IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Porro si per infantiam et imbecillitatem animi nostri nondum ad ista spiritalia licebit aspirare, nihilo tamen segnius danda erit opera, ut saltem in proximis consistamus. Alioqui uera compendiariaque ad felicitatem uia est, si semel totam menteur ita ad caelestium rerum admirationem conuerterimus, ut ueluti corpus umbram, ita amor Christi, amor aeternorum et honestorum natura secum adducat fastidium caducorum et odium turpium. Utrumque enim necessario consequitur alterum, et alterum cum altero uel crescit uel decrescit. Quantum profeceris in amore Christi, tantum oderis mundum. Quo magis miraberis inuisibilia, hoc magis uilescent res fluxae ac momentaneae.
Oportet igitur, quod in litteris suadet Fabius, idem et in uirtutis facere disciplina, ut statim ad optima nitamur. Quod tamen si nostro uitio non continget, proximum
est, ut uel humana quadam prudentia a magnis uitiis abstineamus nosque ipsos, quoad fieri potest, integros diuinae beneficentiae seruemus. Nam ut saluti propius est corpus exhaustum quidem illud et inane, uerum noxiis humoribus liberum, ita mens capacior est diuini muneris nondum grauibus culpis inquinata, tametsi uera uirtute adhuc uacat. Si imbecilliores sumus quam ut apostolos, ut martyres, ut uirgines imitemur, saltem non committamus, ut ethnici nos in hoc stadio uideantur praecurrere.
Quorum plerique cum neque deum nossent, quem uererentur, neque inferos crederent, quos formidarent, tamen ipsam per se turpitudinem modis omnibus fugiendam esse homini censuerunt adeo, ut nonnulli maluerint famae, rei, uitae denique iacturam facere quam ab honesto discedere. Si per se tale quiddam est peccatum, ut nullis commodis aut incommodas propositis sit admittendum, profecto Christianum hominem si non dei uel iustitia deterret uel dehortatur beneficentia, si non uel spes immortalitatis uel aeternae poenae metus reuocat, si ne ipsa quidem natiua peccati turpitudo retrahit, quae potuit et gentilium animos retrahere, saltem mille incommoda deterreant, quae etiam in hac uita peccantem consequuntur: infamia, dispendium rei, egestas, contemptus et odium bonorum, anxietas animi, inquietudo et ille multo miserrimus consciae mentis cruciatus, quem etiamsi nonnulli in praesentarium non sentiunt siue aetatis hebetudine obscurati siue peccati uoluptate inebriati, tamen sentient posterius et omnino tanto sentient infelicius, quanto serius. Quare iuuenes potissimum sunt admonendi, ut hanc esse peccati naturam malint tot auctoribus credere quam infelici experientia in semetipsis discere, neque prius uitam uitiis contaminent, quam plane quid sit uita cognouerint. Si tibi uilis est Christus, cui tu tanti constas, saltem tua ipsius causa temperato a turpibus. Et quamquam uehementer periculosum est hoc in statu uelut in triuio (quod aiunt) diutius commorari, tamen iis, qui nondum queunt ad heroicam assurgere uirtutem, non paulo praestabilius est in politica uirtute consistere quam in omne turpitudinis genus ire
praecipites. Non hic est felicitatis meta, sed hinc propior ad felicitatem gradus. Interim tamen semper orandus deus, ut nos ad meliora dignetur arripere.