum regibus quam ad summi regis Iesu similitudinem quamproxime accedere, qui ut erat maximus, ita et optimus erat. Sed quod maximus esset, id in terris dissimulauit, quod optimus, id nos sentire maluit, quia hoc nos maluit imitari. Negauit regnum suum de hoc mundo esse, cum esset caeli terraeque dominus. Sed principes gentium dominantur eis, Christianus non exercet potestatem in suos, sed caritatem, et qui maximus est, omnium ministrum se cogitet esse, non dominum. Quo magis admiror potestatis et dominii ambitiosa uocabula ad ipsos usque pontifices summos et episcopos inuecta fuisse nec pudere theologos non minus indocte quam ambitiose magistros nostros uulgo appellitari, cum utrumque Christus interdixerit suis, ne uel dominos uel magistros uocari se sinerent, unum enim esse tutu magistrum tum dominum, qui et caput omnium nostrum, Christus Iesus. Apostolus, pastor, episcopus

officii sunt uocabula, non dominatus. Papa, abbas caritatis cognomina surit, non potestatis.

 

Sed quid ego mare illud uulgarium errorum ingredior? Ad quodcunque hominum genus se conuerterit, multa ubique uidebit homo uere spiritalis quae rideat, plura quae fleat. Plurimas opiniones deprehendet deprauatissimas et a Christi doctrina longe lateque dissidentes. Quarum bona pars inde proficiscitur, quod etiam in Christianismo mundum quendam induximus. Et quod apud ueteres theologos de mundo legitur, hoc parum eruditi ad eos referunt, qui monachi non sunt. Mundus in euangelio, apud apostolos, apud Augustinum, Ambrosium, Hieronymum dicuntur increduli, a fide alieni, crucis Christi inimici, blasphemi in deum. Qui huiusmodi surit, solliciti sunt de crastino, quippe qui diffidunt de Christo, pro opibus, pro imperio, pro uoluptatibus digladiantur, utpote qui sensibilium rerum praestigiis occaecati falsa bona pro ueris amplectuntur. Hic enim mundus Christum, uerum lumen, non cognouit.

Hic totus in malo positus se amat, sibi uiuit, sibi studet. Non enim induit Christum, qui uera caritas est. Ab hoc semouit Christus non solum apostolos, sed omnes, quos se dignos iudicauit. Quo tandem igitur modo hunc semper in litteris damnatum mundum cum Christianismo miscemus et mundi inani uocabulo nostris uitiis blandimur?

Augent hanc pestera plerique doctores adulterantes uerbum dei, ut ait Paulus, et ad temporum mores scripturam diuinam trahentes, cum magis conuertie mores ad scripturarum regulam emendari. Nullum autem exitialius assentandi genus, quam cum uerbis euangelicis aut propheticis animi morbis blandimur, non medemur. Audit princeps: Omnis potestas a deo; protinus surgunt cristae. Cur magis tumidum te reddit scriptura quam sollicitum?

Cogitas, quod deus tradidit tibi gerendum imperium, et non cogitas, quod idem gesti imperii exiget rationem? Audit auarus interdictum Christianis, ne binas habeant tunicas. Interpretatur theologus alteram tunicam esse, quicquid necessitati naturae supersit et quod ad morbum cupiditatis pertineat. "Bene habet", inquit Crassus ille, "mihi adhuc plurima desunt." Audit animalis et a caritate frigidus hunc esse caritatis ordinem, ut tuam pecuniam alienae, tuam uitam alienae, tuam famam alienae anteponas.

"Non dabo", inquit igitur, "ne forte mihi ipse desit. Non tuebor illius famam, ne quid maculae meae aspergatur famae. Fratrem in periculo deseram, ne ueniam et ipse in periculum. Breuiter mihi uiuam totus, ne quid ullius nomine ad me perueniat incommodi." Didicimus et a sanctis uiris, si quid non imitandum fecerunt, id solum in uitae exemplum trahere. Adulteri et sanguinarii Dauid exemplo sibi blandiuntur. Qui sacculis inhiant, diuitem Abraham nobis obiciunt. Principes, quibus pro ludo est passim uitiare uirgines, Salomonis reginas et concubinas nobis annumerant. Quorum deus uenter est, Noe ebrietatem praetexunt. Incesti Loth concubitum praetendunt suae turpitudini. Cur in istos a Christo declinamus oculos? Audeo dicere ne in prophetis quidem aut apostolis imitandum Christianis, si quid a Christi doctrina diuaricetur.

