IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Quod callidi solent imperatores facere, ut in tranquillis etiam rebus tamen excubias agant, itidem tu quoque semper animum uigilantem ac circumspectum ad futurum hostis assultum habeas. Nunquam enim ille non circuit quaerens quem deuoret. Quo paratior esse queas, ut irruentem statim fortiter retundas exsibilesque, statim pestiferi serpentis caput conteras. Nusquam enim ille uincitur uel facilius uel perfectius. Proinde consultissimum est paruulos Babylonis ilico ut nati sunt ad petram, quae Christus est, allidere, priusquam grandescant.