Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,8] Canon octauus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,8] Canon octauus.

 

Si crebrius ac grauius ingruet in te tentationum procella, ne protinus tibi incipias displicere, quasi ob id deo tuo uel curae uel cordi non sis aut parum pius aut etiam minus perfectus. Immo potius gratias age, quod ut futurum haeredem erudit, ut carissimum filium flagelle, ut amicum explore. Maximum est argumentum hominem a diuina misericordia reiectum esse, cum nullis tentationibus incessitur. In mentem tibi ueniat Paulus apostolus, qui ad tertii caeli mysteria promeruit admitti, tamen ab angelo satanae colaphizatus. Succurrat amicus dei lob, succurrat Hieronymus, Benedictus, Franciscus cumque his innumerabiles alii patres maximis de uitiis sollicitati. Si cum tantis uiris, si cum tam multis tibi commune est quod pateris, quid est cur animum deicias? Magis enitere, ut cum illis uincas. Non destituet te deus, et faciet etiam cum tentatione prouentum, ut possis sustinere.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License