Quod si sanctos peccatores libet imitari, non reclamo, modo totos imitentur. Secutus es Dauid adulterantem, magis sequere paenitentem. Expressisti Magdalenam peccatricem, exprime et amantem multum, exprime lacrimantem, exprime ad pedes Iesu sese abicientem. Persecutus es ecclesiam dei cum Paulo, peierasti cum Petro, fac et ceruicem porrigas pro pietate cum Paulo, crucem ne reformides cum Petro. Ideo patitur deus et magnos uiros in quaedam uitia labi, ne nos lapsi desperemus, sed ita, si quemadmodum socii fuimus errantium, ita simus et emendantium errata. Nunc illud ipsum quod imitandum non erat, exaggeramus et quaedam recte ab illis facta deprauamus aranearum instar, tantum si quid inest ueneni exsugentes aut salutarem etiam sucum nobis uertentes in uenenum. Quid tibi cura diuite Abraham, cui numisma numen est? Quod ille prouentu feturae deo rem illius fortunante ditatus est idque in lege carnali, ideone tibi Christiano licet per fas nefasque undecunque Croesi opes congerere, quas uel male profundas uel peius domi defodias? Ille diuitiis sponte affluentibus quam non adiecerit animum, uel hoc argumento sit, quod statim ad iubentis dei uocem filium unicum mactandum produxit. Quam credis contempsisse boum armenta, qui contempsit et filium? Tu uero nihil aliud somnians quam quaestum, nihil admirans nisi pecuniam, paratus, simul atque inciderit exigui lucelli spes, uel fratrem fallere uel Christum negligere simile quiddam tibi putas esse cura Abraham? Simplices puellae filiae Loth cura conspicerent omnem quaquauersum regionem incendio conflagrare, hoc uniuersum mundum arbitrantes, quod oculis patebat, neque ullum iam usquam

mortalium ex tam uasto incendio superstitem esse praeter sese non turpi, sed pio consilio patris concubitum suffuratae

sunt, ne uidelicet nullae generis humani reliquiae superessent, praesertim cum adhuc uigeret diuinum praeceptum : crescite et multiplicamini, et audebis tuas prodigiosas libidines cura harum puellarum facto conferre?

Immo et coniugium tuum harum incestui non dubitem posthabere, si quidem in matrimonio non proli seruis, sed tuae libidini. Dauid tot egregiis pietatis exemplis editis semel incidit in adulterium obiecta opportunitate, non captata. An ob hoc protinus tibi licebit impune totam aetatem per alienos thalamos uolutari? Petrus semel metu mortis abnegauit Christum, pro quo postea fuerat moriturus; num ideo tibi quauis de causa peierare fas erit? Paulus non affectu peccauit, sed errare lapsus est, admonitus statim resipuit. Tu prudens, sciens, uidens in malis consenescis et Pauli exemplo tibi ipsi caput demulces?

Matthaeus uerbo tantum iussus nihil contatus semel totum exuit telonen. Te pecuniis addictum non tot sanctorum exempla, non toties audita euangelia, non tot contiones auellunt. Dicunt mihi episcopi:"Diuus Augustinus duas amicas habuisse legitur." Verum ille ethnicus, nos in Christianismo educati. Ille adolescens, nos cani. Egregia collatio, quoniam ille iuuenis ethnicus, ne matrimonii pedicis irretiretur, unam mulierculam uxoris loco habuit et non uxori fidem tamen coniugii praestitit, ideo nobis Christianis senibus, sacerdotibus, episcopis minus foedum

erit per omnia libidinum uolutabra conspurcari? Actum est de moribus, posteaquam uitia uirtutum nominibus donauimus et ad tuendum mala nostra argutiores quam ad emendandum diligentiores esse coepimus, maxime si prauas opiniones nostras falso patrocinio diuinarum litterarum alere ac fulcire condidicerimus.

 

Tu igitur, frater suauissime, in totum contempto uulgo cum suis et opinionibus et factis sincere ac totus Christianam sectam arripe, quicquid in hac uita uel horrendum uel appetendum obicitur sensibus, id omne pietatis amore ex aequo negligens. Unus Christus tibi satis sit, unicus auctor et recte sentiendi et beate uiuendi. Et hanc quidem meram stultitiam amentiamque mundus existimat, sed per hanc placuit deo saluos facere credentes. Feliciter desipit, qui sapit in Christo. Misere desipit, qui Christum non sapit.

Verum heus tu, quemadmodum te uolo fortiter a uulgo dissentire, ita nolo Cynicum quiddam referentem passim aliorum sententiis aut factis oblatrare, superciliose damnare, odiose obstrepere omnibus, rabiose declamitare in uitam cuiuslibet, ne duo simul mala tibi consciscas, alterum, ut in omnium odium abeas, alterum, ut inuisus ne queas quidem ulli prodesse. Esto et tu omnibus omnia, ut omnes Christo lucrifacias, quoad licet non offensa pietate. Foris omnibus temet accommoda, ut intus quidem immotum sedeat propositum. Foris autem comitas, affabilitas, facilitas, commoditas alliciat fratrem, quem blande conuenit inuitari ad Christum, non asperitate deterreri. Denique quod sentis non tam saeuis intonandum uerbis quam moribus exprimendum. Neque rursus sic indulgendum infirmitati uulgi, ut ueritatem in loco fortiter tueri

non audeas. Humanitate emendandi sunt homines, non decipiendi.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License